Tertullianus. De idololatria

Tertullianus

De idololatria

(ed. J.-P. Migne)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 1.
Paris: Migne, 1844, pp. 661–696.

I

[1] Principale crimen generis humani, summus saeculi reatus, tota causa iudicii idololatria. Nam etsi suam speciem tenet unumquodque delictum, etsi suo quodque nomine iudicio destinatur, in idololatriae tamen crimine expungitur. Omitte titulos, opera recognosce. Idololatres idem homicida est. Quaeris quem occiderit? Si quid ad elogii ambitionem facit, non extraneum nec inimicum, sed ipsum se. Quibus insidiis? Erroris sui. Quo telo? Offensa dei. Quot plagis? Quotquot idololatriis. [2] Qui negat idololatren perisse, is negabit idololatren homicidium fecisse. Perinde adulterium et stuprum in eodem recognoscas; nam qui falsis deis seruit, sine dubio adulter est ueritatis, quia omne falsum adulterium est. Sic et stupro mergitur. Quis enim immundis spiritibus cooperator non conspurcatus et constupratus incedit? Atque adeo scripturae sanctae stupri uocabulo utuntur in idololatriae exprobratione. [3] Fraudis condicio ea est, opinor, si quis alienum rapiat aut alii debitum deneget, et utique erga hominem admissa fraus maximi criminis nomen est. At enim idololatria fraudem deo facit honores illi suos denegans et conferens aliis, ut fraudi etiam contumeliam coniungat. Quodsi tam fraus quam stuprum atque adulterium mortem afferunt, iam in his aeque idololatria de homicidii reatu non liberatur. [4] Post talia crimina, tam exitiosa, tam deuoratoria salutis cetera quoque aliquem ad modum et seorsum perinde disposita in idololatria condicionem suam repraesentant. In illa et concupiscentiae saeculi. Quae enim idololatriae sollemnitas sine ambitione cultus et ornatus? In illa lasciuiae et ebrietatis, cum plurimum uictus et uentris et libidinis causa frequententur. In illa iniustitia. Quid enim iniustius ea quae iustitiae patrem nescit? In illa etiam uanitas, cum tota eius ratio uana sit. In illa mendacium, cum tota substantia eius mendax sit. [5] Ita fit, ut omnia in idololatria et in omnibus idololatria deprehendatur. Sed et alias, cum uniuersa delicta aduersus deum sapiant, nihil autem, quod aduersus deum sapiat, non daemoniis et immundis spiritibus deputetur quibus idola mancipantur, sine dubio idololatrian admittit quicunque delinquit. Id enim facit quod ad idolorum mancipes pertinet.

 

II

[1] Sed uniuersa nomina criminum discedant in operum suorum proprietates, remaneat idololatria in eo quod ipsa est. Sufficit sibi tam inimicum deo nomen, tam locuples substantia criminis, quae tot ramos ponigit, tot uenas diffundit, ut de hoc cum maxime materia suscepta sit, quot modis nobis praecauenda sit idololatriae latitudo, quoniam multifariam seruos dei nec tantum ignorata, sed etiam dissimulata subuertit. [2] Plerique idololatrian simpliciter existimant his solis modis interpretandam, si quis aut incendat aut immolet aut polluceat aut sacris aliquibus aut sacerdotiis obligetur, quemadmodum si quis existimet adulterium in osculis et in amplexibus et in ipsa carnis congressione censendum aut homicidium in sola sanguinis profusione et in animae ereptione reputandum. [3] At enim, dominus quam extensius ista disponat, certi sumus, cum adulterium etiam in concupiscentia designat, si oculum quis impegerit libidinose et animam commouerit impudice, cum homicidium etiam in uerbo maledicti uel conuicii iudicat et in omni impetu irae et in neglegentia caritatis in fratrem. [4] Sicut Iohannes docet homicidam esse qui oderit fratrem. Alioquin in modico consisteret et diaboli ingenium de malitia et dei dominium de disciplina, qua nos aduersus diaboli latitudines munit, si in his tantum delictis iudicaremur, quae etiam nationes decreuerunt uindicanda. [5] Quomodo abundabit iustitia nostra super scribas et pharisaeos, ut dominus praescripsit, nisi abundantiam aduersariae eius id est iniustitiae perspexerimus? Quod si caput iniustitiae idololatria est, prius est, uti aduersus abundantiam idololatriae praemuniamur, dum illam non solum in manifestis recognoscimus.

