Tertullianus. Adnationes

Tertullianus

Ad nationes

(ed. J.-P. Migne)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 1.
Paris: Migne, 1844, pp. 559–608.

Liber I

I

[1] Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum defendit, reuincit, in prom<p>tu est, quod omnes qui uobiscum retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. [2] Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis; obsessam uociferamini ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitate<m> transgredi a uobis quasi detrimento doletis. [3] Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promouetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. [4] Amatis ignorare quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam odistis, quasi certi non odituros uos <si> sciatis. [5] Atquin si nullum <m>erit<um> odii repperietur, optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari pudet aut excusari piget.

[6] Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuertat et sibi rapiat, inquitis. [7] Noui demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae uitae? Quot transfugae in peruersum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. [8] Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa deuertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. [9] Denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Exprob<r>ant etenim quod erant in semetipsos, malae menti ab innocentia transitum uel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.

[10] Christiani uero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur; si trahitur, non subsistit; si accusatur, non defendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?

 

II

[1] In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero sponte confessos tormentis conprimitis ad negationem. [2] Quae tanta peruersitas, ut confessioni repugnetis, tormentoram officia mutetis, grati reum euadere, inuitum compellentes negare? Praesides extorquendae ueritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. [3] Opinor, non uultis nos malos esse ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur? Atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negauerimus, statim creditis. [4] Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a uobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere damnare): [5] sed uerbi gratia, si de homicida consu<l>tatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio (quamquam confessis difficile creditis), [6] uerum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam ueritati. [7] Porro de nobis quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breuiora ac leuiora elogia conficitis: credo, non uultis oneratos, quos omni opere perditos uultis, aut non putatis requirenda quae nostis. [8] Hoc ergo peruersius, si cogitis negare de quibus certissime scitis, immo, quo magis odio uestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam conuiuia illa: celebrasset, quotiens in tenebris incursasset incesta. [9] Quid, quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque? Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi: emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur: quanto enim studio in caueam conueniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes deuorasset? [10] Si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibi<li>a uiderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, honorantes naturam, <quae> quaerere pabulum ferinum quam concubitu<m> ab humano genere praeclusit.

 

III

[1] Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum <in> talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper laborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. [2] Adeo, si de criminum ueritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarent<ur>, ut ita pronuntiaretur in nos: "illum homicidam" uel "incestum" uel quodcumque iactamur, "duci, suffigi, ad bestias dari placet". Porro sententiae uestrae nihil nisi Christianum confessum notant; nullum criminis nomen extat, nisi nominis crimen est.

[3] Haec etenim est reuera ratio totius odii aduersus nos: nomen in causa est, quod quaedam occulta uis per uestram ignorantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod uos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne probentur facile, non uultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur. [4] Adeo, ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impunitate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus.

[5] Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, uos quam insequimini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa? [6] Praescribitur enim uobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque probatio adsignat neque sententia enumerat: quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur uel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. [7] Itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio uocabulorum, ego arbitror nullam esse uocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit uel inpudicum uel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. [8] Haec uocabulorum aut nominum crimina, sicuti uerborum atque sermonum barbarismus est uitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum uero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. [9] Etiam cum corrupte a uobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nominis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suauitate uel bonitate modulatum est. [10] Detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non pari infestum, sed et Graecum <cum> aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. Et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina!

 

IV

[1] Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. Primo quidem sectam de auctoris appellatione<m> mut<u>ari utique probum. usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistrat<e>i et grammatici Aristarchii. [2] Itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. Atquin temeritate praesumeretur. Prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. [3] At nunc necessario ignorando sectam, quia ig noratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omni<no> non nostis. [4] Et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a uobis in sectam et auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium mouet, cum in mores ritus cultus uictusque uestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur.

[5] Sed ueritatem saeculo perosissimam philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. [6] Denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo: quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen ueritas semper damnabatur. [7] Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius uester testimonium dixerat: "uirorum," inquit, "omnium Socrates sapientissimus." Vicit Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronun tiaret; confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. Porro apud uos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens.

[8] Quo more etiam nobis soletis: "bonus uir Lucius Titius, tantum quod Christianus." Item alius: "Ego miror Gaium Seium, grauem uimm, factum Christianum." [9] Pro stultitiae caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt, eo quod nesciunt uitiant. [10] Nemini subuenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. [11] Ali<i>, quos retro ante hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt; alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. [12] Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in peruersum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. [13] Pater filium, de quo queri desierat, exheredauit; dominus seruum, quem praeterea necessarium senserat, in ergastulum dedit: simul quis intellexerit Christianum, mauult nocentem. [14] Nam et ipsa per se traducitur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono nostro. Si<c> et mali de suo malo radiant? Aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? [15] Quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam quam nec oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori nouimus? Qui uult intellegere, qui sin<t> Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

 

V

[1] Quod ergo dicitis: "pessimi et probrosissimi auaritia luxuria improbitate", non negabimus quosdam; sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. [2] Necesse est in corpore et quantum uelis integro aut puro, aut naeuus aliqui effruticet aut uerrucula exsurgat aut lentigo sordescat. [3] Caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur; modica macula in fronte, in parte quadam exemplari † uisa quo uniuersitas munda est. Maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. [4] Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite sectam cui malitiae deputatur. [5] Ipsi in conloquio, si quando aduersus nos, "cur ille, inquitis, "fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes?" Adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis.

[6] Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et ueritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. [7] Quot denique philosophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? [8] Omnes nomen de professionibus gestant: si ducant nomen sine professionis praestantia, qui superficie uocabuli infamant ueritatem, non statim sunt quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur et fallunt eos qui rem nomini addicunt, cum de re status nominis competat. [9] Et tamen eiusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo uestri, quando ne illis quidem misceamur, quos uestra uis atque saeuitia ad negandum subegit. [10] Vtique enim facilius inter nos inuiti desertores disciplinae quam uoluntarii continerentur. Ceterum sine causa uocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

 

VI

[1] His propositionibus responsionibusque nostris quas ueritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. [2] Quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? [3] Verbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti.

[4] Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio: quomodo enim legem obseruabis cauendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues? [5] Nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non uult. [6] Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur; merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. [7] Legis iniustae honor nullus est: ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie nouis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

 

VII

[1] "Vnde ergo", inquitis, "tantum de uobis Famae licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum?" Quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide Famae? [2] Nonne haec est

 

Fama malum, quo non aliud uelocius ullum?

 

Cur malum, si uera semper sit? Non mendacio plurimum? Quae ne tum quidem, cum uera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa ueris intexat adiciens detrahens uarietate confundens. [3] Quid, quod ea condicio illi, ut nonnisi quod mentitur perseueret? Tamdiu enim uiuit quamdiu non probat quicquam, siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, nec quisquam dicit uerbi gratia: "hoc Romae aiunt factum," aut: "fama est illum prouinciam sortitum," sed: "ille prouinciam sortitus est," et: "hoc factum est Romae." [4] Nemo Famam nominat nisi incertus, quia ne<mo> fit fama sed conscientia certus; nemo Famae credit nisi stultus, quia sapiens non credit incerto.

[5] Fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est; exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum uitium rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminauerit, quod saepe fit <a>ut aemulationis ingenio aut suspicionis arbitrio aut etiam noua mentiendi uoluptate. [6] Sed bene quod omnia tempus reuelat, testibus sententiis et prouerbi<i>s uestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod Fama non prodidit. [7] Videte, qualem prodigam aduersus nos subornastis, quia quod semel detulit tantoque tempore ad fidem corroborauit, usque adhuc probare non potuit.

[8] Principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, Nerone damnatio inualuit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani; si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani; si non hostis publicus, nos publici hostes: quales simus, damnator ipse demonstrauit, utique aemula sibi puniens.

[9] "Et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris." [10] Igitur aetati nostrae nondum anni CC. Tot iniqui interea, tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, —et adhuc Christianis sola Fama decernit! [11] Habet quidem grande fundamentum de uitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. Quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem oportuni estis; facilius denique falso malo quam uero bono creditur. [12] Si quem tamen apud uos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam Famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset Fama in uulgus et ita in totum orbem dari. [13] Ab ipsis enim Christianis non opinor, cum uel ex forma a<c> lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur, quanto magis talium, quae prodita non uitarent inter<im> humana <anim>aduersione praesentan<eum iu>dicium? [14] Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. <P>orro extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria <om>nem arbitrum extraneum caueant, nisi <si> inlicita minus spernunt? <A>tquin extraneis tam onerare quam confingere magis competit. [15] "<At> domesticorum curiositas furata est per rimulas et cauernas." Quid, cum domestici eos uobis, prodentes omnes? A nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpat? Non potuerit continere, quod horruit mens, quod expauit oculus. [16] Hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestit, et ille, qui audiit, et non uidere curauit, siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. [17] "Tunc", inquitis, "primo delatum, et exhibitum est; auditum, et inspectum est, atque exinde famae commendatum." Hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est, quod semper admittitur; nisi <si> desiuimus iam talia factitare. [18] Atquin et idem uocamur, et in isdem deputamur et de die redundamus: quod plures, hoc pluribus odiosi. Magis increscit odium increscente materia; proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum?

[19] Quod sciam, et conuersatio notior facta est: scitis et dies conuentuum nostrorum; itaque et obsidemur et opp<ri> mimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. [20] Quis u<m>quam tamen semeso cadaueri superuenit? Quis in cruentato p<ane> uestigia dentium deprehendit? Quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recogno<uit>? [21] Si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, qu<a>l<es> et opprimimur, possumus et omnino non extrahi: quis enim pro<di>tionem criminis alicuius sine crimine ipso aut uendit aut redimit?

[22] Sed quid extranei<s> speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima uociferatione publicentur aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? [23] Sine dubio enim initiari uolentibus mos est prius ad magistrum sacrorum uel patrem adire. Tum ille dicet: infans tibi, qui adhuc uagetur, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine infringatur; [24] praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes; sed et mater aut soror tibi necessaria est. Quid, si nullae erunt? Opinor, legitimus Christianus esse non poteris. [25] Haec, oro uos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? "Verum opus non est scire illos. Prius fallaciae negotium perpetratur: <i>gnaris et dapes et nuptiae subiciuntur: nihil enim umquam retro de Christianis mysteriis audierant." [26] Tamen postea cognoscant necesse est, uel aliis quo<s> inducunt, praeministranda. Ceterum quam uanum est profanos scire quod nes<ci>at sacerdos! [27] Tacent igitur et accepto ferunt, et nihil <in> tragoediam Thyestae uel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum fid<e>i ministros et magistros, et de ipsis potiores morsus iam doctis <. . . .>ibus rapiunt. [28] Si nihil tale probetur, grande nescio quid aesti<mari o>portet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat.

[29] Miserae atque miserandae nationes, ecce proponimus uobis disciplinae nostrae sponsionem: uitam aeternam sectatoribus et conseruatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur. [30] Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite que<m>admodum nos. Volo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, que<m>admodum nos. [31] Veni, si quis es, demerge ferrum in infantem, uel si alterius officium est, tu modo specta morientem animam antequam uixit; certe excipe rudem sanguinem, in quo panem tuum saties, uescere libenter; [32] interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum!

[33] "Haec cum expunxeris, uiues in aeuum." Cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem. Immo idcirco nec credis; etiamsi credideris, nego te uelle; etiamsi uelles, nego te posse. Cur autem alii possint, si uos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? [34] Inpunitatem, aeternitatem quanto constare uultis? A<n hae> nobis omni modo redimendae uidentur? An alii ordin<es den>tium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incestam libidinem nerui? Non opinor: satis enim est nobis sola uer<itate> a uestra positione discerni!

 

VIII

[1] Plane, tertium genus dicimur. Cynopennae aliqui uel Sciapodes uel aliqui de subterrane<o> Antipodes? Si qua istic apud uos salte<m> ratio est, edatis uelim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. [2] Psammetic<h>us quidem putauit i<n>u<en>i<s>se ingenio exploratus fide<m> prima<m> generis. Dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici, quam et ipsam propterea elinguauerat, ut in totum exules uocis humanae non auditu formarent loquellam, sed <de> suo promentes eam primam nationem designarent, cuius sonum natura dictasset. [3] Prima uox "beccos" renuntiata est; interpretatio eius panis apud Phrygas nomen est: Phryges primi genus exinde habentur.

