Tertullianus
Apologeticum
(versio II scripta anno 197)
(ed. J.-P. Migne)
Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 1.
Paris: Migne, 1844, pp. 257536.
pars I
capitulum I
1 Si non licet vobis, Romani imperii antistites, in aperto et edito, in
ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum palam dispicere et
coram examinare, quid sit liquido in causa Christianorum, si ad hanc solam
speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut
erubescit inquirere, si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis
nimis operata infestatio sectae huius obstruit defensioni: liceat veritati vel
occulta via tacitarum litterarum ad aures vestras pervenire.
2 Nihil de causa sua deprecatur, quia nec de condicione miratur. Scit
se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire,
ceterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in caelis habere. Unum gestit
interdum, ne ignorata damnetur. 3 Quid hic deperit legibus in suo regno
dominantibus, si audiatur? An hoc magis gloriabitur potestas earum, quo etiam
auditam damnabunt veritatem? Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam
iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes
audire, quod auditum damnare non possint.
4 Hanc itaque primam causam apud vos collocamus iniquitatis odii erga
nomen Christianorum. Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit, qui
videtur excusare, ignorantia scilicet. Quid enim iniquius, quam ut oderint
homines quod ignorant, etiam si res meretur odium? Tunc etenim meretur, cum
cognoscitur an mereatur. 5 Vacante autem meriti notitia, unde odii
iustitia defenditur, quae non de eventu, sed de conscientia probanda est? Cum
ergo propterea oderunt homines, quia ignorant, quale sit quod oderunt, cur non
liceat eiusmodi illud esse, quod non debeant odisse? Ita utrumque ex alterutro
redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et iniuste odisse, dum ignorant.
6 Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem dum excusat, condemnat,
cum omnes, qui retro oderant, quia ignorabant, quale sit quod oderant, simul
desinunt ignorare, cessant et odisse. Ex his fiunt Christiani, utique de
comperto, et incipiunt odisse quod fuerant et profiteri quod oderant; et sunt
tanti, quanti et denotamur: 7 Obsessam vociferantur civitatem; in agris,
in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam
dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent. 8 Nec tamen
hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni promovent animos. Non licet
rectius suspicari, non libet proprius experiri. Hic tantum curiositas humana
torpescit: Amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos
Anacharsis denotasset imprudentes de prudentibus iudicantes quam immusicos de
musicis! 9 Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant,
praeiudicant id esse, quod, si sciant, odisse non poterant Ч quando, si nullum
odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero
de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad
perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
10 лSed non ideo╗, inquit, лbonum, quia multos convertit; quanti enim
ad malum performantur! Quanti transfugae in perversum!╗ Quis negat? Tamen quod
vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne
malum aut timore aut pudore natura perfudit. 11 Denique malefici gestiunt
latere, devitant apparere; trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti
quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent: Dinumerant in
semet ipsos mentis malae impetus, <ignaviam> vel fato vel astris
imputant; nolunt enim suum esse, quod malum agnoscunt. 12 Christianus vero
quid simile? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse; si
denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit; interrogatus vel ultro
confitetur; damnatus gratias agit. 13 Quid hoc mali est, quod naturalia
mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, paenitentiam deplorationem?
Quod hoc malum est, cuius reus gaudet, cuius accusatio votum est et poena
felicitas? Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.
capitulum II
1 Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis
aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae
eadem tractatio deberet intervenire? 2 Quodcumque dicimur, cum alii
dicuntur, et proprio ore et mercennaria advocatione utuntur ad innocentiae suae
commendationem; respondendi, altercandi facultas patet, quando nec liceat
indefensos et inauditos omnino damnari. 3 Sed Christianis solis nihil
permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non
faciat iniustum; sed illud solum expectatur, quod odio publico necessarium est:
Confessio nominis, non examinatio criminis Ч 4 quando, si de aliquo
nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel
incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad
pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum,
tempus, conscios, socios. 5 De nobis nihil tale, cum aeque extorqueri
oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset,
quot incesta contenebrasset, qui coqui, qui canes affuissent. O quanta illius
praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset!
6 Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim
Secundus, cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam
gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de cetero ageret,
consuluit tunc Traianum imperatorem, adlegans praeter obstinationem non
sacrificandi nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse quam coetus
antelucanos ad canendum Christo ut deo et ad confoederandam disciplinam,
homicidium adulterium fraudem perfidiam et cetera scelera prohibentes.
7 Tunc Traianus rescripsit hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos
vero puniri oportere. 8 O sententiam necessitate confusam! Negat
inquirendos ut innocentes et mandat puniendos ut nocentes. Parcit et saevit,
dissimulat et animadvertit. Quid temet ipsam, censura, circumvenis? Si damnas,
cur non et inquiris? Si non inquiris, cur non et absolvis? Latronibus
vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur, in reos
maiestatis et publicos hostes omnis homo miles est: Ad socios, ad conscios
usque inquisitio extenditur. 9 Solum Christianum inquiri non licet,
offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem. Damnatis
itaque oblatum, quem nemo voluit requisitum; qui, puto, iam non ideo meruit
poenam, quia nocens est, sed quia non requirendus inventus est.
10 Itaque nec in illo ex forma malorum iudicandorum agitis erga nos,
quod ceteris negantibus tormenta adhibetis ad confitendum, solis Christianis ad
negandum, cum, si malum esset, nos quidem negaremus, vos vero confiteri
tormentis compelleretis. Neque enim ideo non putaretis requirenda quaestionibus
scelera, quia certi essetis admitti ea ex nominis confessione, qui hodie de
confesso homicida, scientes homicidium quid sit, nihilominus ordinem
extorquetis admissi. 11 Quo perversius, cum praesumatis de sceleribus
nostris ex nominis confessione, cogitis tormentis de confessione decedere, ut
negantes nomen pariter utique negemus et scelera, de quibus ex confessione
nominis praesumpseratis.
12 Sed, opinor, non vultis nos perire, quos pessimos creditis. Sic enim
soletis dicere homicidae: лNega╗, laniari iubere sacrilegum, si confiteri
perseveraverit. Si non ita agitis circa nos nocentes, ergo nos innocentissimos
iudicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare,
quam necessitate, non iustitia damnandam a vobis sciatis. 13 Vociferatur
homo: лChristianus sum.╗ Quod est dicit; tu vis audire quod non est. Veritatis
extorquendae praesides de nobis solis mendacium elaboratis audire. лHoc sum╗,
inquit, лquod quaeris an sim. Quid me torques in perversum? Confiteor et
torques; quid faceres, si negarem?╗ Plane aliis negantibus non facile fidem
accommodatis: nobis, si negaverimus, statim creditis.
14 Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto,
quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges
ministret. Nisi fallor enim, leges malos erui iubent, non abscondi, confessos
damnari praescribunt, non absolvi. Hoc senatus consulta, hoc principum mandata
definiunt. Hoc imperium, cuius ministri estis, civilis, non tyrannica dominatio
est. 15 Apud tyrannos enim tormenta etiam pro poena adhibebantur, apud vos
soli quaestioni temperatur. Vestram illis servate legem usque ad confessionem
necessariis, et iam, si confessione praeveniantur, vacabunt, sententia opus
est; debito poenae nocens expungendus est, non eximendus. Denique nemo illum
gestit absolvere. 16 Non licet hoc velle; ideo nec cogitur quisquam
negare. Christianum hominem omnium scelerum reum, deorum, imperatorum, legum,
morum, naturae totius inimicum existimas, et cogis negare, ut absolvas quem non
poteris absolvere, nisi negaverit. 17 Praevaricaris in leges: Vis ergo
neget se nocentem, ut eum facias innocentem, et quidem invitum, iam nec de
praeterito reum. Unde ista perversitas, ut etiam illud non recogitetis, sponte
confesso magis credendum esse quam per vim neganti? Vel ne compulsus negare non
ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione
iterum Christianus?
18 Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes,
ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur Ч excludimur enim, si faciamus
quae faciunt non Christiani, Ч intellegere potestis non scelus aliquod in causa
esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum
agens, ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt.
19 Ideo et credunt de nobis quae non probantur et nolunt inquiri, ne
probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis
inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur.
Ideo torquemur confitentes et punimur perseverantes et absolvimur negantes,
quia nominis proelium est.
20 Denique quid de tabella recitatis illum лChristianum╗? Cur non et
лhomicidam╗? Si homicida Christianus? Cur non et лincestum╗ vel quodcumque
aliud esse nos creditis? In nobis solis pudet aut piget ipsis nominibus
scelerum pronuntiare? лChristianus╗ si nullius criminis nomine reus est, valde
ineptum, si solius nominis crimen est.
capitulum III
1 Quid quod ita plerique clausis oculis in odium eius impingunt, ut
bonum alicui testimonium ferentes admisceant nominis exprobrationem? лBonus vir
Gaius Seius, tantum quod Christianus.╗ Item alius: лEgo <miror Lucium>
Titium, sapientem virum, repente factum Christianum.╗ Nemo retractat, ne ideo
bonus Gaius et prudens Lucius, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens
et bonus. 2 Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod
sciunt eo quod ignorant irrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis
praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare. 3 Alii, quos retro
ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant, quod laudant:
Caecitate odii in suffragium impingunt: лQuae mulier! Quam lasciva, quam
festiva! Quis iuvenis! Quam lusius, quam amasius! Facti sunt Christiani.╗ Ita
nomen emendationi imputatur. 4 Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum
odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt.
Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus <eiecit>, filium <iam>
subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis
ab oculis relegavit; ut quisque hoc nomine emendatur, offendit. Tanti non est
bonum, quanti odium Christianorum.
5 Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus, quae
accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis aut
infaustum aut maledicum aut impudicum? лChristianus╗ vero, quantum
interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam лChrestianus╗
pronuntiatur a vobis Ч nam nec nominis certa est notitia penes vos, Ч de
suavitate vel benignitate compositum est. Oditur itaque in hominibus innocuis
etiam nomen innocuum.
6 At enim secta oditur in nomine utique sui auctoris. Quid novi, si
aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit? Nonne
philosophi de auctoribus suis nuncupantur Platonici, Epicurei, Pythagorici?
Etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici? Aeque
medici ab Erasistrato et grammatici ab Aristarcho, coqui etiam ab Apicio?
7 Nec tamen quemquam offendit professio nominis cum institutione
transmissi ab institutore. Plane, si qui probabit malam sectam et ita malum et
auctorem, is probabit et nomen malum, dignum odio de reatu sectae et auctoris;
ideoque ante odium nominis competebat prius de auctore sectam recognoscere vel
auctorem de secta. 8 At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta
nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox
sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
pars II
capitulum IIII
1 Atque adeo quasi praefatus haec ad suggillandam odii erga nos publici
iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis
obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo, qui obiciunt, ut ex hoc quoque
sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti
erubescant accusantes, non dico pessimi optimos, se iam, ut volunt, compares
suos. 2 Respondebimus ad singula, quae in occulto admittere dicimur Ч quae
illos palam admittentes invenimus, Ч in quibus scelesti, in quibus vani, in
quibus damnandi, in quibus irridendi deputamur.
3 Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum
obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post
leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius
concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.
4 Iam primum, cum dure definitis dicendo: лNon licet esse vos!╗ et hoc
sine ullo retractatu humaniore praescribitis, vim profitemini et iniquam ex
arce dominationem, si ideo negatis licere, quia vultis, non quia debuit non
licere. 5 Quodsi, quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id
non debet licere quod bene fit. Si bonum invenero esse quod lex tua prohibuit,
nonne ex illo praeiudicio prohibere me non potest, quod, si malum esset, iure
prohiberet? Si lex tua erravit, puto, ab homine concepta est; neque enim de
caelo ruit. 6 Miramini hominem aut errare potuisse in lege condenda aut
resipuisse in reprobanda? Non enim et ipsius Lycurgi leges a Lacedaemoniis
emendatae tantum auctori suo doloris incusserunt, ut in secessu inedia de semet
ipso iudicarit? 7 Nonne et vos cottidie experimentis illuminantibus
tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis
principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis?
8 Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam
Iuliae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus,
constantissimus principum, exclusit? 9 Sed et iudicatos in partes secari a
creditoribus leges erant; consensu tamen publico crudelitas postea erasa est,
in pudoris notam capitis poena conversa est. Bonorum adhibita proscriptio
suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere.
10 Quot adhuc vobis repurgandae latent leges! Quas neque annorum
numerus neque conditorum dignitas commendat, sed aequitas sola, et ideo, cum
iniquae recognoscuntur, merito damnantur, licet damnent. Quomodo iniquas
dicimus? 11 Immo, si nomen puniunt, etiam stultas; si vero facta, cur de
solo nomine puniunt facta, quae in aliis de admisso, non de nomine probata
defendunt? Incestus sum: Cur non requirunt? Infanticida: Cur non extorquent? In
deos, in Caesares aliquid committo: Cur non audior qui habeo quo purger?
12 Nulla lex vetat discuti quod prohibet admitti, quia neque iudex iuste
ulciscitur, nisi cognoscat admissum esse quod non licet, neque civis fideliter
legi obsequitur ignorans, quale sit quod ulciscitur lex. 13 Nulla lex sibi
soli conscientiam iustitiae suae debet, sed eis, a quibus obsequium expectat.