 

III

[1] Idolum aliquamdiu retro non erat. Priusquam huius monstri artifices ebullissent, sola templa et uacuae aedes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis uetustatis uestigia permanent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. [2] At ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et profectum. Exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exculpat, an phrygio detexat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. [3] Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. [4] Ad hoc necessaria est uocabuli interpretatio. Ei]doj Graece formam sonat; ab eo per diminutionem ei!dwlon deductum; aeque apud nos forma formulam fecit. Igitur omnis forma uel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et seruitus. Inde et omnis idoli artifex eiusdem et unius est criminis, nisi parum idololatrian populus admisit, quia simulacrum uituli et non hominis sibi consecrauit.

 

IV

[1] Idolum tam fieri quam coli deus prohibet. Quanto praecedit, ut fiat quod coli possit, tanto prius est, ne fiat, si coli non licet. Propter hanc causam, ad eradicandam scilicet materiam idololatriae, lex diuina proclamat, ne feceris idolum, et coniungens, neque similitudinem eorum quae in caelo sunt et quae in terra et quae in mari, toto mundo eiusmodi artibus interdixit seruis dei. [2] Antecesserat Enoch praedicens omnia elementa, omnem mundi censum, quae caelo, quae mari, quae terra continentur, in idololatrian uersuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro deo aduersus deum consecrarentur. Omnia igitur colit humanus error praeter ipsum omnium conditorem. Eorum imagines idola imaginum consecratio idololatria. Quicquid idololatria committit, in artificem quemcumque et cuiuscumque idoli deputetur necesse est. Denique idem Enoch simul et cultores idoli et fabricatores in comminatione praedamnat. [3] Et rursus: iuro uobis peccatores, quod in diem sanguinis perditionis tristitia parata est. Qui seruitis lapidibus et qui imagines facitis aureas et argenteas et ligneas et lapideas et fictiles et seruitis phantasmatibus et daemoniis et spiritibus infernis et omnibus erroribus non secundum scientiam, nullum ab iis inuenietis auxilium. [4] Esaias uero, testes, ait, uos estis, si est deus absque me. Et non erant tunc qui fingunt et exculpunt, omnes uani, qui faciunt libita sibi, quae illis non proderunt. Et deinceps tota illa pronuntiatio quam artifices, quam cultores detestatur. Cuius clausula est: cognoscite, quod cinis sit cor illorum et terra, et nemo animam suam liberare possit. + Vbi aeque Dauid et factores. Tales fiant, inquit, qui faciunt ea. [5] Et quod ego, modicae memoriae homo, ultra quid suggeram? Quid recolam de scripturis? Quasi aut non sufficiat uox spiritus sancti aut ultra deliberandum sit, an maledixerit atque damnauerit dominus ipsos prius artifices eorum, quorum cultores maledicit et damnat?

 

V

[1] Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet si quis eam disciplinam norit. Iam illa obici solita uox, non habeo aliud quo uiuam, districtius repercuti potest: uiuere ergo habes? quid tibi cum deo est, si tuis legibus uiuis? Tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in peccatis perseuerare ex ista interpretatione. [2] Nec enim quisquam nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum. Item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus suis unusquisque operetur ad uictum. Si hoc praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis membris uictum elaborare. [3] Pateat igitur ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerant, si nulla exceptio est aritum quas dei disciplina non recipit. Sed ait quidam aduersus similitudinis interdictae propositionem: cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? Seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae. Alioquin si haec ut aduersarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi uetat, alibi mandat? [4] Si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspensi in modum figuram designasse dominicae crucis a serpentibus id est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum id est serpentem interfectum suspendit, siue quae alia figurae istius expositio dignioribus reuelata est, dummodo apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse. Bene, quod idem deus et lege uetuit similitudinem fieri et extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit. Si eundem deum obseruas, habes legem eius, ne feceris similitudinem. Si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias aduersus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.