[4] Sed unum hoc erit de uanitatibus uestrarum fabularum, non otiose nobis retractandum, quo fidem uestram uanitatibus quam ueritatibus deditam demonstrare gestimus. [5] An omnino credibile sit, tali membro desecto, uastato ipsius animae organo <e>t utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus <p>ericulose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, <po>stremo aliquamdiu cessantibus alimentis uitam nutrici illi per<seuera>sse? [6] Age nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis < . . . > quam et ipsam prudentiores non linguae caede, sed <ra>p<ti pu>doris rubore mutam interpretantur. [7] Si ergo uixit, <potuit> effutire aliquid: obtusum et exarticulatum sonum tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. [8] Id fors tunc infantes, quia unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatul<i> <in> inuentum alicuius interpretationis impegeri<n>t.

[9] Sint nunc primi Phryges: non tamen tertii Christiani. Quantae enim aliae gentium series post Phrygas? Verum recogitate, ne quos tertium genus dicitis, principem locum optineant, siquidem non ulla gens non Christiana. [10] Itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana: ridicula dementia nouissimos dicitis et tertios nominatis.

[11] Sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione ut sint Romani, Iudaei, dehinc Christiani. Vbi autem Graeci? [12] Vel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitauit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, priuati curiosaeque religionis? [13] Porro si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antedecunt?

 

IX

[1] Sed quid ego mirer uana uestra, cum ex forma naturali concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eod<em> mancipe erroris? [2] Sane, quia non miror, enumerem necesse est, ut u<os> recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui om<nis> cladis publicae uel iniuriae nos causas esse uultis. [3] Si Tiberis redu<nda>uit, si Nilus non redundauit, si caelum stetit, si terra mouit, <si lues> <aes>tiua uastauit, si fames afflixit, statim omnium uox: "Christi<anorum meri>tum!" Quasi modicum habeant aut aliud metuere qui deum <non metuunt>! [4] Opinor, ut contemptores deorum. uestrorum haec iacula eorum p<rouo>camus. Vt supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni ducenti. [5] Quantae clades ante id spatium supra uniuersum orbem [ad] singulas urbes et prouincias ceciderunt, quanta bella externa et intestina? Quot pestes fames ignes hiatus motusque terrarum saeculum digessit? [6] Vbi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministrauit? Vbi tunc Christiani, cum Hiera Anap<h>e et Delos et Rhodos et Cea insula multis cum milibus hominum pessum ierunt, uel quam Plato memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico mari mersam? [7] Cum Vulsinios de caelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis? Cum terrae motu mare Corinthium ereptum est? Cum totum orbem cataclysmus aboleuit? [8] Vbi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei uestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant, in quibus nati morati sepulti sunt, etiam quae <c>ondiderunt? Non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi po<st>uma cladis illius. [9] Si relegere et reuoluere non curatis testimonia <te>mporum aliter uobis renuntiata, inprimis ne<cesse est> deos uestros iniustis<simo>s pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos <laedu>nt; tunc et uosmetipsos errare probatis, si eos traditis, qui uos <a>meritis profanorum non discernunt. [10] Quodsi, ut unus atque alius stultissimus ait, idcirco uobis quoque irascuntur, quoniam de nostra eradica<tione n>eglegitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: qui non irascerentur uobis in animaduersione cessantibus, si ipsi exsequi possent. [11] Quamquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio nostro uidemini ulcisci. <Si> ab <aliquo> aliud, a maiore defenditur. Pudeat igitur deos ab homine defendi!

 

X

[1] Effundite iam omnia uenena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. [2] Nunc uero eadem ipsa de nostro corpore <re>uulsa in uos retorquebo, eadem uulnera criminum in uobis defossa monstrabo, quo machaeris uestris admentationibusque cadatis.

[3] Iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, diuortium ab institutis maiorum, considerate etiam atque etiam, ne uobiscum communicemus crimen istud. [4] Ecce enim per omnia uitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in uobis antiquitatem recognosco. De legibus quidem iam supra dictum est, quod eas nouis de die consultis constitutisque obruistis. [5] De reliqua uero conuersationis humanae dispositione palam subiacet, quant<um> a maioribus mutaueritis, cultu habitu apparatu, ipsoque uictu ips<oque> sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. [6] Exclusa ubique <anti>quitas, in negotiis, in officiis: totam auctoritatem maiorum uestra au<cto>ritas deiecit. [7] Sane, quod uobis magis probro est, laudatis semp<er> uetustates et nihilominus recusatis. Qua peruersitate tan< . . . > maiorum apud uos † permanere probari debuerunt, cum ea, qu<ae pro>batis, recusetis? [8] Sed et ipsum quod uidemini a maioribus traditum <fidelis>sime custodire et defendere, uel quo maxime reos nos transgr<essio>nis postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animat<ur>, deorum dico culturam, perinde a uobis destrui ac despici ostendam. [9] Nisi quod <non> perinde: nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. Quod omnino est, id contemni potest; quod nihil est, nihil patitur: igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. [10] Quo magis oneramini, credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes.

[11] Licet iam hinc recognoscere: inprimis cum alii alios deos colitis, eos quos non colitis, utique contemnitis: praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur; qui de pluribus suscipit aliquem, eum quem non suscipit, despexit. [12] "Sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt." Iam ergo tunc primo contempsistis, non ueriti scilicet <i>ta instituere, ut omnes coli non possent.

[13] At enim illi sapientissimi ac<p>rudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis ma<xi>ime in persona deorum uestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. [14] <M>entior, si numquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in <bell>o uouisset, prius dedicasset quam senatus probasset, ut contigit <M. Aem>ilio, qui uouerat Alburno deo. [15] Vtique enim impiissimum, immo contumelio>sissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae < . . . >re honorem diuinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. [16] Saepe censores inconsulto populo <aedes> adsolauerunt; certe Liberum <Patre>m cum sacro suo consules senatus auctoritate non urbe sol<u>mmodo, uerum tota Italia eliminauerunt. [17] Ceterum Serapem et Isidem et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemora<t> eorumque <aras> a senatu deiectas nonnisi per uim popularium restructas. [18] Sed tamen et Gabinius consul Kalendis Ianuariis, cum uix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum uulgi et aras institui prohibuit.

[19] Habetis igitur in maioribus uestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. Horum si uos saltem integrum † honoribus uestris rei esse laesae religionis, sed inuenio conspirasse a uobis tam superstitionis quam impietatis profectum. [20] Quanto enim inreligiosiores deprehendimini? Priuatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis uenditanto, pignerando pro necessitate ac uoluntate. [21] Essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora, quod modica. Sed aliquo solacio priuatorum et domestico<rum> deorum querellae iuuantur, quo publice turpius contumeliosiusque tractetis. [22] Iam primum, quos in <h>astarium regessistis, publicanis subdid<is>tis, omni quinquennio inter uectigalia uestra proscripto<s> addic<itis>. Sic Serapeum, sic Capitolium petitur; addicitur, conducitur d<iuinitas> eadem uoce praeconis, eadem exactione quaestoris. [23] Sed enim <agri tri>buto onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ign<obiliora> (nam hae sunt captiuitati notae, poenae): dei uero, qui magis tr<ibutarii>, magis sancti; immo, qui magis sancti, magis tributarii. [24] Maiest<as> prostituitur in quaestum, negotiatio<ne> religio proscribitur, sanctitas locationem mendicat; exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro <h>ostiis; uenditis totam diuinitatem: non licet eam gratis coli; plus denique publicanis reficitur quam sacerdotibus!

[25] Non suffecerat uectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, que<m>cumque habetis, depretietis aliqua indignitate. [26] Quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis uestris ex aequo praebeatis? [27] Exstruitis deis templa: <aeque mortuis templa); exstruitis aras dei: aeque mortuis aras; easdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, uirgo de Diana figuratur, et miles in Marte et in Vulcano faber ferri consecratur. [28] Nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis, quas et deis, caeditis eosdemque odores excrematis.

[29] Quis istam contumeliam excuset, quae utut rnortu<o>s cum deis deputet? Regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt ceterique apparatus, ut tensae et currus et solisternia et lectisternia <et> feriae et ludi. [30] Plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum, primo quidem, quod non decuerit alios eis <adnume>rari, <quasi his> datum sit post mortem deos fieri; [31] secundum, quod tam <exser>te atque manifeste coram populo non peieraret contemplator < . . . >gis in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, quam ei, qui ei peierare permittunt. [32] Consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, qui publice contempserit periurii uindices. [33] Quamquam periurii apud uos quotusquisque purus est? Immo, iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum uestrorum: facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iovem!

[34] Sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; uenit enim aliquando etiam de fiducia uel conscientiae securitate nel naturali sublimitate animi; derisus uero quanto lasciuior, tanto denotatior ad contumeliae morsum. [35] Recognoscite igitur, quam derisores inueniamini numinum uestrorum. Non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris superuacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praeuulsa, et si quid domi quoque abi<ec>turi fuissetis. [36] Omitto, quae bulgae aut sacrilegae gulae uidebuntur, maiorum prope r<eli>gionem conuenire: atquin doctissimi, grauissimi, quatenus gra<vi>tas atque prudentia de doctrina proficere credunt<ur>, et inreuerentiss<i>mi erga deos uestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, quominus aut turpius aut uana aut falsa de deis inferat. [37] Ab ipso exordia<r uate> uestro, † eius unde omnia et omne aequore †, cui quantum honorem adiu<dica>stis, tantum deis uestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. [38] Adhuc meminimus Homeri: ille, opinor, est qui diuinam maiestatem humana condicione tractauit, casibus et passionibus huma-nis deos imbuens, qui de illis fauore diuersis gladiatoria quodammodo paria composuit; [39] Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in uinculis detinet fortasse periturum; eadem Iouem paene perpessum a caelitum plebe traducit aut lacrimas eius super Sarpedonem excutit aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit, commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. [40] Exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut uera prodendo aut falsa fingendo? <N>ec tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur. [41] Taceo de philosophis, quos superbia seueritatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus ueritatis aduersus deos erigit. [42] Denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem et hir<c>um iurat. Nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit <A>thenienses damnationis, criminatores quoque inpenderi<n>t, restitu<i>tur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo quod nunc reprobatur in nobis. [43] Sed et Diogenes nescio quid in Herculem lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioues, seu Iuppi<teros d>icendum est, sine capitibus inducit.

[44] Cetera lasciuiae ingenia <etiam u>oluptates uestras per dedecus deorum administrant. Dispici<te ap>ud uos Lentulorum et Hosti<li>orum sacrilega<m> uenustate<m>, utrum <mi>mos an deos uestros in <s>trophis et iocis rideatis; sed et. histrionicas litteras magna cum uoluptate suscipitis, quae omnem foeditatem designant deorum. [45] Constupra<n>tur coram uobis maiestates in corpore inpuro; famosum et deminutum caput imago cuiuslibet dei uestit. Luget Sol filium fulmine extinctu<m> laetantibus uobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus uobis, et sustinetis Iouis elogia modulari.

[46] Plane religiosiores estis in gladiatorum cauea, ubi <super> sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei uestri argumenta et historias nocentibus erogandis, aut in ipsis deis nocentes puniuntur. [47] Vidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui uiuus cremabatur, Herculem induerat; risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Ditis pater, Iouis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, quo Mercurius in caluitio pen<n>atulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemue simulantia e cauterio probat. [48] Singula ista, quaeque adhuc inuestigare quis possit, si honorem inquietant diuinitatis, si maiestatis fastigium adsolant, de contemptu utique censentur, quam eorum, qui eiusmodi fac<t>itant, quam eorum, qui i<s>ta suscip<iu>nt. [49] Qua<re> nescio, ne plus de uobis dei uestri quam de nobis querantur. < . . . > ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et p<ostre>mo licet uobis in eos quos esse uoluistis. Nos uero in totum auersa<mur>.

 

XI

[1] Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam, ut quidam, somniasti<s> caput asininum esse deum nostrum: hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. [2] Is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis, ut uoluit, argumentatus, Iudaeos refert in expeditione uastis in locis <a>quae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos euasisse: ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. [3] Inde, opinor, praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae, in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. [4] Vbi ergo is deus fuerit? Vtique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non ue<rer>entur extraneum.