Ceterum suspecta lex est, quae probari se non vult, improba autem, si non
probata dominetur.
capitulum V
1 Ut de origine aliquid retractemus eiusmodi legum, vetus erat
decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur nisi a senatu probatus. Scit
M. Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad causam nostram, quod apud vos
de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non
erit; homo iam deo propitius esse debebit. 2 Tiberius ergo, cuius tempore
nomen Christianum in saeculum introivit, adnuntiatum sibi ex Syria Palaestina,
quod illic veritatem ipsius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum cum
praerogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit; Caesar
in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum.
3 Consulite commentarios vestros; illic reperietis primum Neronem in hanc
sectam cum maxime Romae orientem Caesariano gladio ferocisse. Sed tali
dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur. Qui enim scit illum,
intellegere potest non nisi grande aliquod bonum a Nerone damnatum.
4 Temptaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate; sed, qua et
homo, facile coeptum repressit, restitutis etiam quos relegaverat. Tales semper
nobis insecutores, iniusti, impii, turpes, quos et ipsi damnare consuestis, a
quibus damnatos restituere soliti estis.
5 Ceterum de tot exinde principibus ad hodiernum divinum humanumque
sapientibus edite aliquem debellatorem Christianorum! 6 At nos e contrario
edimus protectorem, si litterae Marci Aurelii, gravissimi imperatoris,
requirantur, quibus illam Germanicam sitim Christianorum forte militum precationibus
impetrato imbri discussam contestatur. Sicut non palam ab eiusmodi hominibus
poenam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adiecta etiam accusatoribus
damnatione, et quidem taetriore. 7 Quales ergo leges istae, quas adversus
nos soli exercent impii iniusti, turpes truces, vani dementes, quas Traianus ex
parte frustratus est vetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus,
quamquam omnium curiositatum explorator, nullus Vespasianus, quamquam Iudaeorum
debellator, nullus Pius, nullus Verus impressit. 8 Facilius utique pessimi
ab optimis quibusque, ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi
iudicarentur.
capitulum VI
1 Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et
ultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum
consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt, si non necessaria
et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt. 2 Quoniam illae leges
abierunt sumptum et ambitionem comprimentes, quae centum aera non amplius in
cenam subscribi iubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non
saginatam, quae patricium, quod decem pondo argenti habuisset, pro magno
ambitionis titulo senatu submovebant, quae theatra stuprandis moribus orientia
statim destruebant, quae dignitatum et honestorum natalium insignia non temere
nec impune usurpari sinebant? 3 Video enim et centenarias cenas a centenis
iam sestertiis dicendas, et in lances Ч parum est, si senatorum et non
libertinorum vel adhuc flagra rumpentium Ч argentaria metalla producta. Video
et theatra nec singula satis esse nec nuda. Nam ne vel hieme voluptas impudica
frigeret, primi Lacedaemonii paenulam ludis excogitaverunt. Video et inter
matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum.
4 Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae
modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico
digito, quem sponsus oppignerasset pronubo anulo; cum mulieres usque adeo vino
abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia
necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat impune a Metennio marito
trucidata sit. 5 Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas
erat, ut spiritu iudicarentur. 6 Ubi est illa felicitas matrimoniorum de
moribus utique prosperata, quae per annos ferme sescentos ab urbe condita nulla
repudium domus scripsit? At nunc in feminis prae auro nullum leve est membrum,
prae vino nullum liberum est osculum, repudium vero iam et votum est, quasi
matrimonii fructus.
7 Etiam circa ipsos deos vestros quae prospecte decreverant patres
vestri, idem vos obsequentissimi rescidistis. Liberum Patrem cum mysteriis suis
consules senatus auctoritate non modo urbe, sed universa Italia eliminaverunt.
8 Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo Cynocephalo Capitolio
prohibitos inferri, id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non
utique Christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverunt, turpium et otiosarum
superstitionum vitia cohibentes. His vos restitutis summam maiestatem
contulistis.
9 Ubi religio, ubi veneratio maioribus debita a vobis? Habitu, victu,
instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis. Laudatis semper
antiquitatem, et nove de die vivitis. Per quod ostenditur, dum a bonis maiorum
institutis deceditis, ea vos retinere et custodire, quae non debuistis, cum
quae debuistis non custodistis. 10 Adhuc quod videmini fidelissime tueri a
patribus traditum, in quo principaliter reos transgressionis Christianos
destinastis, studium dico deorum colendorum, de quo maxime erravit antiquitas,
licet Serapidi eam Romano aras restruxeritis, licet Baccho iam Italico furias
vestras immolaretis, suo loco ostendam proinde despici et neglegi et destrui a
vobis adversus maiorum auctoritatem. 11 Nunc enim ad illam occultorum
facinorum infamiam respondebo, ut viam mihi ad manifestiora purgem.
pars III
capitulum VII
1 Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii et pabulo inde et
post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet
tenebrarum, libidinum impiarum in verecundiam procurent. 2 Dicimur tamen
semper, nec vos quod tamdiu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si
creditis, aut nolite credere, qui non eruistis! De vestra vobis dissimulatione
praescribitur non esse quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici
in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.
3 Census istius disciplinae, ut iam edidimus, a Tiberio est. Cum odio
sui coepit veritas; simul atque apparuit, inimica est. Tot hostes eius quot
extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex
natura ipsi etiam domestici nostri. 4 Cottidie obsidemur, cottidie
prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur.
Quis umquam taliter vagienti infanti supervenit? 5 Quis cruenta, ut
invenerat, Cyclopum et Sirenum ora iudici reservavit? Quis vel in uxoribus
aliqua immunda vestigia deprehendit? Quis talia facinora, cum invenisset,
celavit aut vendidit, ipsos trahens homines?
Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus? 6 Immo a quibus
prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis
silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: Quanto magis
talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum
divina servantur! 7 Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei.
Et unde extraneis notitia, cum semper etiam inpiae initiationes arceant
profanos et <ab> arbitris caveant? Nisi si impii minus metuunt.
8 Natura famae omnibus nota est. Vestrum est: лFama malum, qua non
aliud velocius ullum.╗ Cur malum fama? Quia velox? Quia index? An quia plurimum
mendax? Quae ne tunc quidem, cum aliquid veri affert, sine mendacii vitio est,
detrahens, adiciens, demutans de veritate. 9 Quid quod ea illi condicio est,
ut non nisi cum mentitur, perseveret, et tamdiu vivit, quamdiu non probat?
Siquidem, ubi probavit, cessat esse et quasi officio nuntiandi functa rem
tradit; et exinde res tenetur, res nominatur. 10 Nec quisquam dicit verbi
gratia: лHoc Romae aiunt factum╗, aut: лFama est illum provinciam sortitum╗,
sed: лSortitus est ille provinciam╗, et: лHoc factum est Romae╗. 11 Fama,
nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An vero famae credat nisi
inconsideratus? Quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare,
quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque adseveratione constructa,
quod ab uno aliquando principe exorta sit necesse est. 12 Exinde in
traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera
rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit,
quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova,
sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate. 13 Bene autem quod omnia
tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex
dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama
non distulit.
14 Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum;
hanc indicem adversus nos profertis, quae quod aliquando iactavit tantoque
spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit.
capitulum VIII
1 Ut fidem naturae ipsius appellem adversus eos, qui talia credenda
esse praesumunt, ecce proponimus horum facinorum mercendem: Vitam aeternam
repromittunt. Credite interim! De hoc enim quaero, an et qui credideris tanti
habeas ad eam tali conscientia pervenire. 2 Veni, demerge ferrum in
infantem nullius inimicum, nullius rerum, omnium filium; vel, si alterius
officium est, tu modo adsiste morienti homini, antequam vixit; fugientem animam
novam expecta, excipe rudem sanguinem, eo panem tuum satia, vescere libenter!
3 Interea discumbens dinumera loca, ubi mater, ubi soror; nota diligenter,
ut, cum tenebrae ceciderint caninae, non erres! Piaculum enim admiseris, nisi
incestum feceris. 4 Talia initiatus et consignatus vivis in aevum. Cupio
respondeas, si tanti aeternitas; aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi
credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse. Cur ergo alii
possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? 5 Alia
nos, opinor, natura, Cynopennae aut Sciapodes; alii ordines dentium, alii ad
incestam libidinem nervi. Qui ista credis de homine, potes et facere; homo es
et ipse, quod et Christianus. Qui non potes facere, non debes credere. Homo est
enim et Christianus, et quod et tu.
6 лSed ignorantibus subicitur et imponitur. Nihil enim tale de
Christianis adseverari sciebant, observandum utique sibi et omni vigilantia
investigandum.╗ 7 Atquin volentibus initiari moris est, opinor, prius
patrem illum sacrorum adire, quae praeparanda sint describere. Tum ille:
лInfans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo
rideat; item panis, quo sanguinis iurulentiam colligas; praeterea candelabra et
lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum
extendant; ante omnia cum matre et sorore tua venire debebis.╗ 8 Quid si
noluerint vel nullae fuerint? Quid denique singulares Christiani? Non erit,
opinor, legitimus Christianus nisi frater aut filius. 9 Quid nunc, et si
ista omnia ignaris praeparantur? Certe postea cognoscunt et sustinent et
ignoscunt. лTiment plecti, si proclament.╗ Qui defendi merebuntur, qui etiam
ultro perire malint quam sub tali conscientia vivere? Age nunc, timeant; cur
etiam perseverant? Sequitur enim, ne ultra velis id te esse quod, si prius
scisses, non fuisses.
capitulum VIIII
1 Haec quoque magis refutaverim, a vobis fieri ostendam partim in
aperto, partim in occulto, per quod forsitan et de nobis credidistis.
2 Infantes penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad
proconsulatum Tiberii, qui eosdem sacerdotes in eisdem arboribus templi sui
obumbratricibus scelerum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae
nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est. 3 Sed et nunc in
occulto perseveratur hoc sacrum facinus. Non soli vos contemnunt Christiani,
nec ullum scelus in perpetuum eradicatur, aut mores suos aliqui deus mutat.
4 Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo
perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant; et libentes
respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur. Et tamen
multum homicidio parricidium differt.
5 Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur. Remitto fabulas Tauricas
theatris suis. Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Iuppiter
quidam, quem ludis suis humano sanguine proluunt. лSed bestiarii╗, inquitis.
Hoc, opinor, minus quam hominis! An hoc turpius, quod mali hominis? certe tamen
de homicidio funditur. O Iovem Christianum et solum patris filium de
crudelitate!
6 Sed quoniam de infanticidio nihil interest, sacro an arbitrio
perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum. Quot
vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis
etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias
pulsem, qui natos sibi liberos enecent? 7 Si quidem et de genere necis
differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et
canibus exponitis; ferro enim mori aetas quoque maior optaverit. 8 Nobis
vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in
hominem deliberatur, dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere
nasci, nec refert, natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est
et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est.
9 De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, necubi
relatum sit Ч est apud Herodotum, opinor Ч defusum brachiis sanguinem ex
alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse. Nescio quid et sub
Catilina degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum
quemque a suis comedi. 10 Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratus
sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et <u>sui datus signat.
11 Item illi, qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem,
de iugulo decurrentem exceptum, avida siti comitiali morbo medentes hauserunt,
ubi sunt? Item illi qui de arena ferinis obsoniis cenant, qui de apro, qui de
cervo petunt? Aper ille quem cruentavit colluctando detersit, cervus ille in
gladiatoris sanguine iacuit. Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc
de visceribus humanis; ructatur proinde ab homine caro pasta de homine.
12 Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem
et illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant?
minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem
lambunt? Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
13 Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem
sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et
morticinis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur vel intra viscera
sepulto. 14 Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore
distensos admovetis, certissimi scilicet illicitum esse penes illos, per quod
exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere
confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti?
15 Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi
oportebat, ut foculum, ut acerram. Proinde enim probarentur sanguinem humanum
appetendo, quemadmodum sacrificium respuendo; alioquin negandi, si non
gustassent, quemadmodum si immolassent. Et utique non deesset vobis in auditione
custodiarum et damnatione sanguis humanus.
16 Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iuppiter docuit? Persas cum
suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum
primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem:
лηλαυνε╗, dicebant, лεις
την μητερα╗. 17 Iam nunc
recognitate, quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante
materias passivitate luxuriae. Inprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua
praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus
emancipatis. Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari; et
simul error impegerit, exinde iam tradux proficient incesti serpente genere cum
scelere. 18 Tunc deinde quocumque in loco, domi, peregre, trans freta,
comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios
pangere vel ex aliqua seminis portione, ut i<t>a sparsum genus per
commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis
agnoscat. 19 Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas
saepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et
ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim huis erroris
virgine continentia depellunt, senes pueri.
20 Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non
esse perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae
species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae
non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam.
pars IIII
capitulum X
1 лDeos╗, iniquitis, лnon colitis et pro imperatoribus sacrificia non
penditis.╗ Sequitur, ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro
nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei
convenimur. Summa haec causa, immo tota est et utique digna cognosci, si non
praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat
veritatem.