 

VI

[1] Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes. [2] Quomodo enim renuntiauimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? Quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? Verbo destruere quod facto struis? Vnum deum praedicare qui tantos efficis? Verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debeat, scilicet ob dei offensam utrubique. [3] Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam tota die.

 

VII

[1] Ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens: Christianum ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt? [2] Nec hoc sufficit. Parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminent, sed etiam ipsae tradunt aliis quod contaminauerunt. [3] Adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. Pro scelus! Semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. O manus praecidendae! Viderint iam, an per similitudinem dictum sit: si te manus tua scandalizat, amputa eam. Quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?

 

VIII

[1] Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola, nil possunt, eodem crimine expediunt. Nec enim differt, an extruas uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam domum fabricaueris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. [2] Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae id est sine idoli confictura opem uictus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores. [3] Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium compingit? Nulla ars non alterius artis aut mater aut propinqua est. Nihil alterius uacat. Tot sunt artium uenae, quot hominum concupiscentiae. Sed de mercedibus et manus pretiis interest. Perinde interest et de labore. Minor merces frequentiore actu repensatur. [4] Quot parietes signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur? Domus uero et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus et baxa quotidie deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie. Sufficiat ad quaestum artificiorum. Frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio quam superstitio desiderabit. [5] Coronas quoque magis luxuria quam sollemnitas erogat. Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur. Quod si concesserimus et non remediis iam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non ignorantium in officio uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.

 

IX

[1] Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam professionis istius, paucis utar. Non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a deo. [2] O diuina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! Expelluntur mathematici, sicut angeli eorum, Vrbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum. Eadem poena est exilii discipulis et magistris. [3] Sed magi [et astrologi] ab oriente uenerunt. Scimus magiae et astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, primi munerauerunt. Hoc nomine Christum, opinor, sibi obligauerunt. Quid tum? Ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? De Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat. [4] At enim scientia ista usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur. Nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus. [5] Quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam intellegere debemus. [6] Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic et alia illa species magiae, quae miraculis operatur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit ad euangelium usque. Nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus est. [7] Hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset. Attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur. Post euangelium nusquam inuenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos. Vbi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aeui? Nonne infatuauit deus sapientiam huius saeculi? [8] Nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum. Si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione. Ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit. Non est tibi pars neque sors in ista ratione. Non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.

 

X

[1] Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum. Immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae. Primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent. [2] Quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen frequentabit? Ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo uerbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra uitetur. Quid? Minus est inquinamenti? Eoque praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? [3] Quam Minerualia Mineruae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam seruiculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est. Etiam strenuae captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis. [4] Idem fit idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur. Quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit conuenire etiam non magistro? Scimus dici posse: si docere litteras dei seruis non licet, etiam nec discere licebit, et, quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam uel ad quemcumque sensum uel actum, cum instrumentum sit ad omnem uitam litteratura? Quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus diuina non possunt? [5] Videamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti [non] posse, ex parte uitari. Fideles magis discere quam docere litteras capit; diuersa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium dicit. [6] Deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in uano conlocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. Quaere, an idololatrian committat qui de idolis catechizat. At cum fidelis haec discit, si iam sapit, quid sit, neque recipit neque admittit, multo magis, si dudum sapit. Aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide. Proinde illa respuet nec recipiet et erit tam tutus, quam qui sciens uenenum ab ignaro accipit nec bibit. [7] Huic necessitas ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest. Tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta facilius discipulis fidelis non adibit quam magister non frequentabit.

 

XI

[1] De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum, qua quidam inretiti circa fidem naufragium sunt passi, cum bis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas, tum mendacium cupiditatis ministrum — taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat — negotiatio seruo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. [2] Sit nunc aliqua iustitia quaestus secura de cupiditatis et mendacii obseruatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum, pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane non illa principalis idololatria? Viderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solacia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusne instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controuersiam fieri. [3] Grauiora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt obseruationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. [4] In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod uetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia causa non leuioris reatus praeiudicium istud obseruo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. [5] Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregaui, agnosco me neque lenocinium neque id genus lucrum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. Ecce magis proximum praeiudicium. [6] Si publicarum uictimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet ad alios peruenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, ecquid maioris operae et erga daemonia turarius? [7] Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogermus. Quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. [8] Facile debuit de eo impetrare, quem cotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.