[5] Sed quid ego defendam, professus interim con<fessi>onem temporalem omnium in uobis ex pari transferendorum? <Creda>tur deus noster asinina aliqua persona: certe <non> negabitis uos eadem colere nobiscum. [6] Sane uos totos asinos colitis et cum sua <E>pona, et <omnia i>umenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus con<se>c<ra>tis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium <tantu>m asinarii sumus.

 

XII

[1] Sed et qui <crucis> nos antist<it>es affirmat, consa<cerd>os erit noster. Crucis qualitas signum est de ligno: etiam de materia colitis penes uos cum effigie. [2] Quamquam sicut uestrum humana figura est, ita et nostrum. sua propria. Viderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; uiderit forma, dum ipsum sit dei corpus. [3] Quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas A<t>tica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? Pars crucis, et quidem maior, est omne robur quod derecta statione defigitur. [4] Sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. Hoc quidem uos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecrauerunt!

[5] Enimuero de reliquo integra est religio uobis integrae crucis, sicut ostendam. Ignoratis autem etiam originem ipsam deis uestris de isto patibulo prouenisse. [6] Nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacumq<ue> alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant necesse est. [7] Plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ips<i> quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod c<aput> emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio; < . . . >; si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucisfe<ceri>s. [8] Huic igitur exordio et uelut statumini argilla desuper intexta <pau>lati<m> membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placui<t argil>lae, intus cruci ingerit; [9] inde circino et plumbeis modulis prae<para>tio simulacri, in marmor, in lutum uel aes uel argentum, uel quodcumque placuit deum fieri, transmigratur<a>. A cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam.

[10] Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. Exempli gratia dictum erit: nempe de oliuae nucleo et nuce persici et grano piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem sui generis. [11] Eam si transferas, uel de brachiis eius in aliam subolem utaris, cui deputabitur, quod de traduce prouenit? Non illi grano aut nuci aut nucleo? Nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum transmissus per secundum. [12] Nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad originem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo conuenitur in genere. [13] Si igitur in genere deorum crucem originem co<li>tis, hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud uos <si>mulacrorum siluae propagantur.

[14] Ad manifesta iam. Victoria<s> ut <nu>mina, et quidem augustiora, quanto laetiora, ueneramini. Conse<crati>o ne quid melius extollat, cruces erunt intestina quodammo<do et tro>pae<or>um; itaque in Victoriis et cruce<s> colit castrensis religio. [15] Sig<na ado>rat, signa deierat, signa ipsi <I>ovi praefert: sed ille imagi<num su>ggestus et totus auri cultus monilia crucum sunt. [16] Sic etiam <in canta>bris atque uexillis, quae non minore sanctitate militia cus<todit>, siphara illa uestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere!

 

XIII

[1] Alii plane humanius solem Christiarram. deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos precationem, uel die solis laetitiam curare. [2] Quid uos minus facitis? Non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra uibratis? [3] Vos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et † ex diebus ipsorum praelegistis, quo die lauacrum subtrahatis aut in uesperam differatis, aut otium et prandium . curetis. [4] Quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a uestris ad alienas religiones: Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iudaici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes litorales, quae utique aliena sunt a diis uestris. [5] Quare, ut ab excessu reuertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, . agnoscite uicinitatem: non longe a Saturno et sabbatis uestris sumus!

 

XIV

[1] Noua iam de deo nostro fama suggessit, et adeo nuper quidam perditissimus in ista ciuit<ate>, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, uti<que> magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quot<idie> toto iam corpore decutit<ur> et <cir>cumcidit<ur>, pictura<m> in nos pro<posuit> sub ista proscriptione: "Onocoetes". Is erat auribus cant<herinis>, in toga, cum libro, altero pede ungulato. [2] Et credidit uulg<us . . . . >Iudaeo. Quod enim aliud genus seminariu<m> e<st> infamiae nostrae? <Inde> in tota ciuitate Onocoetes praedicatur. [3] Sed et hoc tam<etsi> hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate a<uctoris> infirmum libenter excipiam studio retorquendi. Videamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. [4] Neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. Sunt penes uos et canino capite, et leonino, et de boue et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae uel anguini, et alites plan<t>a, fronte et tergo. Quid itaque nostrum unicum denotatis? Plures Onocoetae penes uos deprehenduntur!

 

XV

[1] Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii uel sacri quoque inter nos diuersitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. [2] Nos infanticidio litamus siue initiamus. Vos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse <reuincimini>, recognoscetis suo ordine: nunc enim differimus pleraque, ne eadem uideamur ubique retrac<t>are. [3] Interim, ut dixi, ex alia parte non deest adaequatio. Nam <et>si nos aliter, tamen non aliter uos quoque infanticidae, qui infan<t>es editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis <lege>s tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius ae<ditui> tabellis eluduntur. [4] Sed nec eo distat, si uos non ritu sacri neque <ferro nec>atis. Atquin hoc asperius, quod frigore et fame aut bes<tiis, si exp>onitis aut longiore in aquis morte, si mergitis. [5] At et si quo < . . . >dissimilius penes uos fit, eo adicite, quo<d> uestra pignora ex<tinguiti>s, et supplebitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid < . . . >a ratione defecerit.

[6] Sed de ea impietatis hostia dicimur <uesci>. Dum ita quoque in uobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, non multo secernimur a uestra uoracitate. [7] Si illa impudica est, nostra uero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saeuitia cum impudicitia concordat. [8] Quamquam quid minus, immo quid non amplius facitis? Parum scilicet humanis uisceribus inhiatis, quia uiuos et puberes deuoratis? Parum humanum sanguinem lambitis, quoniam futurum sanguinem elicitis? Parum infante uescimini, quia infantem totum praecocum perhauritis?

 

XVI

[1] Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam: quid enim tale in uobis detinebo? [2] Verum iam laudate cons<i>lium incesti uerecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut ueram noctem contaminaremus; quod etiam lumi<ni>bus terrenis parcendum existimauimus; quod nostram quoque con<sci>entiam ludimus: quodcumque enim facimus, si uolumus, suspicam<ur>. [3] Ceterum incesta uestra pro sua libertate et luce omni et nocte <omni> et tota caeli conscientia fruuntur, quodque felicius prou<eniat>, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi igno<ratis>; nos uero etiam in. tenebris scelera nostra recognoscere possum<us>.

[4] Plane Persae, <C>tesias edit, tam scientes quam non horrentes cum <ma>tribus libere f<ac>iunt. Sed et Macedonesid, quo<d> probauerunt, <palam> est factitare, siquidem, cum primum scaenam eorum Oedip<us> intrauit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. [5] Tra<goedus> consternatus retracta persona, "numquid", ait, "domini, disp<licui> uobis?" Responderunt Macedones: "immo, tu quidem pulchre, at scriptor uanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit": atque exinde alter ad alterum: "h1laune", dicebat, ei0j th_n mate&ra". [6] Sed una uel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omne infecimus solum, omnem polluimus oceanum. Date igitur aliquam nationem uacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. [7] Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto; [8] si qua ab humana condicione priuata quadam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita <si>t, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit.

[9] Respicite igitur luxuriam inter errores et uentos fluctuantem, si desunt populi, quos ad hoc sceleris incursent lata uada et aspera erroris. [10] <Inp>rimis cum infantes uestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptio<nem> melioribus parentibus, obliuiscimini, quanta materia incesti submi<nistra>tur, quanta occasio casibus aperitur? [11] Plane ex aliqua disciplina <seueri>ores aut certe respectu eiusmodi euent<u>um a libidine temperatis, <quo>cumque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii <filii> incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. [12] Quotcumque adulteria, quotcumque stupra, quotcumque publicatae libidinis po< . . . >st< . . . > statiuo uel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, <tot> compagines generis, tot inde traduces ad incestum. [13] Vnde adeo mimis et comoedis argumentorum uenae fluunt; unde ista quoque talis ante tragoedia erupit, Fusciano praefecto urbi iudicata.

[14] Pusio <ho>nes<t>e natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit: qui eum nutrierat Graeculus, uel a limine Graeculo more captauerat † intrans. [15] Inde mutatus a se aetate Romam in uenalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut usu<m> era, adulescentem dominus in agrum et uincula legat. [16] Illic iamdudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt inuicem exitus suos, illi, quod alumnus in pueritia perisset; ille, se quoque a pueritia perisse, ceterum eodem euentu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. [17] Igitur Dei uoluntate <fit> ut tanta saeculo macula exprobraretur; spiritus de die concutit<ur>, tempora cum aetate respondent; aliquid et oculi de liniamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. [18] Dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis dil<igen>tia inpellit; inuestigatur uenaliciarius, infeliciter inuenitur. [19] Reuelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio ma<le> superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipend<ium stu>p<r>i et incesti. [20] Satis erat unum istud exemplum publicae eru<p>ti<oms) eiusmodi scelerum delitiscentium in uobis. Nihil semel euenit <in rebus hu>manis: semel plane erui potest. De sacramentis nostrae relig<ionis>, opinor, intentatis, et sunt paria uestris etiam non sacrament<is>!

 

XVII

[1] De obstinationibus uero uel praesumptionibus si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. [2] Prima obstinatio est, qua secunda a deis religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inreligiosi dicamur in Caesares, neque imagines eorum repropitiando neque genios deierando. [3] Hostes populi nuncupamur. Ita uero sit, cum ex uobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. Hoc loco Romana gens uiderit, in quibus indomitae et extraneae nationes. [4] "Vos tamen de nostris aduersus nostros conspiratis!" Agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem: nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu uel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in prouinciis <a>ffectata maiestas! Adhuc Syriae cadauerum odoribus spirant, <adh>uc Galli Rhodano suo non lauant! [5] Sed omitto uesaniae crimi<na>, quia nec ista Romanum nomen admittunt: uanitatis sacrilegia <conu>eniam et ipsius uernaculae gentis inreuerentiam recognoscam <et> festiuos libellos, quos statuae sciunt, et illa oblique nonnumquam <dicta> a concilio atque maledicta quae circi sonant: si non armis, <saltim> lingua semper rebelles estis. [6] Sed aliud, opinor, est non iurare <per gen>ium Caesaris: dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos <quidem> uestros ex fide deieretis. [7] Sed non dicimus deum imperatorem: super <eiusmodi e>nim, quod uulgo aiunt, sannam facimus. [8] Immo qui de<u>m Cae<sarem> dicitis, et deridetis dicendo quod non est, et maledicitis, quia <non uul>t esse quod dicitis: mauult enim uiuere quam deus fieri!

 

XVIII

[1] Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias uestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptu<m> mortis animo recusemus. [2] Atenim haec omnia apud priores maioresque uestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a uirtute didicerunt. Gladius quot et quantos uiros uoluntarios! Piget prosequi. [3] Crucis uero nouitatem numerosae, abstrusae, Regulus uester libenter dedicauit; regina Aegypti bestiis suis usa est; ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale marito in extremis patriae constantiorem docuerat inuadere ipsa Dido. [4] Sed et tormenta mulier Attica fatigauit tyranno negans, postre<mo>, ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum e<ra> dicatae confessionis ministerium. [5] Sed uestris ista ad gloriam, nostris ad d<uri>tiam deputatis. Destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque de<stru>atis! Contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad prae<sens>, ne nobis locum detis! [6] De his forsitan et temporum qualitas robus<tio>ris antiquitatis exegerit ingenia duriora; at nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos piae.