2 Deos vestros colere desinimus, ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc
igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non
colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent. Tunc et Christiani
puniendi, si, quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos
esse. 3 лSed nobis╗, inquitis, лdei sunt.╗ Appellamus et provocamus a
vobis ad conscientiam vestram; illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit
negare omnes istos deos vestros homines fuisse. 4 Si et ipsa infitias
ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit,
testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus, in quibus nati sunt, et
regionibus, in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam
sepulti demonstrantur. 5 Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos,
novos veteres, barbaros Graecos, Romanos peregrinos, captivos adoptivos,
proprios communes, masculos feminas, rusticos urbanos, nauticos militares?
6 Otiosum et etiam titulos persequi. Ut colligam in compendium, et hoc non
quo cognoscatis, sed recognoscatis Ч certe enim oblitos agitis, Ч ante Saturnum
deus penes vos nemo est; ab illo census totius vel potioris et notioris
divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id et de posteritate
conveniet. 7 Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus
Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus
commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt; si quantum
rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua
Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a
Iano, vel Iane, ut Salii volut. 8 Mons, quem incoluerat, Saturnius dictus;
civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post
Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus
nummus, et inde aerario praesidet.
9 Tamen, si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non
utique de Caelo et Terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum
filium dici, quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac terram
matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet vel ex consuetudine
humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de caelo supervenisse dicuntur?
10 Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae
filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes adhuc
homines agebant, ut cuiuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur,
cum hodie iam politi, quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint
confessi, in deos consecrent. 11 Satis iam de Saturno, licet paucis. Etiam
Iovem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen
tam mortale quam seminis sui par.
capitulum XI
1 Et quoniam, sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post
mortem deos factos instituistis adseverare, causas, quae hoc exegerint,
retractemus. 2 Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem
sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos
fecerit. Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant,
nec alius praestare eam non habentibus, nisi qui proprie possidebat.
3 Ceterum si nemo esset, qui deos faceret, frustra praesumitis deos
factos, auferendo factorem. Certe quidem, si ipsi se facere potuissent, numquam
homines fuissent, possidentes scilicet condicionis melioris potestatem.
4 Igitur si est qui faciat deos, revertor ad causas examinandas
faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et
auxilia officiis divinis desideravit ille magnus deus. Primo indignum est, ut
alicuius opera indegeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem
fecisset qui mortui erat operam desideraturus. 5 Sed nec operae locum
video. Totum enim hoc mundi corpus, sive innatum et infectum secundum
Pythagoram sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista
constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni<s> rationis
gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia.
6 Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat. Vani erunt homines, nisi
certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina
floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius imponitis
fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo
ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo
et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri. 7 Denique
invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem
invenitur, fuit, et quod fuit, non eius deputabitur qui invenit, sed eius qui
instituit; erat enim antequam inveniretur. 8 Ceterum si propterea Liber
deus, quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia
ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis
novae auctor, qui ostensor. 9 Quamobrem, si ab initio et instructa et
certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas
constitit, vacat ex hac parte causa allegendae humanitatis in divinitatem, quia
quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et
fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
10 Sed convertimini ad causam aliam respondentes collationem
divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis,
opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne
nec prodige tantum praemium dispensarit. 11 Volo igitur merita recensere,
an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum Tartarum
merserint, quem carcerem poenarum infernarum, cum vultis, affirmatis.
12 Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in
sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores,
et qui saeviunt, et qui occidunt, et qui furantur, et qui decipiunt, et
quicumque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut
vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
13 Atquin, ut illos homines fuisse non potestis negare, etiam istae
notae accedunt, quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim vos
talibus puniendis praesidetis, si commercium, colloquium, convictum malorum et
turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae
consortio adscivit, quid ergo damnatis, quorum collegas adoratis?
14 Suggillatio est in caelo vestra iustitia. Deos facite criminosissimos
quosque, ut placeatis deis vestis! Illorum est honor consecratio coaequalium.
15 Sed, ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et
boni fuerint! Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis! Aliquem de
sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de
sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de
eloquentia Demosthenen. 16 Quis ex illis deis vestris gravior et
sapientior Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio,
felicior Sylla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos
ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum! Properavit, opinor, et
caelum semel clusit et nunc utique melioribus apud inferos mussitantibus
erubescit.
capitulum XII
1 Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum,
quid non sint, cum ostendero, quid sint. Quantum igitur de deis vestris, nomina
solummodo video quorundam veterum mortuorum et fabulas audio et sacra de
fabulis recognosco: 2 quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud
reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium
vel ex isdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes,
licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege,
ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum
esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.
3 Crucibus et stipitibus imponitis Christianos: Quod simulacrum non
prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus
dei vestri dedicatur. 4 Ungulis deraditis latera Christianorum: At in deos
vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae.
Cervices ponimus: Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri.
Ad bestias impellimur: Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis.
5 Ignibus urimur: Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur:
Inde censentur dei vestri. In insulis relegamur. Solet et in insula aliqui deus
vester aut nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui
puniuntur consecrantur et numina erunt dicenda supplicia.
6 Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae
dei vestri sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! Infrendite,
inspumate! Idem estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra
superstitione perorantem <non> reprehendistis. 7 Igitur si statuas
et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et
mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium
agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos, quos certi sumus omnino non
esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.
capitulum XIII
1 лSed nobis dei sunt╗, inquis. Et quomodo vos e contrario impii et
sacrilegi et irreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui quos praesumitis
esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, illuditis?
2 Recognoscite, si mentior. Primo qui, cum alii alios colitis, utique quos
non colitis, offenditis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest
procedere, quia nec electio sine reprobatione. 3 Iam ergo contemnitis quos
reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam, ut supra
praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non
erat, quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset.
4 Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis
pignerando venditando demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando
in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu
colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
5 Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales
habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis,
sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
6 Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa
ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero, qui magis tributarii,
magis sancti; immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria
efficitur: Circuit cauponas religio mendicans; exigitis mercedem pro solo
templi, pro aditu sacri. Non licet deos gratis nosse; venales sunt.
7 Quid omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis vestris
conferatis? Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis;
ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo
Iovis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex
mortuis apparet. 8 Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis
dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dei vestri, immo
gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. 9 Sed cum Larentinam
publicum scortum (velim saltim Laidem aut Phrynem), inter Iunones et Cereres et
Dianas adoratis; cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei
inauguratis; cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis, licet
non nobiliores dei veteres, tamen contumeliam a vobis deputabunt, hoc et aliis
licuisse, quod solis antiquitas contulit.
capitulum XIIII
1 Volo et ritus vestros recensere. Non dico quales sitis in
sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de
opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi
quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam
partem in aram eius imponitis; laudabo magis sapientiam, quod de perdito
aliquid eripitis. 2 Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini
ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria! Deos inter se
propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem
humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem
Diomede rapere vellet; 3 Martem tredecim mensibus in vinculis paene
consumptum; Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera
cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede
subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
4 Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur
deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit; ille Neptuni
structorias operas Laomedonti locat. 5 Est et ille de lyricis, Pindarum
dico, qui Aesculapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter
exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in
nepotem, invidus in artificem! 6 Haec neque vera prodi neque falsa
confingi apud religiosissimos oportebat. Nec tragici quidem aut comici parcunt,
ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur. 7 Taceo de
philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et
canem deierabat. лSed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat.╗ Plane
olim, id est semper, veritas odio est. 8 Tamen cum paenitentia sententiae
Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream
in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddit. 9 Sed
et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus cynicus Varro trecentos
Ioves, sive Iu<p>piteros dicendos, sine capitibus introducit.
capitulum XV
1 Cetera lasciviae ingenia etiam voluptatibus vestris per deorum
dedecus operantur. Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos
an deos vestros in iocis et strophis rideatis: лmoechum Anubin╗ et лmasculum
Lunam╗ et лDianam flagellatam╗ et лIovis mortui testamentum recitatum╗ et лtres
Hercules famelicos irrisos╗. 2 Sed et histrionum litterae omnem foeditatem
eorum designant. Luget Sol filium de caelo iactatum laetantibus vobis, et
Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis
Iovis elogia cantari, et Iunonem Venerem Minervam a pastore iudicari.
3 Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod
corpus impurum et ad istam artem effeminatione productum Minervam aliquam vel
Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur
laudantibus vobis?
4 Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum,
super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri, argumenta et historias
noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt.
5 Vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunta, et qui
vivus ardebat, Herculem induerat. Risimus et inter ludicras meridianorum
crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem; vidimus et Iovis fratrem
gladiatorum cadavera cum malleo deducentem. 6 Singula ista quaeque adhuc
investigare quis posset, si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis
vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum, qui eiusmodi
factitant, quam eorum, quibus factitant.
7 Sed ludicra ista sint! Ceterum si adiciam, quae non minus
conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras
lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis,
sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi,
nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur. Certe
sacrilegi de vestris semper apprehenduntur; Christiani enim templa nec interdiu
norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.
8 Quid ergo colunt qui talia non colunt? Iam quidem intellegi subiacet
veritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo, in quo
errasse se recognoscendo cessaverunt. Hoc prius capite et omnem hinc sacramenti
nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.
capitulum XVI
1 Nam, ut et quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc
Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi inseruit. 2 Is enim in quinta
Historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis etiam de ipsa tam
origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus, Iudaeos
refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae, in locis
aquarum egentissimis cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum
petituri aestimabantur, indicibus fontibus usos ob eam gratiam consimilis
bestiae superficiem consecrasse. 3 Atque ita inde praesumptum opinor nos
quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim
idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem Historia
refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset
speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum.
4 Et utique, si id colebatur, quod aliqua effigie repraesentabatur,
nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur
extraneos arbitros quamquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire
licitum; etiam conspectus ceterorum velo oppanso interdicebatur. 5 Vos
tamen non negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a
vobis. Hoc forsitan improbamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque
asinarii tantum sumus.
6 Sed et qui crucis nos religiosos putat consecraneus erit noster. Cum
lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, cum materiae qualitas eadem sit;
viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a
crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Phariam, quae sine effigie rudi palo et
informi ligno prostat? 7 Pars crucis est omne robur, quod erecta statione
defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem
deorum vestrorum a plastis de cruce induci. Sed et Victorias adoratis in
tropaeis, cum cruces intestina sint tropaeorum. 8 Religio Romanorum tota
castrensis signa veneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit. Omnes
illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; siphara illa vexillorum
et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam: Noluistis incultas et
nudas cruces consecrare.
9 Alii plane humanius et versimulius solem credunt deum nostrum. Ad
Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus
habentes ipsum ubique in suo clipeo. 10 Denique inde suspicio, quod
innotuerit nos ad orientis regionem precari. Sed et plerique vestrum
affectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis.
11 Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam
religione solis, secundo loco ab eis sumus, qui diem Saturni otio et victui
decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant.
12 Sed nova iam dei nostri in ista proxime civitate editio publicata
est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit
cum eiusmodi inscriptione: лDeus Christianorum ONOKOITцS╗. Is erat auribus
asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus. Risimus et nomen et
formam. 13 Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino
et leonino capite commixtos et de capro et de ariete cornutos et a lumbis
hircos et a cruribus serpentes et planta vel tergo alites deos receperunt.
14 Haec ex abundanti, ne quid rumoris irrepercussum quasi de
conscientia praeterissemus. Quae omnia conversi iam ad demonstrationem
religionis nostrae repurgabimus.
pars V
capitulum XVII
1 Quod colimus deus unus est, qui totam molem istam cum omni
instrumento elementorum corporum spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit,
virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et
Graeci nomen mundo κοσμον accommodaverunt.
2 Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam
repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur; ideo verus et
tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari
potest, minus est et oculis, quibus occupatur, et manibus, quibus contaminatur,
et sensibus, quibus invenitur; quod vero inmensum est, soli sibi notum est.
3 Hoc est, quod deum aestimari facit, dum aestimari non capit; ita eum vis
magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum. Et haec est summa delicti
nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt.
4 Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus
sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius
testimonio comprobemus? 5 Quae licet carcere corporis pressa, licet
institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis
evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula,
ut ex somno, ut ex aliqua valitudine, et sanitatem suam patitur, лdeum╗
nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus. лDeus bonus et magnus╗ et лquod
deus dederit╗ omnium vox est. 6 Iudicem quoque contestatur illum: лDeus
videt╗ et лdeo commendo╗ et лdeus mihi reddet╗. O testimonium animae
naturaliter Christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad
caelum respicit. Novit enim sedem dei vivi; ab illo, et inde descendit.
capitulum XVIII
1 Sed quo plenius et impressius tam ipsum quam dispositiones eius et
voluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui velit de deo
inquirere et inquisito invenire et invento credere et credito deservire.
2 Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a
primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum
unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit Ч hic enim
est verus Prometheus, Ч qui saeculum certis temporum dispositionibus et
exitibus ordinavit, 3 exinde quae signa maiestatis suae iudicantis
ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit,
quae ignoratis et deseritis et observatis his praemia destinarit, ut qui
prodacto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae
retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab
initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem.
4 Haec et nos risimus aliquando. De vestris sumus: Fiunt, non nascuntur
Christiani.