 

XII

[1] Male nobis de necessitatibus humanae exhibitionis supplaudimus, si post fidem obsignatam dicimus: non habeo quo uiuam. Iam hic enim plenius illi abruptae propositioni respondebo. Sero dicitur. Ante enim fuit deliberandum ex similitudine prouidentissimi aedificis illius, qui prius sumptus operis cum uiribus suis supputat, ne, ubi coeperit, defectus postea erubescat. [2] Sed et nunc habes dicta domini et exempla adimentia tibi omnem causationem. Quid enim dicis? Egebo. Sed felices egenos dominus appellat. Victum non habebo: sed nolite, inquit, cogitare de uictu. Et uestitus habemus exemplum lilia. Substantia milti opus erat: atquin omnia uendenda sunt et egentibus diuidenda. Sed filiis et posteritati prouidendum: nemo aratro manum imponens et retro spectans aptus est operi. Sed condicionalis eram: nemo duobus dominis seruire potest. Si uis domini discipulus esse, crucem tuam tollas et dominum sequaris necesse est id est angustias et cruciatus tuos uel corpus solum, quod in modum crucis est. [3] Parentes, coniuges, liberi propter deum relinquendi erunt. De artibus et negotiationibus et de professionibus etiam liberorum et parentum causa dubitas? Iam tunc demonstratum est nobis et pignera et artificia et negotia propter dominum derelinquenda, cum Iacob et Iohannes uocati a domino et patrem nauemque derelinquunt, cum Matthaeus de teloneo suscitatur, cum etiam sepelire patrem tardum fuit fidei. [4] Nemo eorum, quos dominus allegit, non habeo, dixit, quo uiuam. Fides famem non timet. Scit etiam famem non minus sibi contemnendam propter deum quam omne mortis genus. Didicit non respicere uitam, quanto magis uictum? Quotusquisque haec adimpleuit? Sed quae penes homines difficilia, penes deum facilia. [5] Sic tamen nobis de mansuetudine et clementia dei blandiamur, ut non usque ad idololatriae affinitates necessitatibus largiamur, sed omnem afflatum eius uice pestis etiam de longinquo deuitemus, non in his tantum quae praemisimus, sed in uniuersa serie humanae superstitionis, siue deis suis siue defunctis siue regibus mancipatae, ut ad eosdem spiritus immundos pertinentis, modo per sacrificia et sacerdotia, modo per spectacula et hoc genus, modo per festos dies.

 

XIII

[1] Sed de sacrificiis et sacerdotiis quid loquar? De spectaculis autem et uoluptatibus eiusmodi suum iam uolumen impleuimus. Hoc loco retractari oportet de festis diebus et aliis extraordinariis sollemnitatibus, quas interdum lasciuiae, interdum timiditati nostrae subscribimus aduersus fidem disciplinamque communicantes nationibus in idolicis rebus. [2] De hoc quidem primo consistam, an cum ipsis quoque nationibus communicare in huiusmodi seruus dei debeat siue habitu siue uictu uel quo alio genere laetitiae earum. Gaudere cum gaudentibus et lugere cum lugentibus de fratribus dictum est ab apostolo ad unanimitatem cohortante. [3] Ceterum ad haec nihil communionis est lumini et tenebris, uitae et morti, aut scindimus quod est scriptum: saeculum gaudebit, uos uero lugebitis. Si cum saeculo gaudemus, uerendum est, ne cum saeculo et lugeamus. [4] Saeculo autem gaudente lugeamus et saeculo postea lugente gaudebimus. Sic et Eleazar apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus, contra diues in tormento ignis constitutus alternas malorum et bonorum uices aemula retributione compensant. Sunt quidam dies munerum, quae apud alios honoris titulum, apud alios mercedis debitum expungunt. [5] Nunc ergo, inquis, recipiam meum uel rependam alienum. Si hunc morem sibi homines de superstitione consecrauerunt, tu extraneus ab omni eorum uanitate quid participas idolothyta sollemnia, quasi tibi quoque praescriptum sit de die, quominus id, quod homini debes uel tibi ab homine debetur, citra diei obseruationem luas uel recipias. [6] Da formam, in qua uelis agi tecum. Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? Si non ignoraris quod sis Christianus, temptaris et contra conscientiam alterius agis tamquam non Christianus: sin uero et dissimulaueris, temptatus addictus es. Certe siue hac siue illac, reus es confusionis in deo. Qui autem confusus super me fuerit penes homines, et ego confundar super illo, inquit, penes patrem meum, qui est in caelis.