[7] "Est<o>", inquitis, "ueteribus uos comparate; nobis necesse est in uobis odi<o pro> sequi, quod a nobis non probatur, quia nec inuenitur in nobi<s". [8] Res>pondete igitur ad singulas species. Non eadem <in> uobis exempla <a>dgnosco? Si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non uitae amore gladio uos ad lamstas auctora<tis nec metu> mortis nomen militiae datis. [9] Si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. [10] Si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex uobis Regulus pepigit, attamen iam ignis contemptus euasit, ex quo se quidam proxime uestiendum incendiali tunica ad certum usquequaque locum auctorauit. [11] Si flagris mulier insultauit, hoc quoque, <qui> proxume inter uenatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

 

XIX

[1] Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. Quae si uobiscum communicamus, superest <de>ridenda persuasionum conferamus. [2] Quamquam de persuasionibus omnis <ob>stinatio nostra praestruitur: mortuorum enim praesumimus resur<re>ctionem. Spes resurrectionis fastidium est mortis. [3] Ridete igitur, <q>uantum libet, stupidissimas mentes, quae moriuntur ut uiuant; sed quo <fac>ilius rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia uel inter<sa l>ingua delete litteras interim uestras, quae similiter asseuerant animas in corpora redituras. [4] Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit; uobis autem quanto uanius traditum est, hominis spiritum in cane uel mulo aut pauo moraturum! [5] Item iudicium annuntiamus a Deo pro cuiusque meritis post inter<i>tum destinatum; id uos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore om<nin>o Aristide recusato. [6] Eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et inson<tes amoeno> in loco dicimus perpetuitatem transacturos: apud uos quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alias condicio disponitur. [7] Nec mythici ac p<o>etici soli talia canunt, sed et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.

 

XX

[1] Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execramini uestros, si nihil inter nos diuersitas habet, si unum et eidem sumus? [2] Quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus. [3] Pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum prouocamus. [4] Habetis et uos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu: illu<d> aptius de uiro et femina uiris et feminis iunctum. [5] Aut numquid ipso uos c<ol>legio offendimus? Solet aequalitas aemulationis materiam subministrare: sic figulus figulo, faber fabro inuidet!

[6] Immo, iam desine, sim<u>lata confessio! Redigit conscientia ueritatem et ad constantiam ueritat<is>. [7] Nam omnia ista in uobis solis erunt et a nobis solis reuincuntur, <de> quibus <<de>lata sunt, agnitione scilicet diuersae partis, unde scientia instruit<ur> et consilium inspirat<ur> et iudicium gubernatur. [8] Vestra denique sent<entia>, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis negleg<itis>. [9] Naturae uitio satisfacitis, ut quae in uobis non refutetis, in aliis < . . . >tis aut quorum reatum in uobis memineritis, ea in alios iactetis. [10] Qui < . . . >opere occupati eritis: in extraneos casti, in uosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi.

[11] Haec est iniquitas, ut gnari ab ign<ari>s, absoluti a reis iudicemur. Auferte stipulam de oculo uestro, [auf< . . . >de oculo uestro,] ut stipulam de alieno extrahatis. [12] Emendate uosmetipsos prius, ut Christianos puniatis! Nisi quod, <si> emendaueritis, non punietis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. [13] Discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis; recognoscite quid in uobis non accusetis, et accusabitis! [14] Patet iam hinc uobis, quantum aperire potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et ueritatis recognitio. [15] Damnate ueritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis! [16] Quodsi praescribitur vobis errorem <a>mare et odisse ueritatem, cur, quod amatis et odi<s>tis, non noueritis?

 

Liber II

I

[1] Nunc de deis uestris, miserandae nationes, congredi uo<bi>scum defensio nostra desiderat, prouocans ipsam conscientiam uestram <ad re>censendum, an uere dei, ut uultis, an falso, ut scire non uultis. [2] Haec enim <mate>ria est erroris humani per artificem eius, ne ignorantia erroris <tollatur>, quo magis rei sitis. [3] Patent oculi nec uident; hiant aures nec au<diunt>, cor stupet saliens; nescit animus quod agnoscit! [4] Denique si tan<tam pe>ruersitatem una praescriptione discuti liceret, in expedito <esset n>untiatio, cum omnes istos deos ab hominibus institutos non <negetis, i>am hinc excidere fidem uerae diuinitatis, quod nihil utique <aliquand>o coeptum diuinum uideri iure possit. [5] Sedenim multa sunt, <quibus t>eneritas conscientiae obduratur in callositatem uoluntarii erroris. Ingenti manu ueritas obsidetur, — et ipsa de sua uirtute secura est! [6] Quidni? Que<m>cumque uult, de ipsis aduersariis socios protectoresque sibimet assumit et omnem illam expugnatorum multitudinem prosternit.

[7] Aduersus haec igitur nobis negotium est, aduersus institutiones maiorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium; aduersus uetustatem, consuetudinem, necessitatem; aduersus exempla, prodigia, miracula, quae omnia adulterinam istam diuinitatem [istam] corroborauerunt. [8] Quare secundum uestros commentarios, quos ex omni theologiae genere <re>cepistis, gradum conferens, quoniam maior in huiusmodi penes uos auctoritas l<i>terarum quam rerum est, elegi ad compendium Varronis opera, qui, Rerum Diuinarum ex omnibus retro digestis commentatus, idoneum se nobis scopum et posuit.

[9] Hunc si interrogem, qui insinua<to>res deorum, aut philosophos designat aut populos aut poetas. [10] Triplici enim genere deorum censum distinxit: unum esse physi<cum>, quod philosophi retractant, aliud mythicum, quod inter po<etas> uolutatur, tertium gentile, quod populi sibi quique adoptaue<runt>. [11] Igitur cum philosophi physicum coniecturis concinnarint, <poetae> mythicum de fabulis traxerint, populi gentile ultro prae<sumpse>rint, ubinam ueritas collocanda? [12] In coniecturis? sed inc<erta con>ceptio est. In fabulis? sed foeda relatio est. In adoptionibus? sed < . . . > et municipalis adoptatio est. [13] Denique apud philosophos <incerta>, quia uaria; apud poetas omnia indigna, quia turpia; apud populos passiua omnia, quia uoluntaria. [14] Porro diuinitas, si ueram retractes, ea definitione est, ut ista neque argumentationibus incertis colligatur, neque fabulis indignis contaminetur, neque adoptionibus passiuis iudicetur; haberi enim debet, sicut est, certa, integra, communis, quia scilicet omnium. [15] Ceterum quem deum credam? Quem suspicio aestimauit; quem historia iactauit quem ciuitas uoluit? Dignius multo neminem credam quam dubitandum aut pudendum aut adoptiuum!

 

II

[1] Sed physico auctoritas philo<so>phorum ut mancipium sapientiae patrocinatur. Sane mira sapientia <phi>losophorum, cuius infirmitatem prima haec contestatur uarietas <o>pinionum, ueniens de ignorantia ueritatis. [2] Quis autem sapiens, expers <ueri>tatis, qui ipsius sapientiae ac ueritatis patrem et dominum Deum ignoret? [3] <Nam et> diuina alias enuntiatio Solomonis: "Initium", inquit, "sapientiae <metus> in Deum". [4] Porro timoris origo notitia est: quis enim timebit, quod igno<rat? It>aque † Deum timuerit, ignotio omnium, Deum omnium notitiam et uerita<tem as>secutus plenam atque perfectam sapientiam optinebit. [5] Hoc autem <phi>losophiae non liquido successit. Licet enim per curiositatem omnimo<dae lite>raturae inspiciendae diuinis quoque scripturis, ut antiquioribus, <possint ui>deri incursasse et inde nonnulla dempsisse, cum tamen <alia ex>pe<l>lant, probant sese aut <non> omnia dispexisse aut non omnibus <credidisse>—nam et alias ueritatis simplicitas per scrupulositatem <humanam de> fide nutat —, et ita accedente libidine gloriae ad proprii ingenii opera mutasse; [6] per quod <in> incertum abiit etiam quod inuenerant, et facta est argumentationum inundatio de stillicidio uno atque alio ueritatis.

[7] Inuento enim solummodo <d>eo, non ut inuenerunt, exposuerunt, ut de qualitate eius et de natura, etiam de sede disceptent: [8] Platonici quidem curantem rerum et arbitrum et iudicem, Epicurei otiosum et inexercitum, et, ut ita dixerim, neminem; positum uero extra mundum Stoici, intra mundum Platonici. [9] Quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt neque timere nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est metu in Deum. [10] Exstant testimonia tam ignoratae quam dubitatae inter phil<o>sophos diuinitatis. Diogenes consultus, quid in caelis agatur, "numqu<am>", inquit, "ascendi". Item, an dei essent, "nescio", inquit, "nisi, ut sint, expedire." [11] Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, pos<t ali>quot deliberandi commeatus, "nihil" renuntiauit. [12] Socrates ips<e> deos istos quasi certus negabat; idem Aesculapio gallinacium resecari quasi certus iubebat. [13] Et ideo cum tam incerta et in< . . . > definiendi de deo philosophia deprehenditur, quem potu<it metum habe>re eius, quem non liquido tenebat determinare?

[14] De mun<do deos di> dicimus. Hinc enim physicum theologiae genus cogunt, <qui elemen>ta deos tradiderunt, ut Dionysius Stoicus trifariam deos d<iuidens> unam uult speciem quae in promptu sit, ut Solem, Lunam, < . . . >; aliam, quae non compareat, ut Neptunum; reliquam, qu<ae de ho>minibus ad diui<ni>tatem transisse dicitur, ut Herculem Amphiaraum. [15] Aeque Arcesilaus trinam formam diuinitatis <in>ducit, Olympios, Astra, Titanios, de Caelo et Terra; ex his, Saturno et Ope, Neptunum, Iouem et Orcum, et ceteram successionem. [16] Xenocrates Academicus bifariam facit Olympios et Titanios, qui de Caelo et Terra. [17] Aegyptiorum plerique quattuor deos credunt, Solem et Lunam, Caelum ac Terram. [18] Cum reliquo igni superno deos ortos Democritus suspicatur, cuius instar uult esse naturam Zenon. [19] Vnde et Varro ignem mundi animum facit, ut perinde <i>n mundo ignis omnia gubernet sicut animus in nobis. [20] Atqui uanissime. "Qui cum est," inquit, "in nobis, ipsi sumus; cum exiuit, emorimur." Ergo et ig<ni>s cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur.

 

III

[1] His ita <expe>ditis uidemus <p>hysicum istud ad hoc subornatum, ut deos elementa <cont>endat, cum ex his etiam alios deos natos alleget; dei enim nonnisi de deis nascerentur. [2] Quos quoniam in mythico apud poetas plenius suo loco examinabimus, tamen, quod de ipsis interim retractandum est, quod ad praesentem speciem facit, simul et de praesenti specie ad ipsos < . . . >, ostensuri sumus deos nullo modo uideri posse, qui de ele<menti>s nati dicuntur, <ut> iam hinc praeiudicatum sit deos elementa non esse, quia qui de elementis nati dicuntur, dei non sunt; [3] aeque, demonstrantes elementa deos non esse, ad illam agnatorum speciem praestrue<mus iure> deos non esse defendi, quorum parentes, id est elementa, dei non sint.

[4] S<cimu>s deum de deo nasci, quemadmodum de non deo non deum. Igitur, quod elementa contineat mundus iste (ut summaliter tractem de uniuersitate, partibus eius praeministrans, — nam quae condicio eius, eadem utique erit et elementorum ut membrorum —), aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo, qua Epicuri duritia; et si institutus est, habendo initium habebit et finem. [5] Ita quod aliquando non fuit ante initium et quandoque non erit post finem., non capit utique uideri deus, carens substantia diuinitatis, id est aeternitate, quae sine initio et fine censetur. [6] Si uero institutus omnino non est ac propterea deus habendus, quod ut deus neque initium neque finem sui patitur, quomodo quidam assignant elementis, quae deos uolunt, generationem, cum Stoici negent quicquam d<e deo> nasci? Item quomodo uolunt, quos de elementis natos ferunt, deos <ha>beri, cum deum negent nasci? [7] Itaque quod mundi erit, hoc elementis ad<scri>betur, caelo dico et terrae et sideribus et igni, quae deos et deorum p<a>rentes aduersus negatam generationem dei et natiuitatem frustra u<obis> credi proposuit Varro et qui Varro<ni> indicauerunt animalia esse cae<lum> et astra.

[8] Quod si ita est, etiam mortalia sint necesse est, secundum anim<alium> formam; nam etsi immortalem constat animam, ipsi hoc soli lic<ebit>, non etiam illi cui adnectatur, id est corpori. [9] Nemo autem negabit <elementis> corpus esse, cum et contingamus ea et contingamur ab eis, cer<taque cor>pora ex illis decidere uideamus. [10] Ergo si animalia deposi<ta ratio>ne animae, qua corporum condicio, mortalia, non utique <dei sunt>.