5 Quos diximus praedicatores prophetae de officio praefandi vocantur.
Voces eorum itemque virtutes, quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris
litterarum manent, nec istae latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum
supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum
Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas
aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri<i>
Phalerei, grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros
a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli
habebant. 6 Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant,
scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro, qui nunc
Iudaei; igitur et litterae Hebraeae et eloquium. 7 Sed ne notitia vacaret,
hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus
interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex,
de sententiae communione suspexit. Affirmavit haec vobis etiam Aristaeus.
8 Ita in Graecum stilum exaperta monumenta reliquit; hodie apud Serapeum
Ptolemaei bibliothecae cum ipsis Hebraicis exhibentur. 9 Sed et Iudaei
palam lectitant. Vectigalis libertas; vulgo aditur sabbatis omnibus. Qui
audierit, inveniet deum; qui etiam studuerit intellegere, cogetur et credere.
capitulum XVIIII
1 Primam instrumentis istis auctoritatem summa antiquitas vindicat;
apud vos quoque religionis est instar fidem de temporibus adserere. (*) 2 Omnes itaque substantias omnesque
materias origines ordines venas veterani cuiusque stili vestri, gentes etiam
plerasque et urbes insignes historiarum et canas memoriarum, ipsas denique
effigies litterarum, indices custodesque rerum, et Ч puto adhuc minus dicimus Ч
ipsos, inquam, deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim
prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius
Iudaici sacramenti et inde iam nostri. 3 Si quem audistis interim Moysen,
Argivo Inacho pariter aetate est; quadringentis paene annis Ч nam et septem
minus Ч Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit; mille circiter
cladem Priami antecedit; possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens
quos sequar. 4 Ceteri quoque prophetae etsi Moysi postumant, extremissimi
tamen eorum non retrosiores reprehenduntur primoribus vestris sapientibus et
legiferis et historicis?
5 Haec quibus ordinibus probari possint, non tam difficile est nobis
exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum. Multis instrumentis cum
digitorum supputariis gesticulis adsidendum est; reseranda antiquissimarum
etiam gentium archiva, Aegyptiorum Chaldaeorum Phoenicum; 6 advocandi
municipes eorum, per quos notitia subministrata est, alioquin Manethon
Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyrii rex; sectatores
quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus
et rex Iuba et Apion et Thallus et, si quis istos aut probat aut revincit,
Iudaeus Iosephus, antiquitatum Iudaicarum vernaculus vindex; 7 Graecorum
etiam censuales conferendi, et quae quando sint gesta, aut concatenationes
temporum aperiantur, per quae luceant annalium numeri; peregrinandum est in
historias et litteras orbis. Et tamen quasi partem iam probationis intulimus,
cum per quae probari possint, adspersimus. 8 Verum differre praestat, vel
ne minus persequamur festinando vel diutius evagemur persequendo.
capitulum XX
1 Plus iam offerimus pro ista dilatione: Maiestatem scripturarum, si
non vetustate divinas probamus, si dubitatur antiquitas. Nec hoc tardius aut
aliunde discendum; coram sunt quae docebunt: Mundus et saeculum et exitus.
2 Quicquid agitur, praenuntiabatur; quicquid videtur, audiebatur. Quod terrae
vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella
dilaniant, quod regnis regna compulsant, quod fames et lues et locales quaeque
clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate,
sublimes humilitate mutantur, 3 quod iustitia rarescit, iniquitas
increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia
temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis
naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt. Dum patimur, leguntur; dum
recognoscimus, probantur. Idoneum, opinor, testimonium divinitatis veritas
divinationis. 4 Hinc igitur apud nos futurorum quoque fides tuta est, iam
scilicet probatorum, quia cum illis, quae cottidie probantur, praedicebantur:
Eaedem voces sonant, eaedem litterae notant, idem spiritus pulsat, unum tempus
est divinationi futura praefanti; 5 apud homines, si forte, distinguitur,
dum expungitur, dum ex futuro praesens, dehinc ex praesenti praeteritum
deputatur. Quid delinquimus, oro vos, futura quoque credentes, qui iam
didicimus illi per duos gradus credere?
capitulum XXI
1 Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam
istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique
sciunt profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius
retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae,
aliquid propriae praesumptionis abscondat, 2 vel quia praeter aetatem
neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso
signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique
oporteret, si eidem deo manciparemur. 3 Sed et vulgus iam scit Christum ut
hominum aliquem, qualem Iudaei indicaverunt: quo facilius quis nos hominis
cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, cum sub nomine eius
deputari et damnari iuvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur
pauca de Christo ut deo.
4 Totum Iudaeis erat apud deum gratia, ubi et insignis iustitia et
fides originalium auctorum. Unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas
floruit et tanta felicitas, ut de dei vocibus, quibus edocebantur, de
promerendo deo et non offendendo praemonerentur. 5 Sed quanta deliquerint,
fiducia patrum inflati ad declinandum, derivantes a disciplina in profanum
modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum.
Dispersi, palabundi, et soli et caeli sui extorres vagantur per orbem sine
homine, sine deo rege, quibus nec advenarum iure terram patriam saltim vestigio
salutare conceditur. 6 Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eadem
semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni iam
gente et populo et loco cultores sibi allegeret deus multo fideliores, in quos
gratiam transferret, pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem.
7 Venit igitur qui ad reformandam et illuminandam eam venturus a deo
praenuntia<ba>tur, Christus ille filius dei. Huius igitur gratiae
disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani
filius dei adnuntiabatur Ч non quidem ita genitus, ut erubescat in filii nomine
aut de patris semine. 8 Non de sororis incesto nec de stupro filiae aut
coniugis alienae deum patrem passus est squamatum aut cornutum aut plumatum,
amatorem in auro conversum Danaidis. Iovis ista sunt numina vestra.
9 Ceterum dei filius nullam de impudicitia habet matrem; etiam quam
videtur habere, non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita
nativitatis qualitas intellegetur.
10 Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et
virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes LOGON, id est sermonem atque
rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat
factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit; eundem et fatum vocari et
deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum
congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. 11 Et nos autem sermoni
atque rationi itemque virtuti, per quae omnia molitum deum ediximus, propriam
substantiam spiritum inscribimus, cui et sermo insit pronuntianti et ratio
adsit disponenti et virtus praesit perficienti. Hunc ex deo prolatum didicimus
et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate
substantiae; nam et deus spiritus. 12 Et cum radius ex sole porrigitur,
portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius nec separatur
substantia sed extenditur, ita de spiritu spiritus et de deo deus ut lumen de
lumine accensum. Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde
traduces qualitatis mutueris. 13 Ita et quod de deo profectum est, deus et
dei filius et unus ambo; ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo
alternum, numerum gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed
excessit. 14 Iste igitur dei radius, ut retro semper praedicabatur,
delapsus in virginem quandam et in utero eius caro figuratus nascitur homo deo
mixtus. Caro spiritu instructa nutritur adolescit affatur docet operatur et
Christus est. Recipite interim hanc fabulam Ч similis est vestris, Ч dum
ostendimus, quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas
ad destructionem veritatis istius modi praeministraverint.
15 Sciebant et Iudaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae
loquebantur. Nam et nunc adventum eius expectant, nec alia magis inter nos et
illos compulsatio est, quam quod iam venisse non credunt. Duobus enim
adventibus eius significatis, primo, qui iam expunctus est in humilitate
condicionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate
divinitatis exsertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius
praedicatum sperant, unum existimaverunt. 16 Ne enim intellegerent
pristinum, credituri, si intellexissent, et consecuturi salutem, si
credidissent, meritum fuit delictorum. Ipsi legunt ita scriptum multatos se
sapientia et intellegentia et oculorum et aurium fruge.
17 Quem igitur hominem solummodo praesumpserant de humilitate,
sequebatur, uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de
hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos
restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet
compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse verbum dei id est
LOGON illud primordiale, primogenitum, virtute et ratione comitatum et spiritu
fultum, eundem qui verbo omnia et faceret et fecisset. 18 Ad doctrinam
vero eius, qua revincebantur, magistri primoresque Iudaeorum ita
exasperabantur, maxime quod ingens ad eum multitudo deflecteret, ut postremo
oblatum Pontio Pilato, Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia
suffragiorum in crucem Iesum dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita
facturos; parum, si non et prophetae retro. 19 Et tamen suffixus multa
mortis illius propria ostendit insignia. Nam spiritum cum verbo sponte dimisit
praevento carnificis officio. Eodem momento dies medium orbem signante sole
subducta est. Deliquium utique putaverunt qui id quoque super Christo
praedicatum non scierunt. Et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris
habetis. 20 Tunc Iudaei detractum et sepulcro conditum magna etiam
militari manu custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia
die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent
suspectos. 21 Sed ecce tertia die concussa repente terra et mole revoluta,
quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pavore disiecta, nullis apparentibus
discipulis, nihil in sepulcro repertum est praeterquam exuviae sepulti.
22 Nihilominus tamen primores, quorum intererat et scelus divulgare et
populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis
iactitaverunt. Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur,
ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.
23 Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam, Iudaeae regionem, ad
quadraginta dies egit docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad
officium praedicandi per orbem circumfusa nube in caelum est receptus multo
verius quam apud vos adseverare de Romulo Proculi solent.
24 Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse iam pro sua conscientia
Christianus, Caesari tunc Tiberio nuntiavit Ч sed et Caesares credidissent
super Christo, si aut Caesares non essent necessarii saeculo, aut si et
Christiani potuissent esse Caesares. 25 Discipuli quoque diffusi per orbem
ex praecepto magistri dei paruerunt, qui et ipsi a Iudaeis insequentibus multa
perpessi utique pro fiducia veritatis libenter Romae postremo per Neronis
saevitiam sanguinem Christianum seminaverunt.
26 Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi ipsos illos, quos
adoratis. Multum est, si eos adhibeam, ut credatis Christianis, propter quos
non creditis Christianis. 27 Interim hic est ordo nostrae institutionis,
hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo iam infamiam
incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri.
Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit quam colit, negat quod colit, et
culturam et honorem in alterum transfert et transferendo iam non colit, quod
negavit. 28 Dicimus et palam dicimus et vobis torquentibus lacerati et
cruenti vociferamur: лDeum colimus per Christum╗. Illum hominem putate; per eum
et in eo se cognosci et coli deus vult.
29 Ut Iudaeis respondeamus, et ipsi deum per hominem Moysen colere
didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melamphus
Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos
quoque dominatores gentium adspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos
operosissimis superstitionibus oneravit. 30 Licuerit et Christo commentari
divinitatem, rem propriam, non qua rupices et adhuc feros homines multitudini
tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod
Numa, sed quia iam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem
veritatis ocularet. 31 Quaerite igitur, si vera est ista divinitas
Christi, si ea est, qua cognita ad bonum quis reformatur, sequitur ut falsae
renuntietur, comperta inprimis illa omni ratione, quae delitiscens sub
nominibus et imaginibus mortuorum quibusdam signis et miraculis et oraculis
fidem divinitatis operatur.
capitulum XXII
1 Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum
nomen est; sciunt daemones philosophi Socrate ipso ad daemonii arbitrium
exspectante. Quidni? Cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur,
dehortatorium plane a bono. 2 Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum
in usu<m> maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali
generis, proinde de propria conscientia animae eadem exsecramenti voce
pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit. Utriusque nominis testes
esse vel magi adsunt. 3 Sed quomodo de angelis quibusdam sua sponte
corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis
auctoribus et cum eo, quem diximus, principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur.
4 Nunc de operatione eorum satis erit exponere.
Operatio eorum est hominis eversio; sic malitia spiritalis a primordio
auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valitudines
infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios
per vim excessus. 5 Suppetit illis ad utramque substantiam hominis
adeundam subtilitas et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut
invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si
poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in
germine exanimat, in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer
pestilentes haustus suos offundit. 6 Eadem igitur obscuritate contagionis
adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et
amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste
potissimus, quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat,
ut et sibi pabula propria nidoris et sanguinis procuret simulacris imaginibus
oblata. 7 Et quae illi accuratior pascua est, quam <ut> hominem e
cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo ut
operetur expediam.
8 Omnis spiritus ales est: hoc angeli et daemones. Igitur momento
ubique sunt. Totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile
sciunt quam adnuntiant. Velocitas divinitas creditur, quia substantia
ignoratur. Sic et auctores interdum videri volunt eorum, quae adnuntiant; et
sunt plane malorum nonnumquam, bonorum tamen numquam. 9 Dispositiones
etiam dei et tunc prophetis contionantibus excerpunt et nunc lectionibus
resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur
divinitatem, dum furantur divinationem. 10 In oraculis autem quo ingenio ambiguitates
temperent in eventus, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui
cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit, quo supra diximus: momento
apud Lydiam fuerat. Habentes de incolatu aeris et de vicinia siderum et de
commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt,
repromittant. 11 Benefici plane et circa curas valitudinum. Laedunt enim
primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria; post quae
desinunt laedere, et curasse creduntur.