 

XIV

[1] Sed enim plerique iam induxerunt animo ignoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur. Porro blasphemia, quae nobis omni modo deuitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliaue materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus. [2] Ceterum si de omni blasphemia dictum est, uestra causa nomen meum blasphematur, perimus uniuersi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit. Desinamus, et non blasphemabitur. Immo blasphemetur, dum sumus in obseruatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur. [3] O blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propterea me detestatur! Benedictio est nominis maledictio custoditae disciplinae. Si hominibus, inquit, uellem placere, seruus Christi non essem. Sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. Quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo. [4] Nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? An modestia et patientia? An grauitate, an humanitate, an integritate? Proinde cum dicit, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam: numquid idololatris idololatres? Numquid ethnicis ethnicus? Numquid saecularibus saecularis? [5] Sed etsi non prohibet nos conuersari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis dicens, ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conuersationis inmittit, ut, quoniam necesse est et conuiuere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus. Vbi est commercium uitae, quod apostolus concedit, ibi ** peccare, quod nemo permittit. Licet conuiuere cum ethnicis, commori non licet. Conuiuamus cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis. Pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris. [6] Quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare. Quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus. Sabbata, inquit, uestra et numenias et ceremonias odit anima mea. Nobis, quibus sabbata extranea sunt et numeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant et strenae, consonant lusus, conuiuia constrepunt. [7] O melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi uindicat! Non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani uiderentur. Nos ne ethnici pronuntiemur, non ueremur. Si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam tuos dies tantum, sed et plures. Nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octauo quoque die. Excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt.

 

XV

[1] Sed luceant, inquit, opera uestra. At nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. Plures iam inuenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. De ista quoque specie quid uidetur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. Si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. [2] Recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris an huius saeculi uiris superstitio ista praestetur. Idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. [3] Reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. Bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. Quae ergo sunt Caesaris? Scilicet de quibus tunc consultatio mouebatur, praestandusne esset census Caesari an non. Ideo et monetam ostendi sibi dominus postulauit et de imagine, cuius esset, requisiuit, et cum audisset Caesaris, reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. [4] Alioquin quid erit dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? Non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salua operatione, quae est in occulto, ad daemonia perueniens. [5] Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostioram deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et Forculum a foribus et Limentinum a limine et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum inmundum per consecrationis obligamentum. [6] Alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inueniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem Thyraeum et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. Haec igitur ab initio praeuidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem uentura praececinit per antiquissimum propheten Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari uidemus. [7] Si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere, quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa. Scio fratrem per uisionem eadem nocte castigatum grauiter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis serui coronassent. [8] Et tamen non ipse coronauerat aut praeceperat; nam ante processerat et regressus reprehenderat factum. Adeo apud deum in huiusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimamur. Igitur quod attineat ad honores regum uel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. [9] Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor honorem imaginis eius constantissime respuerunt probantes idololatrian esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar diuinae sublimitatis extollitur. [10] Sic et Daniel cetera Dario subnixus tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae uacaret. Nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. [11] Tu lumen es mundi et arbor uirens semper. Si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem noui lupanaris.

