Clemens Alexandrinus

Clemens Alexandrinus

Κλήμης Ἀλεξανδρείας πρεσβύτερος Πανταίνου περὶ οὗ προείπομεν ἀκροατὴς, ὃς μετὰ τὴν τούτου τελευτὴν τὰς διατριβὰς τῆς ἐν Ἀλεξανδρείᾳ ἐκκλησίας κατέσχε καὶ κατηχήσεων διδάσκαλος γέγονεν. ἐπίσημά τε τεύχη παιδεύσεως καὶ εὐγλωττίας ἀνάμεστα συνέταξε τοῦτο μὲν τῶν θείων τοῦτο δὲ καὶ κοσμικῶν, ἀφ‘ ὧν ἐστι τάδε· στρωματεῖς ὀκτὼ, ὑποτυπώσεων λόγοι ὀκτὼ, κατὰ τῶν ἐθνων, παιδαγωγοὶ τρεῖς, περὶ τοῦ πάσχα εἷς, περὶ νηστείας διάλεξις, καὶ ἕτερος ἐπὶ γραφόμενος τίς ἄρα πλούσιος σωθήσεται, περὶ κακολογίας λόγος εἷς, περὶ κανόνων ἐκκλησιαστικῶν, καὶ κατὰ ἀκολουθούντων τῇ τῶν Ἰουδαίων πλάνῃ λόγον, ὅντινα ἰδικῶς Ἀλεξάνδρῳ ἐπισκόπῳ Ἱεροσολύμων προσεφώνησε, κτλ.

Ὠμολόγηται τὸν Ὠριγένην τούτου γεγενῆσθα μαθητήν. ἤνθησε δὲ βασιλευόντων Σεβήρου καὶ Ἀντωνίνου τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ.


Clemens Alexandrinae ecclesiae presbyter Pantaeni de quo supra retulimus, auditor, post ejus mortem Alexandriae ecclesiasticam scholam tenuit et κατηχήσεων magister fuit. feruntur ejus insignia volumina plenaque eruditionis et eloquentiae tam de scripturis divinis, quam de saecularis litteraturae instrumento. e quibus illa sunt, στρωματεῖς libri octo, ὑποτυπώσεων libri octo, adversus gentes liber unus, paedagogi libri tres, de pascha liber unus, de jejunio disceptatio, et alius qui inscribitur quisnam dives ille sit, qui salvetur, de obtrectatione liber unus; de canonibus ecclesiasticis et adversum eos, qui Judaeorum sequuntur errorem liber unus, quem proprie Alexandro Hierosolymorum episcopo, προσεφώνησε, etc.

Constat Origenem hujus fuisse discipulum. floruit autem Severi et Antonini filii ejus temporibus.

 

Hieronymus Stridonensis

Quod dives salvetur

Κλήμεντος παραγγέλματα

Ad Theodorum

Clementis Alexandrini opera omnia

Clementis Alexandrini opera. Ex recensione Gulielmi Dindorfii. Vol. I: Protrepticus. Paedagogus. Oxford: Clarendon, 1869.

Clementis Alexandrini opera. Ex recensione Gulielmi Dindorfii. Vol. II: Stromatum I–IV. Oxford: Clarendon, 1869.

Clementis Alexandrini opera. Ex recensione Gulielmi Dindorfii. Vol. III: Stromatum V–VIII. Scripta minora. Fragmenta. Oxford: Clarendon, 1869.