[11] Et tamen unde animalia Varroni uidentur elementa? "Quoniam," <inquit, "mo>uentur." Ac ne ex diuerso proponatur multa alia mouer<i, ut rotas>, ut plaustra, ut machinas ceteras, ultro praeuenit dicens eo animalia credita, quod per semetipsa mouerentur, nullo extrinsecus apparente motatore eorum <a>ut in<it>iatore, sicuti apparet qui rotam compellit et plaustra uoluit et machinam temperat. Igitur nisi animalia, non mobilia per se.

[12] Porro allegans quid non appareat, ostendit quid quaesisse debuerat, id est artificem et arbitrum motus; neque enim statim non est quod, quia non uidemus, non credimus esse. [13] Immo, eo altius inuestigandum est quod non uidea<tu>r, ut quod uideatur, quale sit, scire possimus. [14] Alioquin si tantum ea qua<e> <co>mparent, ideo esse credantur quia comparent, quomodo deos etiam eos <rec>ipitis qui non comparent? [15] Si autem uidentur esse qui non sunt, cur non sint <et qui> non uidentur? Motatorem dico caelestium rerum. [16] Sint ergo et anima<lia>, quia mobilia per se; etiam mobilia per se, quia non per alium, tamen, <ut eo> non statim dei, quia animalia, ita nec ideo, quia per se mobilia: aut <quid> uetat uniuersa animalia, ut mobilia per se, deos haberi? <Quod a>lia sane uanitate Aegyptiis licet.

 

IV

[1] Aiunt quidam propterea deos <appella>tos, quod θεειν id est ιεσθαι pro currere ac motari interpretatio est. <Ergo iam> uocabulum istud non est alicuius maiestatis: a cursu enim et motu, <non a potes>tatis eis dominatione formatum est. [2] Sed cum etiam ille unus Deus, <quem colimu>s, θεος cognominetur nec tamen aut motus ullus aut cursus <eius apparea>t, quia nec uisibilis cuiquam sit, palam est ut uocabulum istud <sit aliunde s>umptum propriumque, quia <a> se natiuum, diuinitatis inuentum. [3] <Itaque semota i>nterpretationis eius astutia ueri similius est, non a cursu et motu θεους dictos, sed de appellatione ueri dei mutuatum, uti quos ae<que deos excudis> setis, θεους cognominaretis. [4] Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam uniuersos deos uestros, in quibus null<i>us cursus aut motus officium denotatur, θεους communiter appelletis. [5] Itaque si [aeque] θεους aeque immobiles, disceditur uocabuli interpretatione pariter et diuinitatis opinione, qua <de> cursu et motu modulata rescinditur. [6] Quodsi nomen istud proprium diuinitatis et simplex nec interpretatorium in illo deo reprehensum, in cetera quae deos uultis <translatum>, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. [7] Porro θεος ille iam h<oc> solo quod non sit in promptu, uacat a comparatione eorum qui in p<romp>tu sunt et uisui et sensui. [8] Sed sensui satis quod est testimonii ad diuer<sita>tem occulti et manifesti renuntiatio: si elementa palam propo<sita> omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam <non ui>disti, quae uides congredi? [9] Cum ergo non habes coniungere sensu <neque> ratione, quid uocabulo coniungis, ut coniungas etiam potesta<te>? [10] Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, uel sic <eu>m per illam tamquam mel per fauos transisse dicit. [11] Itaque materia et deus du<o> uocabula, duae res: pro discrimine uocabulorum etiam res separ<antur>, etiam materiae condicio uocabulum sequitur. [12] Quodsi materia non deus, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore aliena esse non possint?

[13] Sed quid ego cum argumentationibus physiologic<i>s? S<ursum mens as>cendere debuit de statu mundi, non in in-certa descen<dere. [14] Rotunda mundo> Platonica forma: quadratum eum angulatumque com<mentum ab aliis, cre>do, circino rotundo ita collegit, quod sine capite solum cre<di laborat>. [15] Sed Epicurus, qui dixerat: "quae super nos, nihil ad nos," cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. [16] Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbe maiorem Peripatetici denotauerant. [17] Oro uos, quid sapit coniecturarum libido? <Qui>d probat tanta praesumptione asseuerationis otium affectatae <mor>ositatis eloquii artificio adornatum? [18] Merito ergo Milesius Thales, <dum t>otum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit <turpite>r, multum inrisus Aegyptio illi: "in terra", inquit, "nihil perspici<ens cae>lum tibi speculandum existimas?" [19] Itaque casus eius per figuram. <philosoph>os notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem, <in res> naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in uacuum < . . . >dum habituros.

 

V

[1] Quin ergo ad humaniorem aliquanto con<uertim>ur opinionem, quae de communi omnium sensu et simplicicon<ie>ctura deducta uideatur? [2] Nam et Varro meminit eius, creditam propterea dicens elementorum diuinitatem, quod nihil omnino sine suffragio illorum gigni ali prouehi possit ad uitae humana<e> [et] conseruationem, [3] quando ne ipsa quidem corpora aut anima<s> sufficere licuisset sine elementorum temperamento, quo habitatio ista mundi circulorum condicionibus foederata praestatur, nis<i quod hominum> incolatui denegauit enormitas frigoris aut calor<i>s, [4] <proptereaque> deos credi solem, qui diei de suo cumulet, fruges calorib<us expediat et> annum stationibus seruet, lunam, solacium noctium, patrocinium <men>s<i>um; † gubernaculis; [5] item sidera, signacula quaedam temporum ad rurationem notandorum; ipsum denique caelum, sub quo omnia, [in] terra<m>, super quam omnia, et quicquid illorum inter se ad commoda humana conspirat; [6] nec tantum <de> beneficiis fidem diuinitatis elementis con<ue>nire, sed etiam de diuersis quae tamquam de ira et offensa eorum inc<idere> soleant, ut fulmina, ut grandines, ut ardores, ut aurae pestilentes, item diluuia, item hiatus motusque terrarum; [7] et iure credi deos, q<uo>rum natura honoranda sit in secundis, metuenda sit in aduersis, domina scilicet iuuandi et nocendi. [8] Porro si i<s>ta sentiuntur in co<mmuni> conuersatione, non perinde rebus ipsis quibus iuuantur siue laedu<ntur> aut gratias referunt aut querellas intendunt, sed his, sub quorum <iure> et potestate operatio rerum decurrit. [9] Nam in uoluptatibus q<uoque> non tibiae aut citharae coronam ad praemium adiudicatis, se<d arti>fici qui tibiam et citharam suauitatis temperet ui. [10] Aeque cum <quis uale>tudine male est, non lanis nec antidotis aut malagmatibus ips<is gra>tiam meministis, sed medicis, quorum opera atque prudentia r<eme>dia proueniunt. [11] Item in aduersis: qui ferro sauciantur, non dolo<rem> ipsum aut lanciam accusant, sed hostem uel latronem, et quos ruin<a> <opprimit>, non tegulas aut imbrices arguunt, sed uetustatem, sicut et nau<fragi non> petris et fluctibus imputant, sed procellae. [12] Merito: certum enim est, quodcumque fit, ei adscribendum, non per quod fit, sed a quo fit, quia is est caput facti, qui et ut fiat et per quod fiat, instituit (et sunt in omnibus rebus tres tituli isti: quod est, per quod est, et a quo est), quia prius esse qui quid uelit fieri, † et quod possit inueniri. [13] Et ita recte in ceteris agitis auctorem considerantes; at in physicis contra naturam regula uestra, qua<m> in cete<r>is sapientiam iudicatis, <disceditis>, auferendo summum gradum auctoris, et quae fi<u>nt, non a quo fieri * *. [14] Ita credere contingit elementorum potestates et ar<bi>tria esse quae sunt seruitutes et officia. Nos in ista inuestigatione ali<ciu>us artificis intus et domini * *, seruitutes autem contendimus elementorum <ex> operis eorum, quas facis potestates. [15] Sed dei non seruiunt; ea igitur <quae> seruiunt, dei non sunt. Aut doceant uulgo fieri, ut de licentia passiuita<tis libe>rtas approbetur, de libertate dominatio, de dominatione diuini<tas inte>llegatur. [16] Nam si omnia haec super nos certis curriculis, legitimis <decurs>ibus, propriis spatiis, aequis uicibus sub legis instar constituta uol<uendi>s temporibus et exercendis temporum ducatibus occurrere meminerunt, [17] < . . . >e< . . > ipsa obseruatione condicionum suarum et fide operum et instantia < . . . >uum et cura demutationum, memoria reciprocat<i>onum aliquam do<minat>ionem sibi praeesse persuadeant uobis, cui apparere uideatur <uni>uersa negotiatio mundialis perueniens ad humani generis utilitatem < . . >e< . . . >nem? [18] Non enim potes dicere ea sibi agere ista ac sibi curare nec quicquam hominum causa disponere, cum propterea defendas elementis diuinitatem quod ab illis aut iuuari te aut laedi sentias; nam <si> sibi praestant, nihil eis debes.

 

VI

[1] Age iam, conceditisne diuinitatem non modo non seruiliter currere, sed inprimis integre stare neque minui neque intercipi neque corrumpi debere? Ceterum abiit omnis felicitas eius, si quid patitur umquam. [2] Ecce autem et astra intercidunt et intercidisse se attestantur; confitetur et luna, quantum amiserit, cum resumit. [3] Iam maiora eius det<ri>menta soletis in aquae speculo considerare, ut nihil amplius ullam p<artem> credam, quod magi norunt. Ipse etiam sol saepe defectione temptatus est. [4] Fingite qua<s>libet rationes caelestium casuum, non <uo>let deus aut minor fieri aut esse desinere. Videri<nt> igitur hu<ma>nae doctrinae patrocinia quae coniectandi artificio sapientiam men<tiuntur> et ueritatem. [5] Num alias natura sic est, ut qui melius dixerit, hic uer<ius di>xisse uideatur? non, qui uerius, is melius? [6] Ceterum cui res examina<bitur>, uerisimilius utique dicet elementa ista ab aliquo regi quam ultro <carpi>: igitur non deos, quae sub aliquo. [7] At si in isto erratur, melius est < . . . > simpliciter quam ut physici diligenter. Sedenim si ad mythic<um spec>tes, melius iam in physico mortalitas errat, eis diuinitatem adiu<dican>do quae super <h>om<i>nem putat situ et ui et magnitudine et diuturni<tate> sentiri: quod enim super hominem, credas deo proximum.

 

VII

[1] Ceterum <ut ad my>thicum transeamus, quod poetis deputatur, nescio an tantum < . . . > mediocritati nostrae, an tanti de documentis diuinitatis confi<rmentur>, ut Mop<sus> Africanus et Boe<o>tus Amph<i>araus. Delibanda enim nunc est species ista, cuius suo loco ratio reddetur. [2] Interim hos certe homines fuisse uel eo palam est quod non constanter deos illos, sed heroas appellatis. [3] Quid ergo contendimus? Si addicenda mortuis diuinitas erat, non utique talibus. [4] Ecce uos, cum eadem licentia praesumptionis sepulchris regum uestrorum caelum infamatis, nonne probatos quosque iustitia, <u>irtute, pietate et omni bono eiusmodi consecrationis solacio <h>ono<rat>is, contenti protalibus etiam inrideri peierantes, [5] at e contrario impios, <tur>pes etiam pristinis humanae gloriae praemiis aufertis, decreta eorum, <titu>los lancinatis, imagines detrahitis, monetam repercu<titi>s? [6] Ille autem conspector omnium, comprobator, immo < . . . >ctor bonorum, tantae indulgentiae suae ordinationem uulgo pro<stitu>et, et plus diligentiae atque iustitiae hominibus licebit in distribuen<dis di>gnitatibus habere? Mundiores erunt regum et principum comi<tes q>uam summi dei? [7] Atquin horretis et auersamini uagos, exules, <infirmo>s, debiles, sordide natos, inhoneste institutos; contra inces<tos, a>dulteros, raptores, parricidas etiam legibus † exarendis. Riden<dum an i>rascendum sit, tales deos credi quales homines esse non debeant?