 

XVI

[1] Circa officia uero priuatarum et communium sollemnitatum, ut togae purae, ut sponsalium, ut nuptialium, ut nominalium, nullum outem periculum obseruari de flatu idololatriae, quae interuenit. [2] Causae enim sunt considerandae, quibus praestatur officium. Eas mundas esse opinor per semetipsas, quia neque uestitus uirilis neque anulus aut coniunctio maritalis de alicuius idoli honore descendit. Nullum denique cultum a deo maledictum inuenio, nisi muliebrem in uiro. Maledictus enim, inquit, omnis qui muliebribus induitur. Togauero etiam appellatione uirilis est. [3] Nuptias quoque celebrari non magis deus prohibet quam nomen imponi. Sed his accommodantur sacrificia. Sim uocatus nec adsacrificii sit titulus officii, et operae meae expunctio quantum sibi licet. [4] Vtinam quidem nec uidere possimus quae facere nobis nefas est. Sed quoniam ita malus circumdedit saeculum idololatria, licebit adesse in quibusdam, quae nos homini, non idolo, officiosos habent. Plane ad sacerdotium et sacrificium uocatus non ibo (proprium enim idoli officium est), sed neque consilio neque sumptu aliaue opera in eiusmodi fungar. [5] Si propter sacrificium uocatus adsistam, ero particeps idololatriae: si me alia causa coniungit sacrificanti, ero tantum spectator sacrificii.

 

XVII

[1] Ceterum quid facient serui uel liberti fideles, item officiales sacrificantibus dominis uel patronis uel praesidibus suis adhaerentes? Sed si merum quis sacrificanti tradiderit, immo si uerbo quoque aliquo sacrificio necessario adiuuerit, minister habebitur idololatriae. Huius regulae memores etiam magistratibus et potestatibus officium possumus reddere secundum patriarchas et ceteros maiores, qui regibus idololatris usque ad finem idololatriae apparuerunt. [2] Hinc proxime disputatio oborta est, an seruus dei alicuius dignitatis aut potestatis administrationem capiat, si ab omni specie idololatriae intactum se aut gratia aliqua aut astutia etiam praestare possit, secundum quod et Ioseph et Daniel mundi ab idololatria et dignitatem et potestatem administrauerunt in ornamento et purpura praefecturae totius Aegypti siue Babyloniae. [3] Cedamus itaque succedere alicui posse, ut in quoquo honore in solo honoris nomine incedat neque sacrificet neque sacrificiis auctoritatem suam accommodet, non hostias locet, non curas templorum deleget, non uectigalia eorum procuret, non spectacula edat de suo aut de publico aut edendis praesit, nihil sollemne pronuntiet uel edicat, ne iuret quidem; iam uero quae sunt potestatis, neque iudicet de capite alicuius uel pudore — feras enim de pecunia — neque damnet neque praedamnet, neminem uinciat, neminem recludat aut torqueat, si haec credibile est fieri posse.

 

XVIII

[1] Iam uero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum. Proprius habitus uniuscuiusque est tam ad usum quotidianum quam ad honorem et dignitatem. Igitur purpura illa et aurum ceruicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae uel trabeae uel palmatae et coronae aureae sacerdotum prouincialium, sed non eadem condicione. [2] Tantum enim honoris nomine conferebantur iis, qui familiaritatem regum merebantur. Vnde et purpurati regum uocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur. Nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae uiri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem idolis non deseruisse nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit. [3] Simplex igitur purpura illa nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne. Quemadmodum enim et Ioseph, qui seruus fuerat, et Daniel, qui per captiuitatem statum uerterat, ciuitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi et puellis stola, natiuitatis insignia, nec potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis. Ceterum purpura uel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et trabeae et laticlaui, fasces quoque et uirgae praeferantur, et merito. Nam daemonia magistratus sunt saeculi huius; unius collegii insignia fasces et purpuras gestant. [4] Quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera eius uero non administres? Nemo in inmundis mundus uideri potest. Tunicam si induas inquinatam per se, poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris. Iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris, scito, non semper comparanda esse uetera et noua, rudia et polita, coepta et explicita, seruilia et liberalia. [5] Nam illi etiam condicione serui erant: tu uero nullius seruus, in quantum solius Christi, qui te etiam captiuitate saeculi liberauit, ex forma dominica agere debebis. Ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus: nam filius, inquit, hominis non habet ubi caput collocet; uestitu incultus, neque enim dixisset, ecce qui teneris uestiuntur, in domibus regum sunt; uultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiauerat. [6] Si potestatis ius quoque nullum ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio et suggestu quam dignitatis quam potestatis. [7] Quis enim magis iis usus fuisset, quam dei filius? Quales et quanti eum fasces producerent, qualis purpura de umeris eius floreret, quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis iudicasset? Igitur quam noluit, reiecit, quam reiecit, damnauit, quam damnauit, in pompa diaboli deputauit. Non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possunt, nisi diaboli, quae dei non sunt. [8] Tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatrian. Vel hoc te commonefaciat omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas, uerum et inimicas dei esse, quod per illas aduersus dei seruos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae ignorantur. 9. Sed et natiuitas et substantia tua molestae tibi sunt aduersus idololatrian. Ad euitandum remedia deesse non possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior factus non in terris magistratus, sed in caelis.