12 Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis
edisseram, phantasmata Castorum et aquam cribro gestatam et navem cingulo
promotam et barbam tactu irrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus
verus non quaereretur?
capitulum XXIII
1 Porro si et magi phantasmata edunt et iam defunctorum infamant
animas, si pueros in eloquium oraculi elidunt, si multa miracula circulatoriis
praestigiis ludunt, si et somnia immittunt, habentes semel invitatorum
angelorum et daemonum adsistentem sibi potestatem, per quos et caprae et mensae
divinare consuerunt: quanto magis ea potestas de suo arbitrio et pro suo
negotio studeat totis viribus operari quod alienae praestat negotiationi!
2 Aut si eadem et angeli et daemones operantur, quae et dei vestri, ubi
est ergo praecellentia divinitatis, quam utique superiorem omni potestate
credendum est? Non ergo dignius praesumetur ipsos esse, qui se deos faciant,
cum eadem edant, quae faciant deos credi, quam pares angelis et daemonibus deos
esse? 3 Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos
existimetis, quos alibi deos non dicitis, ut aliter dementire videatur qui
sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit, et alia vis
pronuntietur in eo, qui genitalia vel lacertos, alia <in eo>, qui sibi
gulam prosecat. Compara exitus furoris et una ratio est instigationis.
4 Sed hactenus verba; iam hinc demonstratio rei ipsius, quam ostendemus
unam esse utriusque nominis qualitatem. Edatur hic aliqui ibidem sub
tribunalibus vestris, quem daemone agi constet; iussus a quolibet Christiano
loqui spiritus ille tam se daemonem confitebitur de vero quam alibi deum de
falso. 5 Aeque producatur aliquis ex his, qui de deo pati existimantur,
qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur, qui
anhelando praefantur. 6 Ista ipsa Virgo Caelestis, pluviarum
pollicitatrix, ipse iste Aesculapius, medicinarum demonstrator, alia die
morituris socordio et t<h>anatio et asclepiodoto <vitae>
subministrator, nisi se daemones confessi fuerint, Christiano mentiri non
audentes, ibidem illius Christiani procacissimi sanguinem fundite!
7 Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius?
Simplicitas veritatis in medio est; virtus illi sua adsistit; nihil suspicari
licebit. Magia aut aliqua eiusmodi fallacia fieri dictis non dicetis, si oculi
vestri et aures permiserint vobis. 8 Quid autem inici potest adversus id,
quod ostenditur nuda sinceritate? Si altera parte vere dei sunt, cur sese
daemonia mentiuntur? An ut nobis obsequantur? Iam ergo subiecta est Christianis
divinitas vestra; nec divinitas deputanda est, quae subdita est homini et, si
quid ad dedecus facit, aemulis suis. 9 Si altera parte daemones sunt vel
angeli, cur se alibi pro deis agere respondent? Nam sicut illi, qui dei
habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dei essent, scilicet ne se de
maiestate deponerent, ita et isti, quos directo daemonas nostis, non auderent
alibi pro deis agere, si aliqui omnino dei essent, quorum nominibus utuntur;
vererentur enim abuti maiestatem superiorum sine dubio et timendorum.
10 Adeo nulla est divinitas ista, quam tenetis, quia, si esset, neque a
daemoniis affectaretur in confessione neque a deis negaretur. Cum ergo utraque
pars concurrit in confessionem deos esse <se> negans, agnoscite unum
genus esse, id est daemonas verum utrobique.
11 Iam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse
cognoscitis. Eadem vero opera nostra ab eisdem deis vestris non tantum hoc
detegentibus, quod neque ispi dei sint neque ulli alii, etiam illud in
continenti cognoscitis, quid sit vere deus, et an ille et an unicus, quem
Christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina
disposita est Christianorum. 12 Dicent ibidem et quis ille лChristus cum
sua fabula╗, si homo communis condicionis, si magus, si post mortem de
sepulchro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in
caelis potius et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum
planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo
et sapientia et ratio, et dei filius. 13 Quodcumque ridetis, rideant et
illi vobiscum; negent Christum omnem ab aevo animam restituto corpore
iudicaturum, dicant hoc pro tribunali, si forte, Minoen et Rhadamanthum
secundum consensum Platonis et poetarum hoc esse sortitos. 14 Suae saltim
ignominiae et damnationis notam refutent: Renuntiant se immundos spiritus esse,
quod vel ex pabulis eorum, sanguine et fumo et putidis rogis pecorum, et
impuratissimis linguis ipsorum vatum intellegi debuit; renuant ob malitiam
praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus
suis.
15 Atquin omnis haec nostra in illos dominatio et potestas de
nominatione Christi valet et de commemoratione eorum, quae sibi a deo per
arbitrum Christum imminentia exspectant. Christum timentes in deo et deum in
Christo subiciuntur servis dei et Christi. 16 Ita de contactu deque
afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti etiam
de corporibus nostro imperio excedunt inviti et dolentes et vobis praesentibus
erubescentes. 17 Credite illis, cum verum de se loquuntur, qui
mentientibus creditis! Nemo ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem.
Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes quam pro semetipsis
negantes. 18 Haec denique testimonia deorum vestrorum Christianos facere
consuerunt; quam plurimum illis credendo in Christo deum credimus. Ipsi
litterarum nostrarum fidem accendunt, ipsi spei nostrae fidentiam aedificant.
19 Colitis illos, quod sciam, etiam de sanguine Christianorum. Nollent
itaque vos tam fructuosos, tam officiosos sibi amittere, vel ne a vobis
quandoque a Christianis, fugentur, si illis sub Christiano volente vobis
veritatem probare, mentiri liceret.
capitulum XXIIII
1 Omnis ista confessio illorum, qua se deos negant esse quaque non
alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad
depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro
certo, nec religio pro certo est; si religio non est, quia nec dei, pro certo,
nec nos pro certo rei sumus laesae religionis. 2 At e contrario in vos
exprobratio resultabit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non
modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae
irreligiositatis.
3 Nunc ut constaret illos deos esse, nonne conceditis de aestimatione
communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi
perfectae peritiae maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut
imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint,
ut Plato Iovem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et
daemonum; itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter
suspici. 4 Et tamen quod facinus admittit, qui magis ad Caesarem promerendum
et opera<m> et spem suam transfert nec appellationem dei, ita ut
imperatoris, in ali<o> quam principe confitetur, cum capitale esse
iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire? 5 Colat alius deum,
alius Iovem; alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei manus;
alius (si hoc putatis) nubes numeret orans, alius lacunaria; alius suam animam
deo suo voveat, alius hirci. 6 Videte enim, ne et hoc ad irreligiositatis
elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem
divinitatis, ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim.
Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem.
7 Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis
potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandi qui aliquem
huiusmodi deum occideri<n>t. 8 Unicuique etiam provinciae et
civitati suus deus est, ut Syriae Atargatis, ut Arabiae Dusares, ut
Norici<s> Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui.
Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae
non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione
censentur: Casianiensium Deluentinus, Narnensium Visidianus, Aesculanorum
Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum Valentia, Sutrinorum Hostia;
Faliscorum in honorem patris Curris et accepit cognomen Iuno. 9 Sed nos
soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos nec Romani habemur, qui
non Romanorum deum colimus. 10 Bene quod omnium deus est, cuius, velimus
ac nolimus, omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est praeter deum
verum, quasi non hic magis omnium sit deus, cuius omnes sumus.
capitulum XXV
1 Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum
demonstravi, quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec
argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis, quos deos creditis, ut nihil
iam ad hanc causam sit retractandum. 2 Quoniam tamen Romani nominis
proprie menti<o> occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa
praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in
tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter
ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant. 3 Scilicet
ista merces Romano nomini a Romanis deis pro gratia expensa est: Sterculus et
Mutunus et Larentina provexit imperium. Peregrinos enim deos non putem
extraneae genti magis fa<c>tum voluisse quam suae et patrium solum, in
quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretanis dedisse.
4 Viderit Cybele, si urbem Romanam ut memoriam Troiani generis
adamavit, vernaculi sui scilicet, adversus Achivorum arma protecti, si ad
ultores transire prospexit, quo<s> sciebat Graeciam Phrygiae debellatorem
subacturos. 5 Itaque maiestatis suae in urbem collatae grande documentum
nostra etiam aetate proposuit, cum M. Aurelio apud Sirmium rei publicae exempto
die sexto decimo Kalendarum Aprilium archigallus ille sanctissimus die nono
Kalendarum earundem, quo sanguinem impurum lacertos quoque castrando libabat,
pro salute imperatoris Marci iam intercepti solita aeque imperia mandavit.
6 O nuntios tardos, o somniculosa diplomata, quorum vitio excessum
imperatoris non ante Cybele cognovit, ne deam talem riderent Christiani!
7 Sed non statim et Iuppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti
sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et iocundissimum illic
nutricis suae odorem. Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut
ea potius orbi terrae praecelleret, quae cineres Iovis texit? 8 Vellet <et>
Iuno Punicam urbem лposthabita Samo╗ dilectam ab Aeneadarum utique gente
deleri? Quod sciam:
hic illius arma,
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.
Misera illa лconiu<n>x Iovis et soror╗ adversus fata non valuit! Plane
лfato stat Iuppiter ipse╗. 9 Nec tantum tamen honoris fatis Romani
dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Iunonis,
quantum prostitutissimae lupae Laurentinae.
10 Plures deos vestros regnasse certum est. Igitur si conferendi
imperii tenent potestatem Ч cum ipsi regnarent, a quibus acceperant eam
gratiam? Quem coluerat Saturnus et Iuppiter? Aliquem, opinor, Sterculum. Sed
postea Romani cum indigitamentis suis. 11 Etiam si qui non regnaverunt,
tamen regnabantur ab aliis nondum cultoribus suis, ut qui nondum dei
habebantur. Ergo aliorum est regnum dare, quia regnabatur multo ante quam isti
dei inciderentur.
12 Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis
deputare, cum post imperium sive adhuc regnum religio profecerit, age iam,
rebus religio profecerit. Nam, etsi a Numa concepta est curiositas
superstitiosa, nondum tamen aut simulacris aut templis res divina apud Romanos
constabat. 13 Frugi religio et pauperes ritus et nulla Capitolia certantia
ad caelum, sed temeraria de caespite altaria, et vasa adhuc Samia, et nidor
exillis et deus ipse nusquam. Nondum enim tunc ingenia Graecorum atque Tuscorum
fingendis simulacris urbem inundaverant. Ergo non ante religiosi Romani quam
magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi.
14 Atquin quomodo ob religionem magni, quibus magnitudo de
irreligiositate provenit? Ni fallor enim, omne regnum vel imperium bellis
quaeritur et victoriis propagatur. Porro bella et victoriae captis et eversis
plurimum urbibus constant. Id negotium sine deorum iniuria non est; eaedem
strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum nec dissimiles
rapinae sacrarum divitiarum et profanarum. 15 Tot igitur sacrilegia
Romanorum quot tropaea, tot <de> deis quot de gentibus triumphi, tot
manubiae quot manent adhuc simulacra captivorum deorum. 16 Et ab hostibus
ergo suis sustinent adorari et illis лimperium sine fine╗ decernunt, quorum
magis iniurias quam adulationes remunerasse debuerant. Sed qui nihil sentiunt,
tam impune laeduntur quam frustra coluntur. 17 Certe non potest fidei
convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur qui, ut suggessimus,
religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt. Etiam illi, quorum
regna conflata sunt in imperii Romanii summam, cum ea amitterent, sine
religionibus non fuerunt.
capitulum XXVI
1 Videte igitur, ne ille regna dispenset cuius est et orbis qui
regnatur et homo ipse qui regnat; ne ille vices dominationum ipsis temporibus
in saeculo ordinarit, qui ante omne tempus fuit et saeculum corpus temporum
fecit; ne ille civitates extollat aut deprimat, sub quo fuit sine civitatibus
aliquando gens hominum! 2 Quid erratis? Prior est quibusdam deis suis
silvestris Roma; ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii extrueretur.
Regnaverant et Babylonii ante pontifices et Medi ante quindecimviros et
Aegyptii ante Salios et Assyrii ante Lupercos et Amazones ante virgines
Vestales. 3 Postremo si Romanae religiones regna praestant, numquam retro
Iudaea regnasset despectrix communium istarum divinitatum, cuius et deum
victimis et templum donis et gentem foederibus aliquamdiu, Romani, honorastis,
numquam dominaturi eius, si non deliquisset ultimo in Christum.
capitulum XXVII
1 Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non
videamur laedere eam, quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad
sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus,
ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum
consecratione. 2 Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et
sacrificare in praesenti et illaesi abire manente apud animum proposito,
obstinationem saluti praeferamus. 3 Datis scilicet consilium, quo vobis
abutamur; sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et
quomodo nunc astutia suadendi, nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram
deiciendam operetur: 4 Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae
paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus, de mentibus
vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis ad
omnem, quam in primordio exorsi sumus, et iudicandi perversitatem et saeviendi
iniquitatem.
5 Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum,
ut nequam tamen et servi metu nonnumquam contumaciam miscent et laedere
gestiunt quos alias verentur; odium enim etiam timor spirat, 6 praeterquam
et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim
malignitatis de poenae mora. Et tamen apprehensi subiguntur et condicioni suae
succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant. 7 Itaque,
cum vice rebellantium ergastulorum sive carcerum vel metallorum vel hoc genus
poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et
impares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et
repugnamus perseverantes in eo, quod oppugnant et illos numquam magis
detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.