[8] <Seden>im <in> isto mythico genere, quod poetae ferunt, quam incerti agitis <circa> conscientiae pudorem et pudoris defensionem! [9] Nam quotiens mise<ra> uel turpia uel atrocia deorum exprobramus, allegatione poeticae licentiae ut fabulosa defenditis; [10] quotiens ultro siletur de eiusmodi, poetica<m> <non> modo n<on> oneratis, sed insuper honoratis, ut<i>que in necessariis artibus habetis: denique per hanc initiatricem litteraturae ingenuitatis studia producitis. [11] Criminatores deorum poetas eliminari Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum ciuitate pellendum. [12] At cum <r>ecipiatis illos et retineatis, cur non credatis talia retexentibus de deis uestris? [13] Igitur si creditis poetis, cur tales deos colitis? Si ideo colitis, quia non creditis poetis, cur laudem mendacibus fertis nec cauetis ne offendatis eos quorum detractatores honoratis? Sane fides a poetis non exigenda. [14] Nonne, qui dicitis deos post mortem factos, homines confitemini ante mortem? Quid ergo noui, si, qui homines fuerunt, humanis aut casibus aut crimin<ibus> aut fabulis polluuntur? [15] Non creditis poetis, cum de relationibus eorum etiam sacra quaedam disposueritis? Cur rapitur sacerdos Cereris, si <nihil> tale Ceres passa est? Cur Saturno alieni liberi immolantur, si ille <suis pe>percit? [16] Cur Idaeae masculus amputatur, si nullus illi fastidiosus <adules>cens libidinis frustratae dolore castratus est? [17] Cur Hercule<um pol>luctum mulieres Lanuui<n>ae non gusta<n>t, si non mulierum causa p<eriit>? [18] Mentiuntur sane poetae, sed non ideo, quod talia gesserint, ue< . . . > homines † quas defuerint, nec quod <non> diuinas adscripserint foed<itates> diuinitatis, cum interim uobis credibilius uisum est deos fuisse, <sed> non tales, quam tales, sed non deos.

 

VIII

[1] Superest gentile illud <genus> inter populos deorum quos libidine sumptos, non pro n<ec>ess<itate> ueritatis, docet priuata notitia. [2] Deum ego existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. [3] Atenim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi uerae diuinitatis, quanto magis isti, quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? [4] Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae, quam etiam fama destituit? [5] Quanti sunt qui norint uisu uel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan e<t> Dusarem Arabum, Belenum Noricum, [6] uel quos Varro ponit: Casiniensium Deluenti<nu>m, Narn<i>ensium Visidianum, Atiniensium Numiternum, Asculanorum <A>nchariam, et quam † praeuerint, Vulsiniensium Nortiam, quorum ne no<mi>num quidem dignitas humanis cognominibus distat? [7] Satis rideo etiam <de>os decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos deter<min>atur.

[8] Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, <Aegy>ptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias priuatas colunt, <ibes, c>orcodrillos et anguem suum. [9] Parum est, si etiam hominem consacra<uerunt>, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, uerum totus orbis <colit et A>fri iurant, de cuius statu quod conici potest, apud nostras litteras, <ut u>erisimile uidetur, positum est. [10] Nam Serapis iste quidem olim Ioseph <dictus> fuit, de genere sanctorum; iunior inter ceteros fratres, sed excelsior <dignitate> ab isdem fratribus per liuorem uenum in Aegyptum datur serui<turus in fami>lia regis Aegyptiorum Pharao. [11] A regina minus pudica deside<ratur, sed> quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege <in carcerem> datur. [12] Illic somnia quibusdam non perperam interpretatus uim spiritus sui ostendit. [13] Interea rex quoque somnia<t> terribilia quaedam: illi detract<antibu>s quos conuocauerat, ualuit exponere Ioseph, expedimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: [14] illos boues septem opimissimos di<f>fluentem totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare; sape<re> itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore. [15] Credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probau<it>; itaque Pharao uniuersae Aegypto et frumentandae et exinde curand<ae> eum praefecit.

[16] Hunc Serapidem ex suggestu quo caput eius orn<atum>, uocauerunt; cuius suggestus modialis figura frumentationi<s eius> memoriam obsignat, <et c>ura<m> frugum super caput eius fuisse ipsis spi<cis>, quibus per ambitum notatur, apparet. [17] Propterea et canem, que<m apud> inferos deputant, sub dextera eius dicauerunt, quod sub manu eiu<s> compressa tur<ba> Aegyptiorum. [18] (— Et Phariam adiungunt, quam filia<m> Pharao deriuatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Phara<o inter> cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimo<nium ei> dederat. —) [19] Sed quia et feras et homines colere susceperant, utr<amque fa>ciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisq<ue suae> potius argumenta uideri posse<t> consecrasse gens rixosa, suis reg<ibus> recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia cani<bus par, par> etiam serui<tute> ipsa.

 

IX

[1] Haec secundum tripertitam dispositionem <totius diui>nitatis aut notiora aut insigniora digessimus, ut possit uideri satis responsum de physico genere, de poetico, de gentili. [2] Sed quoniam omnis superstitio non iam philosophorum nec poetarum nec populorum, a quibus tradita est, sed dominantium Romanorum, a quibus occupata est, a quibus auctoritatem sibi extruxit, alia iam nobis ineunda est humani erroris latitudo, immo silua caedenda, quae undique conceptis superstitionum seminibus uitiisque ueritatem obumbrauit. [3] Sed et Romanorum deos Varro trifariam <d>isposuit <in certos>, incertos et electos. Tantam uanitatem! Quid enim erat illis cum in<cer>tis, si certos habebant? [4] Nisi si Attico stupore recipere uoluerunt: nam et A<the>nis ara est inscripta: "ignotis deis." Colit ergo quis quod ignorat? [5] Tum si certo<s> <ha>b<eb>ant, contenti esse debuerunt nec electos desiderare, in quo etiam inreli<giosi> deprehenduntur: si enim dei ut bulbi seliguntur, qui non seliguntur, <repr>obi pronuntiantur.

[6] Nos uero bifariam Romanorum deos recognosci<mus> communes et proprios, id est quos cum omnibus habent et quos <sibi ipsi> sunt commenti. [7] Et numquid hi sunt publici et aduenticii dicti? <Id eor>um arae docent, aduenticiorum ad fanum Carnae, publicorum in Pa<latio>. [8] Quare <cum> communes dei quam <in> physico quam in mythico compre<henda>ntur, actum est iam de <his sub> istis speciebus. [9] De propriis dicere <si plac>et, de Romanis, stupeamus tertium illud genus hostilium deorum <necesse> est, eo quod nulla gens alia tantum sibi superstitionis inuenerit. [10] <Ipsos in> duas species dirigimus; alios de hominibus assumptos, alios men<te> conceptos. [11] Igitur quoniam idem illis color suppetit consecrationis mor<tu>orum, tamquam ob merita uitae, eandem et nos responsionem opponamus necesse est, neminem ex his quoque tanti fuisse.

[12] Patrem Indigentem Aenean crediderunt, militem numquam gloriosum, lapide debilitatum. Quod telum quantum uolgare atque caninum, tanto ignobile uolnus. Sed et proditor patriae Aeneas inuenitur, tam Aeneas quam Antenor. [13] Ac si hoc uerum nolunt, Aenea<s> certe patria flagrante dereliquit socios, feminae Punicae subiciendus, quae maritum Hasdrubalem, Aeneae timiditate in his supplicantem hosti, non comitata, raptis secum filiis formam et patrem sibi habere non in fugam sapit, sed in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patria<e> pereuntis incubuit. [14] Pius Aeneas ob unicum puerum et decrepitum senem Priamo et Astyanacte destitutis? Atquin Romanis magis detestan<dus>, qui pro salute principum et domus eorum aduersus liberos et coniuges et <omne> pignus suum deierant. [15] Consecra<n>t filium Veneris, et hoc Volcanus scien<s pa>titur et Iuno concedit. [16] Si baiuli parentum in caelo sedent, cur non potiu<s> Argiui iuuenes dei habiti, quod matrem, ne in sacris pi<a>culum commi<t>tere<t>, plus quam humano more iugales prouexerunt? [17] Cur non magis dea, qua<e> magis pia, illa filia patris in carcere fame defecti uberibus suis educ<atrix>? [18] Quid aliud Aeneae gloriosum, nisi quod proelio Laurentino nusq<uam> comparuit? Rursus forsitan solito more quasi desertor e pro<elio> fugerit.

[19] Romulus aeque post mortem deus. Si quia Vrbem condidit, <cur non> alii usque in feminas urbium auctores? Sane Romulus et fratrem <inter>fecit et alienas uirgines dolo rapuit. Ideo deus, ideo Quirinus, <quia> tunc parentibus quiritatum est per illum!

[20] Quid Stercu<lus> meruit ad diuinitatem? Si agros stercoribus iuuando diligens fuit, plus fimi Augeas conferebat. [21] Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente ictus, curari eum magis quam consecrari decebat. [22] Si Fauni filia pudicitia praecellebat, ut ne conuersaretur quidem inter uiros aut barbaria aut conscientia deformitatis aut rubore insaniae paternae, quanto dignior Bona Dea Penelopa, quae inter tot uilissimos amatores deuersata obsessam castitatem tenere protexit? [23] Est et Sanctus propter hospitalitatem a rege Plotio fanum consecutus: potuit et Vlixes de humanissimo Alcinoo unum amplius deum uobis contulisse.

 

X

[1] Ad foediora festino. Non puduit auctores uestros de Laren<tin>a, palam facere. Scortum haec meritor<i>um fuit, siue dum Romuli nutrix <et id>eo lupa quia scortum, siue dum Herculis amica est, et iam mortui Her<cul>is, id est iam dei. [2] Nam ferunt aedituum eius solum forte in ae<de> calculis lu<den>tem ut sibi conlusorem, quem non habebat, repraesentaret, una manu <H>erculis nomine, alia ex sua persona lusum inisse: [3] si ipse uicisset, cenulam <et sc>ortulum ex stipibus Herculis sumeret; si uero Hercules, id est manus al<tera>, eadem Herculi exhiberet. [4] Vicit manus Herculis: id quoque potuit <duo>decim titulis eius adscribi. [5] Aedituus cenam Herculi dependit, <scortu>m Larentinam conducit; cenat ignis, qui sol<uit> et ipsius Herculis co<. . . . . . o>mnia ara consumpsit. [6] Larentina in aede sola dormit; <mulier> de lenonio ludo iactitat se somniis Herculi functam, et po<tuit, dum> animo contemplatur, somnio pati. [7] Eam de aede progredientem mane primo quidam adulescens, tertius quod aiunt Hercules, concupiscit, [8] ad se < . . . > id dictum sibi ab Hercule, utique < . . . > † centaur: non enim impune licui< . . .   here>dem quoque scribit. [9] Mox illa prop< . . . > per Herculem fuerat insecuta agrum < . . . > diuinitatem et filiabus suis, quas et ipsas h<eredes  . . . > [10] diuina Larentina Romanorum numina digni< . . .  so> la de tot uxoribus Herculi cara, sola enim diues < . . . > or Cerere, quae mortuo placuit!

[11] Tot exemplis et u< . . . > quis non deus affirmari potuit? Quis denique Antinoo contro<uersiam diuini>tatis agitauit, quod decorior Ganymedes aut carior suo amator<i? [12] Patet> apud uos mortuis caelum, uiam ab inferis ad astra subigitis; passi<m scor>ta ascendunt, — ne multum putetis uos praestare regibus uestris!

 

XI

[1] No<n tamen> contenti eos deos asseuerare, qui uisi retro, auditi contrectatique sun<t, quorum> effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata est, [2] umbras <ali>quas incorporales, inanimales et nomina de rebus efflagitant<es deos> sanciunt, diuidentes omnem statum hominis singulis potestatib<us ab ip>so quidem uteri conceptu, [3] ut sit deus Conseuius quidam, qui con< . . . >nibus concubitalibus praesit, et Fluuionia, quae infantem in utero <nutriat>; [4] hinc Vitumnus et Sentinus, per quem uiuiscat infans et sentia<t primum>; dehinc Diespiter qui puerum perducat ad partum [5] cum primig<. . . . . . > et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae < . . . > < . . . >us dictae. [6] Peruerse natos < . . .  recte ue>ro Prosae Carmentis esse prouin<ciam [7] . . . > et ab effatu Farinus, et alius a lo<quendo  . . . >uem ad cauendum subministrat < . . . >rix et Albana et una Runcinia. Mirum < . . . > non esse prouisos! [8] Exinde et primi cibi sumen<di potionisque capiendae> Potina et Edula, et statuendi infantis Sta<tina. [9] Ab adeundo Adeona, abeun>do Abeona est. Domiducam et habent et deam < . . . >e et malam, item uoluntatis Volumnium Voletam<que. [10] Habent et Paue>ntinam pauoris, spei Veniliam, uoluptatis Volupiam, <praestan>tiae Praestitiam; aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum. [11] <Est et Iu>uenta nouorum togatorum, uirorum iam Fortuna barbata. [12] <Si de nu>ptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus ordinata; <sunt, pro pu>dor! et Mutunus et Tutunus et de<a> Pertunda et Subigus et Pre<ma> mater. [13] < . . . > parcite, dei impudentes: luctantibus sponsis nemo interuenit; <ipsi>, quorum uotum est, foris gaudentes erubescunt.