 

XIX

[1] Possit in isto capitulo etiam de militia definitum uideri, quae inter dignitatem et potestatem est. At nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam conuerti possit et an militia ad fidem admitti, etiam caligata uel inferior quaeque, cui non sit necessitas immolationum uel capitalium iudiciorum. [2] Non conuenit sacramento diuino et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris tenebrarum; non potest una anima duobus deberi, deo et Caesari. Et uirgam portauit Moyses, fibulam et Aaron, cingitur loro et Iohannes, agmen agit et Iesus Naue, bellauit et populus, si placet ludere. [3] Quomodo autem bellabit, immo quomodo etiam in pace militabit sine gladio, quem dominus abstulit? Nam etsi adierant milites ad Iohannem et formam obseruationis acceperant, si etiam centurio crediderat, omnem postea militem dominus in Petro exarmando discinxit. Nullus habitus licitus est apud nos illicito actui adscriptus.

 

XX

[1]  Sed enim cum conuersatio diuinae disciplinae non factis tantum, uerum etiam uerbis periclitetur (nam sicut scriptum est, ecce homo et facta eius, ita, ex ore tuo iustificaberis), meminisse debemus etiam in uerbis quoque idololatriae incursum praecauendum aut de consuetudinis uitio aut timiditatis. [2] Deos nationum nominari lex prohibet non utique: nomina eorum pronuntiemus, quae nobis ut dicamus conuersatio extorquet. Nam id plerumque dicendum est: in templo Aesculapii illum habes, et, in uico Isidis habito, et sacerdos Iouis factus est, et multa alia in hunc modum, quando et hominibus hoc genus nomina inducuntur. Neque enim Saturnum honoro, si ita uocauero eum suo nomine; tam non honoro, quam Marcum, si uocauero Marcum. [3] Sed ait: nomen aliorum deorum ne commemoremini neque audiatur de tuo ore. Hoc praecepit, ne deos uocemus illos. Nam et in prima parte legis, non sumes, inquit, nomen domini dei tui in uano id est idolo. Cecidit igitur in idololatriam qui idolum nomine dei honorauerit. [4] Quodsi deos dicendum erit, adiciendum est aliquid quo appareat, quia non ego illos deos dico. Nam et scriptura deos nominat, sed adicit suos uel nationum; sicut Dauid, cum deos nominasset, ubi ait, dei autem nationum daemonia. Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum est. [5] Ceterum consuetudinis uitium est Mehercule dicere, Medius Fidius, accedente ignorantia quorundam, qui ignorant iusiurandum esse per Herculem. Porro quid erit deieratio per eos quos eierasti quam praeuaricatio fidei cum idololatria? Quis enim, per quos deierat, non honorat?

 

XXI

[1] Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat iuratione uel aliqua testificatione et tu, ne intellegaris, quiescis. Nam aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa uideberis obligatus. [2] Quid refert, deos nationum dicendo deos an audiendo confirmes? Iures per idola, an ab alio adiuratus acquiescas? Cur non agnoscamus uersutias satanae, qui, quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore perficiat per aures inferens nobis idololatriam? Certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione adstringit. [3] Si inimica, iam ad pugnam uocaris et scis tibi dimicandum esse: si amica, quanto securius in dominum transferes sponsionem tuam, ut dissoluas obligationem eius, per quem te malus honori idolorum id est idololatriae quaerebat annectere. [4] Omnis patientia eiusmodi idololatria. Honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti. Scio quendam, cui dominus ignoscat, cum illi in publico per litem dictum esset: Iupiter tibi sit iratus, respondisse: immo tibi. Quid aliter fecisset ethnicus, qui Iouem deum credidit? Etiamsi non per eundem retorsisset maledictum nec per ullum Iouis similem, confirmauerat Iouem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstrauerat remaledicens. [5] Ad quid enim indigneris per eum, quem scis nihil esse? Iam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatria professio timoris tui: quanto magis, cum per ipsum remaledicis, eodem Iouis honorem facis, quo et ille, qui te prouocauit? Fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire, immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et deum praedices et adimpleas disciplinam.