(*) Fragmentum Fuldense
1 Auctoritatem litteris praestat antiquitas summa. Primus enim
prophetes, Moyses, qui mundi conditionem et generis humani
pul<lu>latione<m> et mox ultricem iniquitatis illius aevi vim
cataclysmi de praeterito exorsus est per vaticinationem usque ad suam aetatem,
et deinceps per res suas futurorum imagines edidit, penes quem et temporum
ordo, digestus ab initio, supputationem saeculi praestitit, superior invenitur
annis circiter trecentis quam ille antiquissimus penes vos Danaus in Argo<s>
transvenisset. 2 Troiano denique proelio ad mille annos ante est, unde et
ipso Saturno. Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est Bellum Assyriorum
et Saturnum Titanorum reges cum Iove dimicasse, ostenditur Bellum CCCXX et
duobus annis Iliacum exitum antecessisse. Per hunc Moysen etiam illa lex
propria Iudaeis a deo missa est. 3 Deinceps multa et alii prophetae,
vetustiores litteris vestris; nam et qui ultimo cecinit, aut aliquantulo
praecucurrit aut certe concurrit aetate sapientiae auctoribus, etiam latoribus
legis. 4 Cyri enim et Darii regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales,
physicorum princeps, sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondit,
turbatus scilicet vocibus prophetarum. Solon eidem regi finem longae vitae
intuendum praedicavit, non aliter quam prophetae. 5 Adeo respici potest
tam iura vestra quam studia de lege deque divina doctrina concepisse. Quod
prius est, hoc sit semen necesse est. Inde quaedam nobiscum vel prope nos
habetis: 6 De sophia amor eius philosophia vocitatus est; de prophetia
adfectatio eius poeticam vaticinationem deputavit. Gloriae homines si quid
invenerant, ut proprium facerent, adulteraverunt. Etiam fructibus a semine
degenerare contigit.
7 Multis adhuc de vetustate modis consisterem divinarum litterarum, si
non maior auctoritas illis ad fidem de veritatis suae viribus quam de aetatis
annalibus suppetisset. Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum,
nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositione<s> regnorum,
cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus
respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur? 8 Unde et
spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis,
corroboratur. Idonea est enim recognitio praeteritorum ad disponendam fiduciam
futurorum: Eadem voces praedicaverunt utramque partem, eadem litterae
notaverunt. 9 Unum est tempus apud illas, quod apud nos separari videtur.
Ita omnia, quae supersunt, i<a>m probata sunt nobis, quia cum illis, quae
probata sunt, tunc futuris praedicabantur. Habetis, quod sciam, et vos
Sibyllam, quatinus appellatio ista verae vatis dei veri passim super ceteros,
qui vaticinari videbantur, usurpata est, sicut vestrae Sibyllae nomen de
veritate mentitae, quemadmodum et dei vestri.
pars VI
capitulum XXVIII
1 Quoniam autem facile iniquum videretur liberos homines invitos urgeri
ad sacrificandum Ч nam et alias divinae rei faciundae libens animus indicitur,
Ч certe ineptum existimaretur, si quis ab alio cogeretur ad honorem deorum,
quos ultro sui causa placare deberet, ne prae manu esset iure libertatis
dicere: лNolo mihi Iovem propitium; tu quis es? Me conveniat Ianus iratus ex
qua velit fronte; quid tibi mecum est?╗ 2 Formati estis ab isdem utique
spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et imposita est
tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
3 Ventum est igitur ad secundum titulum laesae augustioris maiestatis,
siquidem maiore formidine et callidiore timiditate Caesarem observatis quam
ipsum de Olympo Iovem. Et merito, si sciatis. Quis enim ex viventibus quilibet
non mortuo potior? 4 Sed nec hoc vos ratione facitis potius quam respectu
praesentaneae potestatis; adeo et in isto irreligiosi erga deos vestros
deprehendemini, cum plus timoris humano dominio dicatis. Citius denique apud
vos per omnes deos quam per unum genium Caesaris peieratur.
capitulum XXIIII
1 Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem
imperatoribus vel cuilibet homini impertire possunt, et ita nos crimini maiestatis
addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod
operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in
conscientia vestra est, mortui vivos tuentur. 2 Nam utique suas primo
statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites
excubiis salva praestant. Puto autem, eae ipsae materiae de metallis Caesarum
veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant. 3 Multi denique dei
habuerunt Caesarem iratum; facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid
liberalitatis aut privilegii confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius
et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare
posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur?
4 Ideo ergo committimus in maiestatem imperatorum, quia illos non
subicimus rebus suis, quia non ludimus de officio salutis ipsorum, qui eam non
putamus in manibus esse plumbatis! 5 Sed vos irreligiosi, qui eam
quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo, in
cuius est potestate, insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam
possunt impetrare, dum sciunt petere!
capitulum XXX
1 Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum,
deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt.
Sciunt, quis illis dederit imperium; sciunt, qua homines, quis et animam;
sentiunt eum esse deum solum, in cuius solius potestate sint, a quo sint
secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? Cum super
omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant. 2 Recogitant
quousque vires imperii sui valeant, et ita deum intellegunt; adversus quem
valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Caelum denique debellet
imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo
vectigalia imponat! Non potest. 3 Ideo magnus est, quia caelo minor est;
illius enim est ipse, cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est
imperator, unde et homo antequam imperator; inde potestas illi, unde et
spiritus. 4 Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis,
capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore
oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus vitam illis prolixam,
imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum
probum, orbem quietum, quaecumque hominis et Caesaris vota sunt. 5 Haec ab
alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est, qui
solus praestat, et ego sum, cui impetrare debetur, famulus eius, qui eum solus
observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem
hostiam, quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de
spiritu sancto profectam, 6 non grana turis unius assis, Arabicae arboris
lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et
post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae
probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur quibus praecordia potius
victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur.
7 Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant,
ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad
omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides, extorquete
animam deo supplicantem pro imperatore! Hic erit crimen, ubi veritas et dei
devotio est!
capitulum XXXI
1 Adolati nunc sumus imperatori et mentiti vota, quae diximus, ad
evadendam scilicet vim? Plane proficit ista fallacia; admittitis nos enim probare
quodcumque defendimus. Qui ergo putaveris nihil nos de salute Caesarum curare,
inspice dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus et plerique
casus ad extraneos transferunt. 2 Scitote ex illis praeceptum esse nobis
ad redundantiam benignitatis etiam pro inimicis deum orare et persecutoribus
nostris bona precari. Qui magis inimici et persecutores Christianorum quam de
quorum maiestate convenimur in crimen? 3 Sed etiam nominatim atque
manifeste: лOrate╗, inquit, лpro regibus et pro principibus et potestatibus, ut
omnia tranquilla sint vobis!╗ Cum enim concutitur imperium, concussis etiam
ceteris membris eius, utique et nos, licet extranei a turbis aestimemur, in
aliquo loco casus invenimur.
capitulum XXXII
1 Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam
pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi
imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani
imperii commeatu scimus retardari. Itaque nolumus experiri et, dum precamur
differri, Romanae diuturnitati favemus.
2 Sed et iuramus sicut non per genios Caesarum, ita per salutem eorum,
quae est augustior omnibus geniis. Nescitis genios daemonas dici et inde
diminutiva voce daemonia? Nos iudicium dei suspicimus in imperatoribus, qui
gentibus illos praefecit. 3 Id in eis scimus esse, quod deus voluit,
ideoque et salvum volumus esse quod deus voluit, et pro magno id iuramento
habemus. Certerum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de
hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.
capitulum XXXIII
1 Sed quid ego amplius de religione atque pietate Christiana in
imperatore<m>? quem necesse est suspiciamus ut eum, quem dominus noster
elegit, ut merito dixerim: лNoster est magis Caesar, a nostro deo constitutus.╗
2 Itaque ut meo plus ego illi operor in salutem, si quidem non solum ab eo
postulo eam, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear
impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum
commendo deo, cui soli subicio; subicio autem, cui non adaequo. 3 Non enim
deum imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio, vel quia illum deridere non
audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici. Si homo sit, interest homini deo
cedere; satis habeat appellari imperator; grande et hoc nomen est, quod a deo
traditur. Negat illum imperatorem qui deum dicit; nisi homo sit, non est
imperator. 4 Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru
admonetur; suggeritur enim ei a tergo: лRespice post te! Hominem te memento!╗
Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio
condicionis suae sit necessaria. Minor erat, si tunc deus diceretur, quia non
vere diceretur. Maior est qui revocatur, ne se deum existimet.
capitulum XXXIIII
1 Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat. Et hoc
enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed
quando non cogor, ut dominum dei vice dicam. Ceterum liber sum illi; dominus
enim meus unus est, deus omnipotens, aeternus, idem qui et ipsius. 2 Qui
pater patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam
potestatis; etiam familiae magis patres quam domini vocantur.
3 Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi Ч
non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione. Tamquam si habens
imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes
eius, quem habuisti, etiam ipsi timendam, quem appellasti? Esto religiosus in
deum, qui vis illum propitium imperatori! Desine alium deum credere atque ita
et hunc deum dicere, cui deo opus est! 4 Si non de mendacio erubescit
adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto: Maledictum
est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.
capitulum XXXV
1 Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque
vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis
homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant.
2 Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere, vicatim
epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim
cursitare ad iniurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras! Sicine
exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum
decent, quae alios dies non decent? 3 Qui observant disciplinam de
Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia
pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur! 4 O nos merito
damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi
expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem
infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae
habitum alicuius novi lupanaris!
5 Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in
secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia
Caesarum, quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia
permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem
vestram demonstrare, ne forte et istic deteriores Christianis deprehendantur
qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum. 6 Ipsos
Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari
suo parcat illa lingua Romana: Testis est Tiberis, et scholae bestiarum.
7 Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura
obduxisset, cuius non praecordia insculpta appare<re>nt novi ac novi
Caesaris scaenam congiario dividundo praesidentis, etiam illa hora, qua
acclamant: лde nostris annis augeat tibi Iuppiter annos!╗ Haec Christianus tam
enuntiare non novit quam de novo Caesare optare.
8 лSed vulgus╗, inquis. Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis
depostulatores Christianorum quam vulgus. Plane ceteri ordines pro auctoritate
religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de
palatiis ipsis spirant! 9 Unde Cassii et Nigri et Albini? Unde qui inter
duas laurus obsident Caesarem? Unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam
exercent? Unde qui armati palatium irrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque
Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis.
10 Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra
faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris, alii
intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant. 11 Sed et
qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cottidie revelantur, post
vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis
laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis
vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi
dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam
ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae
inaugurarent nomen principis in corde mutantes.
12 Eadem officia dependunt et qui astrologos et haruspices et augures
et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus
proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani.
13 Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo
aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et
sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur qua de dominis. Aliter
curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitutis.
capitulum XXXVI
1 Si haec ita sunt, ut hostes deprehendantur qui Romani vocabantur, cur
nos, qui hostes existimamur, Romani negamur? Non possumus et Romani non esse et
hostes esse, cum hostes reperiantur qui Romani habebantur.
2 Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi
officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi,
sed in his moribus, quibus divinitas imperat tam vere, quam circa omnes necesse
habet, exhiberi. 3 Neque enim haec opera bonae mentis solis imperatoribus
debentur a nobis. Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia
nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus,
sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis. 4 Iidem
sumus imperatoribus, qui et vicinis nostris. Male enim velle, male facere, male
dicere, male cogitare de quoquam ex aequo vetamur. Quodcumque non licet in
imperatorem, id nec in quemquam; quod in neminem, eo forsitan magis nec in
ipsum, qui per deum tantus est.
capitulum XXXVII
1 Si inimicos, ut supra diximus, iubemur diligere, quem habemus odisse?
Item, si laesi vicem referre prohibemur, ne de facto pares simus, quem possumus
laedere? 2 Nam de isto ipsi recognoscite! Quotiens enim in Christianos
desaevitis, partim animis propriis, partim legibus obsequentes! Quotiens etiam
praeteritis vobis suo iure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis!
Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis parcunt Christianis, quin illos de requie
sepulturae, de asylo quodam mortis, iam alios, iam nec totos avellant,
dissecent, distrahant. 3 Quid tamen de tam conspiratis umquam denotatis,
de tam animatis ad mortem usque pro iniuria repensatis, quando vel una nox pauculis
faculis largiter ultionis posset operari, si malum malo dispungi penes nos
liceret? Sed absit, ut aut igni humano vindicetur divina secta aut doleat pati,
in quo probatur!
4 Si enim et hostes exsertos, non tantum vindices occultos agere
vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum? Plures nimirum Mauri et
Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecumque unius tamen loci et suorum finium
gentes quam totius orbis. Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes
insulas castella municipia conciliabula castra ipsa tribus decurias palatium
senatum forum; sola vobis reliquimus templa. 5 Cui bello non idonei, non
prompti fuissemus etiam impares copiis, qui tam libenter trucidamur, si non
apud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere?