 

XII

[1] Et quonam usque deos < . . . >, quia disserendum, quales deos receperitis? Quantum uobis erubes<cendum>? Rideam uanitatem an exprobrem caecitatem? Est admodum < . . . >ponam. [2] Quot deos et quos utique producam? Maiores an et mi<nores? uet>eres an et nouicios? mares an et feminas? caelibes an et le<gitime nupto>s? artifices an et inertes? rusticos an et urbanos? ciues an et pe<regri>nos? [3] Tot enim familiae, tot nationes census bona fide quaerunt, ut dispici et distingui describique non possint. [4] At quanto diffusa res est, tanto substri<n>genda nobis erit, et ideo, qui in ista specie unum tuemur propositum demonstrandi illos omnes homines fuisse (—non quidem ut cognoscatis, nam quasi obliti agitis), conpendio † ab ipsa dispiciendi rationem summam originem generis illorum retractando. Origo enim totius posteritatis. [5] Ea origo deorum uestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Var<ro> antiquissimos deos Iouem, Iunonem et Mineruam refert, nobis excidi<sse> debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Ioue qua<m Cae>lum Saturno; de Caelo enim et Terra Saturnus.

[6] Et tamen Caeli et Terra<e> originem omitto; erant unde<unde>, caelibes diu et orbi, antequam mariti et <pa>rentes: longo scilicet aeuo crescendum illis fuit ad tantam procer<itatem>! [7] Denique simul coepit et Caelo uox insolescere et ubera Terrae lapillis<cere>, faciunt nuptias inter se: credo, aut Caelum descendit ad sponsam a<ut Terra> ascendit ad sponsum. [8] Concepit tamen Terra de Caelo et peper<it il>la qeo_j a!deoj Saturnum, mira ratione: utri parentum similis? [9] Sed et<si pepe>rit, certe ante Saturnum neminem procreauerunt nisi unam post <Saturnum> Opem; exinde de subole cessatum est. [10] Nam Saturnus quidem Caelu<m castra>uit dormientem (—legimus Caelum genere masculino: ceterum <quomodo> pater nisi masculinus? [11] Sed et unde <ad> castrandum fa<l>x illi, hoc sa<ne aevo>? Nondum enim Vulcanus artifex ferri. —), Terra uero orbata a<spernata est>, etsi adhuc <iu>u<en>ili aetate, alii nubere. [12] "Sed nec habebat Caelo po<tiorem." Quam> tamen nisi illam Mare amplectitur? Sed olet salsuginem: <dulcibus est> aquis assueta.

[13] Ita Saturnus unicus masculus Caeli atque Terrae. Sed ipse pubescens sorori suae iungitur: nondum leges quae incesta prohiberent, nec quae parricidium plecterent. [14] Itaque filios uirili sexu deuorabat: melius ipse quam lupi, si exponeret! Timebat scilicet, ne quis illorum de paterna falce didicisset. [15] Nato mox et abalienato Ioue saxum infantis ementiti <de>glutiuit. Hoc ingenio diu securus tandem filio quem non digesserat, <in te>nebris adulto oppressus regnoque priuatus est. [16] Hunc uobis patriar<cham> deorum Caelum et Terra poetis obs<t>etricantibus procreauerunt. [17] <Sed> eleganter quidam sibi uidentur physiologice per allegoricam <argu>mentationem de Saturno interpretari tempus esse, et ideo Caelum <et Terr>am parentes, ut et ipsos origini nullos, et ideo falcatum quia tempore <omnia> dirimantur, et ideo uoratorem suorum quod omnia ex se edita <in semet>ipsum consumat. Nominis quoque testimonium compellunt: Kro&<non dict>um Graece ut Xro&non. [18] Aeque Latini uocabuli a sationibus rationem <deducu>nt, qui eum procreatorem coniectant, per eum seminalia caeli <in terra>m deferri. [19] Opem adiungunt, quod opem uiuendi semina confe<rant, tum et> quod opere semina euadant. [20] Quae, oro, huius translatio<nis ratio>? Nem<pe uelim ex>ponas. Aut Saturnus fuit aut tempus. Quomodo Saturnus, <si tempus? Si Saturn>us, quomodo tempus? Vtrumque enim non potes corporale <et incorporale> in eo <existim>are. [21] Quid autem prohibuit tempus coli in sua qualitate, <non in> f<abuli>s hominis, aut fabulam hominis in sua specie, non in tempo<ribus prodi>? [22] Quid sibi uult intellectio ista, nisi foedas materias mentitis argumentationibus colorare? [23] Saturnum neque ideo, q<uia dicis hominem, uis tempus>, aut dum eum tempus facis, iam nec hominem uis fu<isse. [24] . . . > omnino Saturnus in terris humanae qualitatis apud ueteres memorias recensetur. Potest incorporaliter fingi quoduis quo<d n>on fuerit omnino; uacat fingendi locus, ubi ueritas est. [25] Cum autem Saturnum constat uixisse, frustra demutatis: non conceditur uobis quem non negabitis <uixisse, negare> fuisse hominem, qui neque deus neque tempus defendi potest.

[26] Exstat apud lit<te>ras uestras usquequaque Saturni census. Legimus apud Cassium Seueru<m>, apud Cornelios Nepotem et Tacitum, apud Graecos quoque Diodoru<m>, quiue alii antiquitatum canos collegerunt. [27] Nec fideliora uestigia e<ius> quam in ipsa Italia signata sunt. Nam post plurimas terras et <Attica> hospitia Italiae uel, ut tunc uocabatur, Oenotriae consedit, e<xceptu>s ab Iano siue Iane, ut Salii uocant. [28] Mo<n>s quem coluerat, Satu<rnius> dictus, urbs quam depalauerat, Saturnia usque nunc est; tota d<enique> Italia de Saturno uocabatur. [29] Tali teste terra, quae nunc d<ominatur> orbi, etiamsi de origine Saturni dubitatur, de actu tamen <constat> hominem illum fuisse. [30] Ita si homo Saturnus, procul dubio <de homine>, immo quia homo, non utique de Caelo atque Terra, sed cui parentes ig<noti> quidam, facile fuit illum eorum filium dici, quorum possu<mus omnes> uideri. [31] Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem uenerati<onis gra>tia appellet? An de consuetudine humana, qua ignoti quique <ex inopi> nato apparentes de caelo aduenisse dicuntur? [32] Proinde <Saturnum, cum es><set peregrinus, repent>ino ubique inoleuit caelitem dici; nam et uolgo ge<neris incertos terr>ae filios iactitamus. [33] Nihil allego de statu antiquitatis, qu<o adeo> rudes tunc agebant et oculi et mentes hominum, ut cuius libet nou<i uiri> aspectu quasi diuino commouerentur, nedum et regis, et quidem primi.

[34] Adhuc de Saturno immorabor quo et ceteris conpendium praestruam, satiata primordiorum disputatione, nec praetermit<ta>m potiora testimonia diuinarum litterarum, quibus fides pro antiquita<te> superiore debetur. [35] Ante enim Sibylla quam omnis litteratura <uestr>a, <i>lla scilicet Sibylla ueri <Dei> uera uates, de cuius uocabula daemo<nio>rum uatibus induistis. [36] Ea senario uersu in hunc sensum de Satur<ni> prosapia et rebus eius exponit: "Decima," inquit, "genitura homi<num>, ex quo cataclysmus prioribus accidit, regnauit Saturnus et Ti<tan> et Iapetus, Terrae et Caeli fortissimi filii." [37] Si qua ergo uel uestris <auct>oribus litteris<ue> uestris superioribus, sed idcirco magis proximis, <quonia>m illius aetatis, fides adiacet, satis de Saturno et prosapia eius <probat>um est homines fuisse. [38] Tenemus conpendium in ceteros origi<nis praescri>ptionem, ne per singulos euagemur. Qualitas posterita<tis a prin>cipibus generis ostenditur, mortalia de mortalibus, terre<na de terr>enis; [39] gradus ad gradus comparantur; nuptiae, conceptus, <natiuitat>es concurrunt; patriae sedes regna monumenta < . . . >. Qui natos non possunt negare, mortuos credant; <qui> mortuo<s> confitentur, deos nonputent!

 

XIII

[1] Sedenim manifestis uis sua adsistit. Quos a primordio possunt non < . . . >rere< . . . > diuinitatem, affirmando illos post mortem d<e>os f<actos, ut Varro>, et qui cum eo somniauerunt. [2] Hic igitur consisto: <si sunt allecti dei uestri> in hoc nomen et numen, ut in ordinem senatorium, < . . . >str< . . .  conce>datis iam necesse <est>, esse aliquem summum dominatorem <habentem allegendi po>testatem et quasi Caesarem: neque quisquam aliis praes<tare potest in quo> non i<pse> dominetur; [3] (Ceterum si potuerunt deos sese facere post mortem, <cur ergo> deterioris condicionis ab initio esse uoluerunt?) [4] Aut si nemo est qui deos <faceret>, quomodo facti dicentur qui non nisi ab alio fieri potuissent? It<a nullus> datur uobis renuendi locus esse mancipem quendam diuinitatis.

[5] Perspiciamus itaque causas allegendae mortalitatis in caelu<m>. Harum duplicem rationem, credo, proferetis. [6] Aut enim ille, <quis>quis id praestans, facit ut habeat uel am<mi>nicula uel muni<menta> uel etiam ornamenta fastigii sui, aut meritorum necessita<te confe><re>ns dignis quibusque. [7] Aliud quid suspicare non datur: nemo <quid lar>giendo alicui aut non sua aut illius causa facit. [8] Sed non p<otest com>petere numini, ut sit tanta ei potestas, ut scilicet de m<ortuis deos> faciat, et si tanta humanitas inrogetur, qui<a> egeat opera <uel etiam muni>mento quorundam et quidem mortuorum, † quo mirum, <cum alios ab ini>tio sibi immortales instituere potuisset? [9] Nec diutius d<e . . . . . . . . . . >tus conquiret, qui humana diuinis comparauit. San<e> qu<ae poste>rior opinio est, discuti debet, si deus remini<scentia> mer<itoru>m < . . . > contributa, [10] si pristinis uiris <caelum ob merita> p<atuit>, recogitandum, quod exinde nemo dig<nus eo honore fuit. Nis>i si capere iam locus non potest: tantis uidelicet < . . . >a meruerit antiquitas. [11] Ergo an meruerit re<tractemus. Qui ait m>eruisse, proponat ipsius merita. [12] Si quid incuna< . . . >litatis ualent ad suffragium diuinitatis, incesto <commaculatos Opem> et Saturnum fratres recepistis. [13] Furtiuus infans <Iuppiter uester>, indignus et tecto et ubere humano, merito quem Cre<tae nutrix> tam mala manebat. [14] Adultus denique qualemcumque genitorem <pellit,> felicissimum regem, aurei scilicet saeculi, sub quo laboris inopiae < . . . >ae pax quiescebat, sub quo

 

"nulli subigebant arua coloni; <ipsaque omnia te>llus nullo poscente ferebat."

 

[15] "Sed oderat patrem incestum, eius < . . .  c>astratorem." Ecce autem et ipse cum sorore miscetur, ut huic pri<mum illud dic>tum putem: του πατρος το παιιδιον. Tam pius pater quam pius filius! [16] <Quodsi ia>m tunc legibus ageretur, in duos culleos diuidi Iouem decuit! <Post haec quid> dubitaret libidine ab incesto corroborata in leuiora, id est <adulteria se> et stupra diffundere? [17] De quo poetica sic lusitauit, quomodo <cum in libel>lo de fugitiuo palam factum, solemus et operam eius percon<tandi alioru>m abusui nundinare, [18] modo in pretia luxuriae eum figurando, <quippe> qui bouem aut pretium bouis pensauerit, et imbrem <aureum> pergulis <immiserit, id est> aditum pecunia ruperit, modo in similitudines actuum ip<sorum, in aqui>lam qui rapuit, cycnum qui cantauerat.

