Hieronymus. De formis Hebraicarum litterarum

Hieronymus Stridonensis

De formis Hebraicarum litterarum

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 30.
Paris: Migne, 1846, pp. 307–310.

 

Hebraicarum litterarum formae duae sunt: una antiqua, qua Samaritani utuntur, altera posterior, qua Judaei. Ea de causa captivi facti Israel, et Babyloniam ducti, jussit rex Assyriorum, ne deserta remaneret terra supra dictorum, Assyrios pro eis habitare in locum. Hos Samaritas, qui et patriae consuetudinem servant, ignem colentes, et Judaica mandata, Esdras nobis scire tradidit scriptis suis. Hos ipsos Judaei Samaritas appellant patria lingua, qui interpretantur custodes. Nam cum per Medos Cyrus regnaret Persis, Astyage deposito rege Medorum avo suo, atque ad Persas regnum totum transtulisset, captivitatem omnem Judaeorum dimisit. Atque reversi, permixti fuerunt supradictis Assyriis Samaritani, qui esse videbantur Judaei. Propter quod ut essent separati ab eis, Esdras legis doctor formam aliam litterarum instituit atque tradidit eis, virtute tamen litterarum eadem servata, quibus litteris etiam nunc utuntur Judaei. Sunt igitur Hebraicae litterae, quae per Moysen sunt traditae XXII. Nomina sunt ista:

 

 

Scribuntur autem versus nobis universe a dextris, namque ad sinistram partem eas finiunt. Propter quod et nos hoc eodem modo litteras posuimus.