6 Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes, solius
divortii invidia adversus vos dimicasse. Si enim tanta vis hominum in aliquem
orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique dominationem
vestram tot quali<um>cumque civium amissio, immo etiam et ipsa
destitutione punisset. 7 Procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram,
ad silentium rerum et stuporem quendam quasi mortui orbis; quaesissetis quibus
imperaretis; plures hostes quam cives vobis remansissent. 8 Nunc enim
pauciores hostes habetis prae multitudine Christianorum, paene omnium
civi<tat>um paene omnes cives Christianos habendo. Sed hostes maluistis
vocare generis humani potius quam erroris humani.
9 Quis autem vos ab illis occultis et usquequaque vastantibus mentes et
valitudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de
vobis sine praemio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostrae
ultioni, quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateret<is>.
10 Porro nec tanti praesidii compensationem cogitantes non modo non
molestum vobis genus, verum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, quia
sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.
capitulum XXXVIII
1 Proinde nec paulo lenius inter <il>licitas factiones sectam
istam deputari oportebat, a qua nihil tale committitur, quale de illicitis
factionibus timeri solet. 2 Nisi fallor enim, prohibendarum factionum
causa de providentia constat modestiae publicae, ne civitas in partes
scinderetur, quae res facile comitia concilia curias contiones, spectacula
etiam aemulis studiorum compulsationibus inquietaret, cum iam et in quaestu
habere coepissent venalem et mercenariam homines violentiae suae operam.
3 At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est
necessitas coetus nec ulla magis res aliena quam publica. Unam omnium rem
publicam agnoscimus, mundum. 4 Aeque spectaculis vestris in tantum
renuntiamus, in quantum originibus eorum, quas scimus de superstitione
conceptas, cum et ipsis rebus, de quibus transiguntur, praetersumus. Nihil est
nobis dictu visu auditu cum insania circi, cum impudicitia theatri, cum
atrocitate arenae, cum xysti vanitate. 5 Licuit Epicureis aliam decernere
voluptatis veritatem, id est animi aequitatem: In quo vos offendimus, si alias
praesumimus voluptates? Si oblectari noviss<im>e nolumus, nostra iniuria
est, si forte, non vestra. Sed reprobamus, quae placent vobis. Nec vos nostra
delectant.
capitulum XXXVIIII
1 Edam iam nunc ego ipse negotia Christianae factionis, ut, qui mala
refutaverim, bona ostendam. Corpus sumus de conscientia religionis et
disciplinae unitate et spei foedere. 2 Coimus in coetum et congregationem,
ut ad deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes. Haec vis deo grata
est. Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministris eorum et potestatibus, pro
statu saeculi, pro rerum quiete, pro mora finis. 3 Coimus ad litterarum
divinarum commemorationem, si quid praesentium temporum qualitas aut praemonere
cogit aut recognoscere. Certe fidem sanctis vocibus pascimus, spem erigimus,
fiduciam figimus, disciplinam praeceptorum nihilominus inculcationibus
densamus. 4 Ibidem etiam exhortationes, castigationes et censura divina.
Nam et iudicatur magno cum pondere, ut apud certos de dei conspectu, summumque
futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione
orationis et conventus et omnis sancti commercii relegetur. 5 Praesident
probati quique seniores, honorem istum non pretio, sed testimonio adepti, neque
enim pretio ulla res dei constat. Etiam, si quod arcae genus est, non de
honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur. Modicam unusquisque
stipem menstrua die, vel cum velit et si modo velit et si modo possit, apponit.
Nam nemo compellitur, sed sponte confert. 6 Haec quasi deposita pietatis sunt.
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed
egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis
iamque domesticis senibus, item naufragis et si qui in metallis et si qui in
insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis
suae fiunt. 7 Sed eiusmodi vel maxime dilectionis operatio notam nobis
inurit penes quosdam. лVide╗, inquiunt, лut invicem se diligant╗ Ч ipsi enim
invicem oderunt Ч лet ut pro alterutro mori sint parati╗; ipsi enim ad
occidendum alterutrum paratiores erunt.
8 Sed et quod fratres nos vocamus, non alias, opinor, insaniunt, quam
quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectione simulatum est. Fratres autem
etiam vestri sumus iure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali
fratres. 9 At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur, qui unum
patrem deum agnoverint, qui unum spiritum biberint sanctitatis, qui de uno
utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expaverint veritatis! 10 Sed eo fortasse
minus legitimi existimamur, quia nulla de nostra fraternitate tragoedia
exclamat, vel quia ex substantia familiari fratres sumus, quae penes vos fere
dirimit fraternitatem. 11 Itaque qui animo animaque miscemur, nihil de rei
communicatione dubitamus. Omnia indiscreta sunt apud nos praeter uxores.
12 In isto loco consortium solvimus, in quo solo ceteri homines consortium
exercent, qui non amicorum solummodo matrimonia usurpant, sed et sua amicis
patientissime subministrant Ч ex illa, credo, maiorum et sapientissimorum
disciplina, Graeci Socratis et Romani Catonis, qui uxores suas amicis
communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum causa et alibi
creandorum, nescio quidem an invitas; 13 quid enim de castitate curarent,
quam mariti tam facile donaverant? O sapientiae Atticae, o Romanae gravitatis
exemplum: lenon est philosophus et censor!
14 Quid ergo mirum, si tanta caritas convivatur? Nam et cenulas
nostras, praeterquam sceleris infames, ut prodigas quoque suggillatis. De nobis
scilicet Diogenis dictum est: лMegarenses obsonant quasi crastina die morituri,
aedificant vero quasi numquam morituri.╗ 15 Sed stipulam quis in alieno
oculo facilius perspicit quam in suo trabem. Tot tribubus et curiis et decuriis
ructantibus acescit aer; Saliis cenaturis creditor erit necessarius;
Herculanarum decimanarum et polluctorum sumptus tabularii supputabunt;
Apaturiis, Dionysiis, mysteriis Atticis cocorum dilectus indicitur; ad fumum
cenae Serapiacae sparteoli excitabuntur Ч de solo triclinio Christianorum
retractatur.
16 Cena nostra de nomine rationem sui ostendit: Id vocatur quod
dilectio penes Graecos. Quantiscumque sumptibus constet, lucrum est pietatis
nomine facere sumptum, siquidem inopes quosque refrigerio isto iuvamus, non qua
penes vos parasiti affectant ad gloriam famulandae libertatis sub auctoramento
ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes deum maior est contemplatio
mediocrium. 17 Si honesta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae
de causa aestimate! Quod sit de religionis officio, nihil vilitatis, nihil
immodestiae admittit. Non prius discumbitur quam oratio ad deum praegustetur;
editur quantum esurientes capiunt; bibitur quantum pudicis utile est.
18 Ita saturantur, ut qui meminerint, etiam per noctem adorandum deum sibi
esse; ita fabulantur, ut qui sciant dominum audire. Post aquam manualem et
lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest,
provocatur in medium deo canere; hinc probatur quomodo biberit. Aeque oratio
convivium dirimit. 19 Inde disceditur non in catervas caesionum nec in
classes discursationum nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eandem curam
modestiae et pudicitiae, ut qui non tam cenam cenaverint quam disciplinam.
20 Haec coitio Christianorum merito sane illicita, si illicitis par,
merito damnanda, si quis de ea queritur eo titulo, quo de factionibus querela
est. 21 In cuius perniciem aliquando convenimus? Hoc sumus congregati,
quod et dispersi, hoc universi, quod et singuli: Neminem laedentes, neminem
contristantes. Cum probi, cum boni coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non
est factio dicenda, sed curia.
capitulum XXXX
1 At e contrario illis nomen factionis accommodandum est, qui in odium
bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant,
praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment
omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
2 Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum
stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim: лChristianos ad leonem!╗
acclamatur. Tantos ad unum?
3 Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum, quantae clades
orbem et urbes ceciderunt! Legimus Hieran, Anaphen et Delon et Rhodon et Co
insulas multis cum milibus hominum pessum abisse. 4 Memorat et Plato
maiorem Asiae vel Africae terram Atlantico mari ereptam. Sed et mare Corinthium
terrae motus ebibit, et vis undarum Lucaniam abscisam in Siciliae nomen
relegavit. Haec utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt.
5 Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores Christiani, sed
ipsi dei vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit vel, ut Plato putavit,
campestre solummodo? 6 Posteriores enim illos clade diluvii contestantur
ipsae urbes, in quibus nati mortuique sunt, etiam quas condiderunt; neque enim
alias hodiernum manerent nisi et ipsae postumae cladis illius. 7 Nondum
Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat, nec iam illic Christianae
sectae origo consederat, cum regiones adfines eius, Sodoma et Gomorra, igneus
imber exussit. Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma,
conantur oculis tenus, ceterum contacta cinerescunt. 8 Sed nec Tuscia iam
tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo,
Pompeios de suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae deum verum adorabat, cum
Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur. Omnes dei
vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverant.
9 Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum
quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis
evenit.
10 Semper humana gens male de deo meruit, primo quidem ut inofficiosa
eius, quem cum intellegeret ex parte, non requisivit, sed et alios insuper sibi
commentata, quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum et
nocentiae iudicem et exactorem omnibus vitiis et criminibus inolevit.
11 Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et
recognitum observaret et observatum propitium magis experiretur quam iratum.
12 Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum, quem et retro semper,
priusquam Christiani nominarentur. Cuius bonis utebatur ante editis quam sibi
deos fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat evenire, cuius bona esse non
sensit? Illius rea est, cuius et ingrata.
13 Et tamen pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo
Christianos a deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates
temperavit et deprecatores dei esse coeperunt. 14 Denique cum ab imbribus
aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cottidie pasti
statimque pransuri balneis et cauponis et lupanaribus operantibus aquilicia
Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium
quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo.
15 Nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae
fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum
tangimus et, cum misericordiam extorserimus Ч Iuppiter honoratur.
capitulum XXXXI
1 Vos igitur importuni rebus humanis, vos rei, publicorum incommodorum
illices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur. Etenim credibilius
haberi debet eum irasci, qui neglegatur quam qui coluntur; 2 aut ne illi
iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare
deberent a meritis Christianorum! лHoc╗, inquitis, лet in deum vestrum
repercutere est, si quod et ipse patiatur, propter profanos etiam suos cultores
laedi.╗ Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis. 3 Qui
enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat
discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est
interim super omne hominum genus, et indulgens et increpans; communia voluit
esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et
lenitatem eius et severitatem experiremur. 4 Quia haec ita didicimus apud
ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem; vos contra utramque
despicitis; et sequitur, ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in
admonitionem, vobis in castigationem a deo obveniant. 5 Atquin nos nullo
modo laedimur; inprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo nisi de eo quam
celeriter excedere; dehinc quia, si quid adversi infligitur, vestris meritis
deputatur. Sed et si aliqua nos quoque praestringunt ut vobis cohaerentes,
laetamur magis recognitione divinarum praedicationum, confirmantium scilicet
fiduciam et fidem spei nostrae. Sin vero ab eis, quos colitis, omnia vobis mala
eveniunt nostri causa, quid colere perseveratis tam ingratos, tam iniustos, qui
magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant quos separare
deberent a meritis Christianorum?
capitulum XXXXII
1 Sed alio quoque iniuriarum titulo postulamur: et infructuosi in
negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus habitus
instructus, eiusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum
gymnosophistae sumus, silvicolae et exules vitae. 2 Meminimus gratiam
debere nos deo domino creatori; nullum fructum operum eius repudiamus, plane
temperamus, nec ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine
macello, non sine balneis tabernis officinis stabulis nundinis vestris
ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo. 3 Navigamus et nos
vobiscum et militamus et rusticamur et mercatus proinde miscemus, artes, opera
nostra publicamus usui vestro. Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris,
cum quibus et de quibus vivimus, non scio.
4 Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum.
Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam; attamen lavor
honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et
pallere post lavacrum mortuus possum. 5 Non in publico Liberalibus discumbo,
quod bestiariis supremam cenantibus mos est; attamen ubi, de copiis tuis ceno.
6 Non emo capiti coronam; quid tua interest, emptis nihilominus floribus
quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis; sed et si
in coronam coactis, nos coronam naribus novimus; viderint qui per capillum
odorantur! 7 Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus
venditantur si desideravero, liberius de propriis locis sumam. Tur<a>
plane non emimus; si Arabiae queruntur, sciant Sabaei plures et cariores suas
merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
8 лCerte╗, inquitis, лtemplorum vectigalia cottidie decoquunt; stipes
quotusquisque iam iactat?╗ Non enim sufficimus et hominibus et deis vestris
mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum.
Denique porrigat manum Iuppiter et accipiat, cum interim plus nostra
misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.
9 Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependetibus
debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur, quantum vectigalibus
pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit,
unius speciei querela compensata pro commodo ceterarum rationum.
capitulum XXXXIII
1 Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum
conqueri possint. Primi erunt lenones perductores aquarioli, tum sicarii
venenarii magi, item haruspices harioli mathematici. 2 His infructuosos
esse magnus est fructus.