[19] Adeo non fabulae istae sunt de fa< . . . > sit an non lasciu< . . . > na hominum quos < . . . > emissa iam pridem a fide per incr< . . . >, non est nobis extensius agendum. [20] Si enim et re< . . . > pibus et pro seminatoribus suis morata plebs eadem q< . . . > natura, alibi auctoritas exigebat similitudinem morum. < . . . > Quanto deterior, qui non melior? Priuato enim titulo Iouem Optim<um dici>tis, et est Vergilii "aequus Iuppiter." [21] Omnes proinde incesti in suos, impudici <in ex>traneos, impii, iniusti: cui nullam insignem infamiam fabula reliquit, <is> deus fieri non fuit dignus!

 

XIV

[1] Sed quoniam alios seorsum uolunt in diuinitatem <ab ho>minibus receptos, et distingui inter natiuos et factos secundum Dion<y>siu<m Stoi>cum, de ista quoque specie adiciam. [2] De ipso quidem Hercule ea <est sum>ma responsionis, an dignus caelo et diuinitate; sic enim pro uo< . . . > meritis addicunt diuinitatem. [3] Si ob uirtutem, quod feras constan<ter confece>rit, quid tam memorabile? Nonne ludo puniti, uel etiam ad< . . . > arenariae uilitatis plurimas in unum, et quidem studiosior<es bestias confi>ciunt? [4] Si o<b> peragratum orbem, quantis et locupletibus dulc<is peregrini>tas aut philosophis famulatoria mendicitas idem praestit<it? Non me>minerunt Asclepiaden Cynicum unica uaccula, cuius et do<rso uehebatur>, et, si quando, ubere alebatur, orbem totum oculis subegisse? [5] S<i Hercules> etiam ad inferos adiit, quis hoc nesciat, uiam ad inferos omn<ibus patere>? [6] < . . . >as plurimas < . . . > ille Pompeius < . . . > qui nec Ostia sal<ua  . . .  i>n unum angulum Byrsae Cartha< . . . >rre. Quo magis Scipio quam Hercules ob <tot caedes diuinit>ati deputatur. [7] Adicite potius titulis Hercula<nis stupra uirgin>um, uxorum et fa<s>cias Omphales et ob decori pueri amissio<nem foede d>esertam militiam Argonautarum. [8] Adicite ad gloriam post turpi<tudinem ill>am etiam furias eius; adorate sagittas quae filios et uxorem <interfec>erunt! [9] Qui tunc dignius rogo sese inrogasset prae dolore parri<cidioru>m, qui uxoris ob lasciuiam uenenis circumuentus magis meru<it id quam ut> honesta morte moreretur, hunc uos de pyra in caelum suble<uastis, ipsa> facilitate qua et alium igni sed diuino confectum, qui pauca e<xperientiae> ingenia commentus dicebatur mortuos ad uitam recurasse. [10] <Is, etsi Apoll>inis filius, tam homo quam Iouis nepos, Saturni pronepos, (— <nisi habendus> spurius ut incerto patre, ut Argiuus Socrates detulit —) <quem expositum> repertum, turpius Ioue educatum, canino scilicet ubere, <hominem fuisse> nemo negare potest, fulmine haustus est. [11] Malus Iuppiter <Optimus hic rur>sus est, impius in nepotem, inuidus in artificem! [12] Sedenim Pin<darus meri>tum eius non occultauit: cupiditatem et auaritiam lucri <in eo canit iudi>catam, qua quidem ille uiuos ad mortem, non mortu<os rursus ad uitam>, praeuaricatione uenalis medicinae agebat. [13] Dicitur etiam mater eius eodem casu obisse, merit< . . . >m< . . . > bestiam ediderat, isdem quasi scalis ad caelu<m eru>pisse. [14] "Et tamen Athenienses sciunt eiusmodi deis sacrificare; nam Aesculapio et matri inter mortuos parentant." Quasi non et ipsi Thesea suum adorarent, merito deum. Qui<d>ni, si conseruatricem suam in litore peregrino dereliquit, ead<em> obliuione, immo amentia, quae patri causa mortis fuit?

 

XV

[1] Longum <est> recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter dei<s minis>tratis. Sic, opinor, digni de caelo Castores et Perseus et Erigona, que<mad>modum et Iouis exoletus. Sed quid mirandum? Etiam canes et scorp<ios et> cancros in caelum transtulistis!

[2] Differo de his quos in oraculis co< . . . > et testimonium hic diuini. Qui et tristitiae deos arbitros esse uoltis, <ut sit Vi>duus, qui animam corpore uiduet, quem intra muros cludi n<on permit>tendo damnastis, item Caeculus, qui oculos sensu exanim<et, item Or>bana, quae in orbitatem semina extinguat; et ipsius mortis d<ea est>. [3] Vt cetera transuolem, etiam locorum urbis ue<l> loca deos <arbitramini>, arc<uum Ianum> patrem (et diua Arquis est Iana), et montium septe<m> Monti<n>um. [4] < . . . > illi faciunt, qui in isdem locis aras uel aedes habent, prae< . . . > in alieno loco aut mercedibus habitant. [5] Taceo Ascensum <ab ascensibus>, et <C>liuicolam a cliuis; taceo deos Forculum a foribus et Car<deam a cardi>nibus et liminum Limentinum, siue qui alii inter uicinos apu<d uos numi>num ianitorum adorantur. [6] Quid enim magnum, cum et <numina sua> habeant in lupanaribus, in culinis, et <in imo ca>rcere in< . . . >? [7] <Cum haec> itaque prop<ria his ali>isque Romanorum deis, quibus totius uitae officia distribuuntur, taliter ut ceteris deis opus non sit, immo cum priuatim apud Romanos deputentur, quos supra signauimus, nec facile foris cogniti, quomodo ea omnia, quibus illos praeesse uoluerunt, in omni ge<ner>e humano et in omni gente proueniunt, ubi prae<si>des eorum non mo<do h>onore, sed ipsa quoque notitia carent?

 

XVI

[1] "Sedenim quidam fructus et ne<cessar>ia uictui demonstrauerunt." Quaeso uos, cum dicitis inuenisse illos, non<ne con>fitemini prius fuisse quae inuenirentur? [2] Cur ergo non auctorem po<tius ho>noratis, cuius haec dona sunt, sed auctorem transfertis in repertores? [3] < . . . >que inuenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit, < . . . > ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inue<niret et ips>um quod inueniretur. [4] Ficum uiridem Romae nemo nouerat <Africanam, cu>m Cato senatui intulit, ut quam <prope> prouincia hostilis esset, cui sub<igendae> semper instabat, exprimeret. [5] Cerasium Cn. Pompeius de Ponto <primus Ita>liae prouolgauit. Potuerunt et hi nouorum apud Romanos pomorum <repertores> meruisse praeconium diuinitatis!

[6] Tam uanum hoc quam etiam <propter artium> commenta deos haberi. Quibus si comparentur nostrae aetatis <artifices, quan>to dignius posteris quam prioribus consecratio competisset? [7] <Mentior si n>on in omnibus iam artificiis antiquitas exoleuit, usu quoti<diano ubique> instruente nouitatem. Atque adeo quos ob artes sanctifi<catis laeditis i>n ipsis artibus et prouocatis in aemulis insuperatis.

 

XVII

[1] Denique < . . . >toribus suis non n<e>gatis omnibus his quos deos antiquitas uoluit, posteritas <credidit,  . . . > [2] superstitionum pr<aegrandis> praesumptio, cui < . . . >rel< . . . > bemus, propterea scilicet Romanos totius orbis domin< . . . >se, quod officiis relig<i>onum meruerint diuturn< . . . > eis praeualeant.

[3] Nimirum Sterculus et Mutun<us et Larentina> pro<uexit> hoc imperium, in ius Romanum destina<tum! [4] Na>m peregrinos deos n<on> p<u>tem extraneo potius p<opul>o q<uam> s<u>o fauisse, <si>cut <fierent> quasi d<eser>tores et destitutores, im<mo proditores patrii> soli quo <nati, adulti, mora>ti sepultique sunt. [5] Ita ne Iupp<iter quidem Cretam Ro>manis fascibus p<remi sineret>, oblitus antrum illud Idaeum Cor<y>b<antiaque aera et nutricis suae iucun>dissimum odorem! Nonne omni Capitolio sepulchrum suum prae<posuisset>, ut illa potius terra regnaret, quae <cineres> Iouis <t>egi<t>? [6] Vellet <Iuno urbem suam> "posthabita Samo" dilectam et utique Aeneadarum ignibus adoleri? <Quod sciam>:

 

hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si q<ua fata> sinant, iam tunc tenditque fouetque.

 

[7] Misera aduersus fata n<on ualuit>! Nec tamen tantum honoris Romani fatis decreuerunt, ut dedent<ibus Cartha>ginem sibi, quantum Larentinae!

[8] Si dei isti conferendi in<perii> potest< . . .  regna>uit enim Iuppiter Cretae et Saturnus Italiae et Isis Aegypto < . . . > regnauerunt, quibus etiam operati plerique traduntur? [9] Ita quib< . . .  do>minos facit, et dediticius Admeti ciues Romanos imperio <auget, dum libera>lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo c<ircumuenit. Num> timebat deus uerum constanter praenuntiare regno exc< . . . >?

[10] < . . . > potestate regnandi qu< . . . > uelut in urbes suas tueri < . . . > potuissent! Si Romanis praestitisse ualuerunt, cur Athenas a Xerxe M<iner>ua non defendit uel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit?

[11] Seruent urbem Romam qui suas perdiderunt, si hoc religiositas Romana meru<it>. Atqui non post summum imperium, auctis iam rebus superstitio quaesita est? [12] <Et>si a Numa sacra introducta sunt, nondum tamen aut simulacris aut tem<plis> res uestras diuina frustrabant. [13] Frugi religio et paupertina supersti<tio; altaria tem>eraria et uasa sordida, et nidor <exilis> ex illis, et deus ipse nusquam. <Ergo no>n ante religiosi quam maiores, <neque ideo maiores>, quia religiosi.

[14] Atquin quomo<do ob re>ligionem et deorum profundissimam curam imperium Romanis < . . . > uideri possit, quod laesis potius deis auctum est? [15] Nisi fallor enim, <omne regn>um uel imperium bellis quaeritur et bellis ampliatur. Porro < . . . >bus et dei urbis. Nam eadem strages et moenium et templorum, <eadem ca>edes et ciuium et sacerdotum, eadem rapina e<t> profanorum et <sacro>rum. [16] Tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde dei <quot de gen>tibus triumphi manent. At simulacra captiua et utique senti< . . . >os non amant. Sed quia nihil sentiunt, inpune laeduntur, <et quia inpune> laeduntur, frustra adorantur. [17] Itaque, quorum fastigium <sacrilegi>o adultum est, non possunt uideri religionis meritis excreuisse, < . . . >nis siue laedendo creuerunt.

[18] Regnum uniuersae nationes <suis quae>q<ue te>mporibus habuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyp<tii; est adh>uc penes quosdam, et tamen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et † depropitiorum deorum moraban<tur, donec Romanis> cessit uniuersa paene dominatio. [19] Sors temporum ita uolut< . . . >. Quaerite quis temporum uices ordinauit: idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam, tamquam pecuniam de multis nominibus exactam in unam arcam congregauit. Quid de ea statuerit, sciunt proximi e<i>!

 

SIGLA

† = unrecoverable corruption in the text [] = words present in the MS, but wrongly added by a copyist <in> = word 'in' was wrongly omitted by the copyist added by an editor <in> = word 'in' has faded from the MS or been cut-out, but is recorded by an editor or can be restored with certainty . . .  = missing letters in MS, one dot per letter italics = letters changed from those in the MS by one editor or another = end of a line in the MS = start of a new page(folio) in the MS = start of a new page in the Vienna edition (CSEL 20, 1890).