 

XXII

[1] Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem et eam sibi in deum conuertens emundet. Benedici per deos nationum maledici est per deum. [2] Si cui dedero eleemosynam uel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos uel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea uel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. [3] Cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci? Si deus uidet, quoniam propter ipsum feci, pariter uidet, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. [4] Multi dicunt, nemo se debet promulgare; puto autem nec negare. Negat enim, quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio siue in factis siue in uerbis.

 

XXIII

[1] Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in uerbo bis acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi uacet in utroque, dum factum non uidetur, quia dictum non tenetur.  Pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati iurati cauent et se negant; se scire uolunt scilicet tempus persecutionis et locus tribunalis et persona praesidis. [2] Praescribit Christus non esse iurandum. Scripsi, inquit, sed nihil dixi: lingua, non littera occidit. Hic ego naturam et conscientiam aduoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictauerit; quamquam et ipsi linguae anima dictauerit aut a se conceptum aut ab alio traditum. [3] Iam, ne dicatur, alius dictauit; hic conscientiam appello, an quod alius dictauit anima suscipiat et siue comitante siue residente lingua ad manum transmittat. Et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit. Si, inquit, concupiscentia uel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneris. [4] Cauisti igitur, quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes neque noluisse. [5] Nam cum caueres, scisti, cum scires, utique uoluisti; et est tam facto quam cogitatu. Nec potes leuiore crimine maius excludere, ut dicas falsum plane effici cauendo quod non facis. Tamen non negaui, quia non iuraui. Quin immo, etsi nihil tale fecisses, sic tamen dicereris deierare, fecisse si consenseris. Non ualet tacita uox in stilo et mutus in litteris sonus. [6] At enim Zacharias temporali uocis orbatione multatus cum animo conlocutus linguam inritam transit, cum manibus suis a corde dictat et nomen filii sine ore pronuntiat: loquitur in stilo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore uocalior. Quaere, an dixerit qui dixisse compertus est. [7] Dominum oremus, ne qua nos eiusmodi contractus necessitas circumsistat et, si ita euenerit, det fratribus operandi copiam uel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices uicariae oris nostri in die iudicii aduersus nos proferantur signatae signis non iam aduocatorum, sed angelorum.

 

XXIV

[1] Inter hos scopulos et sinus, inter haec uada et freta idololatriae uelificata spiritu dei fides nauigat, tuta si cauta, secura si attonita. Ceterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile inpactis naufragium est, inrespirabile deuoratis hypobrychium in idololatria. Quicumque fluctus eius offocant, omnis uertex eius ad inferos desorbet. [2] Nemo dicat: quis tam tuto praecauebit? Exeundum de saeculo erit. Quasi non tanti sit exire, quam idololatren in saeculo stare. Nihil esse facilius potest, quam cautio idololatriae, si timor eius in capite sit. Quaecumque necessitas minor est periculo tanto comparata. [3] Propterea spiritus sanctus consultantibus tunc apostolis uinculum et iugum nobis relaxauit, ut idololatriae deuitandae uacaremus. Haec erit lex nostra, quo expedita hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur, haec accedentibus ad fidem proponenda et ingredientibus in fidem inculcanda est, ut accedentes deliberent, obseruantes perseuerent, non obseruantes renuntient sibi. [4] Viderimus enim si secundum arcae typum et coruus et miluus et lupus et canis et serpens in ecclesia erit. Certe idololatres in arcae typo non habetur. Nullum animal in idololatren figuratum est. Quod in arca non fuit, in ecclesia non sit.