Et tamen, quodcumque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo
praesidio compensari potest. Quanti habetis, non dico iam qui de vobis daemonia
excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero deo preces sternant, quia
forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?
capitulum XXXXIIII
1 At enim illud detrimentum rei publicae tam grande quam verum nemo
circumspicit, illam iniuriam civitatis nullus expendit, cum tot iusti
impendimur, cum tot innocentes erogamur. 2 Vestros enim iam contestamur
actus, qui cottidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia
dispungitis. Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur: quis
illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium
praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur? aut cum Christiani suo
titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes? 3 De
vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris
semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt.
Nemo illic Christianus, nisi plane tantum Christianus; aut, si et aliud, iam
non Christianus.
capitulum XXXXV
1 Nos ergo soli innocentes! Quid mirum, si necesse est? Enimvero
necesse est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto
magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore
mandatam. 2 Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana
item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timendae estis disciplinae
ad innocentiae veritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum
quanta auctoritas ad exigendum; tam illa falli facilis quam ista contemni.
3 Atque adeo quid plenius, dicere: лNon occides╗ an docere: лNe irascaris
quidem╗? Quid perfectius, prohibere adulterium an etiam ab oculorum solitaria
concupiscentia arcere? Quid eruditius, de maleficio an et de maliloquio
interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere an nec vicem iniuriae
sinere? 4 Dum tamen sciatis ipsas leges quoque vestras, quae videntur ad
innocentiam pergere, de divina lege ut antiquiore forma mutuatas. Diximus iam
de Moysi aetate.
5 Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini
contingat et plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex
voluntate vel necessitate deliquenti? 6 Recogitate ea etiam pro brevitate
supplicii cuiuslibet non tamen ultra mortem remansuri. Sic et Epicurus omnem
cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando,
magnum vero non diuturnum. 7 Enimvero nos, qui sub deo omnium speculatore dispungimur
quique aeternam ab eo poenam providemus, merito soli innocentiae occurrimus et
pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine
cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et
ipse, qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.
pars VII
capitulum XXXXVI
1 Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae
Christianorum sanguinem flagitat; ostendimus totum statum nostrum, et quibus
modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et
antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum.
Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma, qua probationem
constituimus, de veritate? 2 Sed dum unicuique manifestatur veritas
nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam
et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis
philosophiae genus. лEadem╗, inquit, лet philosophi monent atque profitentur,
innocentiam iustitiam patientiam sobrietatem pudicitiam.╗ 3 Cur ergo
quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam
impunitatemque disciplinae? vel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad
officia, quae nos non obeuntes periclitamur? 4 Quis enim philosophum
sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre compellit? Quin
immo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis
quoque accusant laudantibus vobis. Plerique etiam in principes latrant sustinentibus
vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias
pronuntiantur.
5 Sed merito; philosophi enim, non Christiani cognominantur. Nomen hoc
philosophorum daemonia non fugat. Quidni? Cum secundum deos philosophi daemonas
deputent. Socratis vox est: лSi daemonium permittat.╗ Idem et cum aliquid de
veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in
fine iubebat, credo, ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo
sapientissimum omnium cecinit. O Apollinem inconsideratum! Sapientiae
testimonium reddidit ei viro, qui negabat deos esse. 6 In quantum odium
flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem
adulterat et affectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores
veritatis. 7 Quam illusores et corruptores inimice philosophi affectant
veritatem et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et
necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
8 Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur.
Quid enim Thales, ille princeps physicorum, sciscitanti Croeso de divinitate
certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus? 9 Deum
quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum, quod in
deum quaeritur, re quoque adsignat, licet Plato affirmet factitatorem
universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.
10 Ceterum si de pudicitia provocemur, lego partem sententiae Atticae, in
Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum. Sexum nec femineum mutat
Christianus. Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardorem
subantem; audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse.
Christianus uxori suae soli masculus nascitur. 11 Democritus excaecando
semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia adspicere non posset et doleret,
si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur. At Christianus
salvis oculis feminas non videt; animo adversus libidinem caecus est.
12 Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos
Platonis toros alia superbia deculcat; Christianus nec in pauperem superbit.
13 Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud
Prienenses tyrannidem affectant; Christianus vero nec aedilitatem. 14 Si
de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius
Lacones emendassent; Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide
comparem, Anaxagoras depositum hos<pi>tibus denegavit; Christianus et
extra fidelis vocatur. 15 Si de simplicitate consistam, Aristoteles
familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit; Christianus nec inimicum
suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro, regendo potius, adulatur,
quam Plato a Dionysio ventris gratia venditatur. 16 Aristippus in purpura
sub magna gravitatis superficie nepotatur, Icthydias, dum civitati insidias
disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo umquam
temptavit Christianus.
17 Sed dicet aliquis etiam de nostris excidere quosdam a regula
disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos; philosophi vero illi
cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
18 Adeo quid simile philosophus et Christianus, Graeciae discipulus et
caeli, famae negotiator et vitae, verborum et factorum operator, et rerum
aedificator et destructor, amicus et inimicus erroris, veritatis interpolator
et integrator et expressor, et furator eius et custos?
capitulum XXXXVII
1 Antiquior omnibus veritas, nisi fallor: et hoc mihi proficit
antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam
fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam voluminis temperarem,
excurrerem in hanc quoque probationem. 2 Quis poetarum, quis sophistarum,
qui non omnino de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim
ingenii sui rigaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos comparent illis.
Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico et
a Spartiatis et Argivis. 3 Dum ad nostra conantur et homines gloriae, ut
diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis scripturis
offenderunt digestis ex pro instituto curiositatis, ad propria opera verterunt,
neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis
intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum
propria videbantur. 4 Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis
scrupulositas humana fidem aspernata nutabat, per quod <in> incertum
miscuerunt etiam quod invenerant certum. 5 Inventum enim solummodo deum
non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de
sede disceptent. 6 Alii incorporalem adseverant, alii corporalem, ut tam
Platonici quam Stoici; alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et
Pythagoras; alius ex igni, qua Heraclito visum est; et Platonici quidem
curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim,
neminem humanis rebus; 7 positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo
extrinsecus torqueat molem hanc; intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo
intra id maneat, quod regat. 8 Sic et de ipso mundo, natus innatusve sit,
decessurus mansurusve sit, variant; sic et de animae statu, quam alii divinam
et aeternam, alii dissolubilem contendunt; ut quis sensit, ita et intulit aut
reformavit.
9 Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum
interverterunt. Ex horum semine etiam nostram hanc noviciolam paraturam viri
quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una
via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo
suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis
adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
10 Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam
veritatis, quae veniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus
aliquanto posteriores diversi isti commentatores probabuntur.
11 Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt,
operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria huiusmodi
salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae immissae, quae de
similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut
quis ideo non putet Christianis credendum, quia nec poetis nec philosophis, vel
ideo magis poetis et philosophis existimet credendum, quia non Christianis.
12 Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et
philosophi tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est
ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim
et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est. 13 Et si paradisum nominemus,
locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria
quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi
fidem occupaverunt.
14 Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? Non nisi
de nostris sacramentis. Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo
fideliora sunt nostra magisque credenda, quorum imagines quoque fidem
inveniunt. Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum
habebuntur, quod rerum forma non sustinet; numquam enim corpus umbra aut
veritatem imago praecedit.
capitulum XXXXVIII
1 Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia
Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem
omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem
infiget? Etiam ab animalibus abstinendi propterea persuasum quis habeat, ne
forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet? At enim Christianus si de homine
hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis nec saltem
coetibus a populo exigetur.
2 Si quaecumque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum in
corpora, cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui: Id esse,
quod fuerat? Iam non ipsae sunt, quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non
erant, nisi desinant esse quod fuerant. 3 Multis etiam locis ex otio opus
erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur.
Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi
hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem
qualitas animae in eandem restauraretur condicionem, etsi non effigiem.
4 Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem
ipse, qui fuerat, exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo
referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest
anima sola sine materia stabili, id est carne, et, quod omnino de iudicio dei
pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt.
5 лSed quomodo╗, inquis, лdissoluta materia exhiberi potest?╗ Considera
temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita, quid fueris antequam
esses. Utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras
priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus
esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo?
Quid novi tibi eveniet? 6 Qui non eras, factus es; cum iterum non eris,
fies. Redde, si potes, rationem qua factus es, et tunc require, qua fies! Et
tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile
factus es, quod numquam fuisti aliquando.
7 Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de
eo, quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis imposuit,
animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae
resurrectionis exemplum in testimonium vobis. 8 Lux cottidie interfecta
resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta
vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt; fructus consummantur et redeunt,
certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt; omnia pereundo
servantur, omnia de interitu reformantur. 9 Tu homo, tantum nomen, si
intellegas te, vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et
resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris,
quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit,
reddet te. Eius est nihilum ipsum, cuius et totum.
10 лErgo╗, inquitis, лsemper moriendum erit et semper resurgendum?╗ Si
ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At
nunc non aliter destinavit quam praedicavit. 11 Quae ratio universitatem
ex diversitate composuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent,
ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et
incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte, eadem aevum
quoque ita destinata <et> distincta conditione conseruit, ut prima haec
pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat,
sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
12 Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam
ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni
aeternitatis aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad
expungendum, quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam
aeternitatis perpetuitatem. 13 Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus
resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud
deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui
non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius
divinam scilicet, subministrationem incorruptibilitatis. 14 Noverunt et
philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est, qui usui
humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de
terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum
erogat, reparat. 15 Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo
tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium
ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis: Montes uruntur et
durant. Quid nocentes et dei hostes?
capitulum XXXXVIIII
1 Hae<c> sunt, quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in
philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos
inepti; illi honorandi, nos irridendi, immo eo amplius et puniendi.
2 Falsa nunc sint quae tuentur et merito praesumptio, attamen necessaria;
inepta, attamen utilia, siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu
aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici nec
inepta haberi quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino
quae prosunt. In vobis itaque praesumptio est haec ipsa, quae damnat utilia.
Proinde nec inepta esse possunt. 3 Certe, etsi falsa et inepta, nulli
tamen noxia. Nam et multis aliis similia, quibus nullas poenas inrogatis, vanis
et fabulosis, inaccusatis et impunitis, ut innoxiis. Sed in eiusmodi enim, si
utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis.
4 De qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et
insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur,
gloriantur; quasi non totum, quod in nos potestis, nostrum sit arbitrium.
5 Certe, si velim, Christianus sum. Tunc ergo me damnabis, si damnari
velim. Cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, iam meae voluntatis
est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione
gaudet. 6 Proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui
malumus damnari quam a deo excidere. Contra illi, qui nos oderunt, dolere, non
gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.
capitulum L
1 лErgo╗, inquitis, лcur querimini, quod vos insequamur, si pati
vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis?╗ Plane volumus
pati, verum eo more, quo et bellum miles. Nemo quidem libens patitur, cum et
trepidare et periclitari sit necesse; 2 tamen et proeliatur omnibus
viribus et vincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam
consequitur et praedam. Proelium est nobis, quod provocamur ad tribunalia, ut
illic sub discrimine capitis pro veritate certemus. Victoria est autem, pro quo
certaveris, obtinere. Ea victoria habet et gloriam placendi deo et praedam vivendi
in aeternum. 3 Sed obducimur. Certe, cum obtinuimus. Ergo vicimus, cum
occidimur, denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios
appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur,
hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
4 Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et
perditi existimamur. Sed haec desperatio atque perditio penes vos in causa
gloriae et famae vexillum virtutis extollunt. 5 Mucius dexteram suam
libens in ara reliquit: O sublimitas animi! Empedocles totum sese Atheniensium
Aetnaeis incendiis donavit: O vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo
se secundum matrimonium dedit: O praeconium castitatis! 6 Regulus, ne unus
pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: O virum fortem et in
captivitate victorem! Anaxarchus cum in exitum ptisanae pilo contunderetur:
лTunde, tunde╗, aiebat, лAnaxarchi follem; Anaxarchum enim non tundis!╗ O
philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur! 7 Omitto
eos, qui cum gladio proprio vel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt.
Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis. 8 Attica meretrix
carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni
saevientis exspellit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si
etiam victa voluisset. 9 Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam
philosophia praestaret, cum respondisset: лContemptum mortis╗, impassibilis
flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe
Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum
honorem tolerantiae domui conferunt, quantum sanguinis fuderint.
10 O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nec
persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui
tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est, quantum pro
deo non licet! 11 Et tamen illis omnibus et statuas defunditis et imagines
inscribitis et titulos inciditis in aeternitatem. Quantum de monumentis
potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc
qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est!
12 Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum, si illis
Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio
est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati deus patitur.
Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem, confessi
estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
13 Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra;
illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quotiens metimur a vobis: semen
est sanguis Christianorum. 14 Multi apud vos ad tolerantiam doloris et
mortis hortantur, ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes,
ut Pyrrhon, ut Callinicus; nec tamen tantos inveniunt verba discipulos, quantos
Christiani factis docendo. 15 Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra
est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum, quid intus in
re sit? Quis non, ubi requisivit, accedit, ubi accessit, pati exoptat, ut totam
dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui
expediat? 16 Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem
sententiis vestris gratias agimus. Ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum
damnamur a vobis, a deo absolvimur.
|