Hieronymus. Contra Joannem Hierosolymitanum

Hieronymus Stridonensis

Contra Joannem Hierosolymitanum

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 23.
Paris: Migne, 1845, pp. 351–396.

 

1. Joannes Hierosolymitanus, qui ante adeptum episcopatum monachus, Arianis et Macedonianis adhaeserat, postquam ad pontificiam dignitatem evectus est, Origenistis, qui in ea provincia multi erant aures accomodavit. Id aegre admodum ferebant boni omnes, atque in primis S. Epiphanius, qui eum Hierosolymae convenit, et praesens praesentem hortatus est, ut se ab errore reciperet: ille e contrario ita excanduit, ut Epiphanium ipsum de Anthropomorphitarum haeresi publice incusare non dubitarit. Ad haec rixarum homo cupidus, causas quaerens vindictae, in eo se laesum ab Epiphanio conquestus est, quod ille Paulinianum sancti Hieronymi fratrem in Palaestinae monasterio agentem, extraditionem scilicet Salaminii episcopi presbyterum ordinaverit. Quod ille quamquam satis bene excusaret: quod non in Parochia Joanni subjecta id fecisset, unamque esse dissidii causam obtestaretur, violatam Origenianis dogmatibus rectam fidem, Joannes hanc unam ordinationem iracundiae suae causam praetexebat. Quamobrem et Hieronymum quoque, ejusdem Pauliniani fratris, multo vero magis Origenismi causa, odio habuit. Cum enim ab Epiphanii partibus staret S. Doctor, et non solum fratris sui ordinationem absque alterius injuria, sed ex recepta inter Cypri episcopos consuetudine factam probe sciret, sed etiam Origenis errores acribus qua verbis, qua scriptis jugularet, ita Joannis iracundiam movit, ut ab illo de Ecclesiae communione fuerit ejectus: tametsi cum tota Hierosolymitana Ecclesia continenter communicarit.

2. Tantos animorum motus Archelaus comes compescere statim initio studuit, condictoque pacis ineundae loco, quoniam violatae fidei suspicio discordias peperisset, e singulorum fidei professione inirent concordiam. Joannes vero, semel atque iterum invitanti ad pasciscendum Archelao, modo unam, modo aliam, levissimas excusationes praetendens, minime paruit. Sed ad Theophilum Alexandrinum, ut par est credere, litteras dedit, in quibus illum de ingravescenti discordia certiorem fecit, forte etiam ut adversarios suos reprehenderet, deprecatus est. Theophilus blande pro eo ac debuit ad Hieronymum scripsit, deque his quae abs Joanne acceperat, commonefecit, et ad pacem invitavit. Ad quem noster epistolam 132 in nostra recensione rescribit, in qua pacem ultro se quaerere professus, objecta singillatim diluit, causasque contentionum, et violatae fidei legerit in Joannem. Tum laboranti magis ac magis Ecclesiae succurrere volens Theophilus, Isidorum presbyterum pietatis aliarumque virtutum fama notissimum, sed quem Origeniana labes corripuerat, legatum mittit Hierosolymam cum litteris, quibus componere dissidentes animos studet. Verum malus iste pacis sequester cum advenit Hierosolymam, legationem suam renuntiavit, commissas tamen litteras reddere Hieronymo noluit, cui quaerenti, Si legatus es, redde legationis epistolas, si epistolas non habes, quomodo legatum te probabis? respondit habere se quidem litteras, sed rogatum a Joanne ne redderet: proindeque maluit re infecta discedere, quam favoris in Origenianas partes tolleret suspicionem. Auctor tamen fuit Joanni, ut Apologiam ad Theophilum pro sua causa scriberet, ad eamque scribendam operam suam commodavit, ut, inquit Hieron. idem esset et dictator et bajulus litterarum. Itaque Joannes Epiphanii epistolae respondere dedignatus, Apologiam illam quaquaversus misit, sed potissimum in Occidentem, ut in sui gratiam maxime Romanorum sacerdotum aures praeoccuparet. Revera Pammachius, multorum animos in diversa distractos fuisse scribit ad Hieronymum, aliis Salaminii, aliis Hierosolymitani episcopi causam defendentibus: quibus ipse excitatus, S. Doctorem rogat, ut quid rei sit, exponat. Jam vero hoc libro Hieronymus illi morem gerit, ostenditque, adeo non Pauliniani fratris ordinationem causam esse dissidii, sed Origenismi errores Joanni objectos, ut praeterquam quod in Eleutheropolitano territorio, non in Aeliensi ordinatus est Paulinianus, etiam ante ejus consecrationem, jam Origenis causa Joannem inter atque Epiphanium fuerit illa altercatio. Origenismum vero ad octo revocat capita, e quibus tria tantum Apologia illa sua Joannes purgaverit, 1o nec Filium videre posse Patrem, nec Spiritum, Filium; 2o animas propter peccata e coelo dilapsas in corpus esse veluti in carcerem conjectas; 3o futurum, ut diabolus resipiscat, et convertatur, et cum Sanctis regnet; 4o Adamum et Evam antequam peccarent corpore caruisse, quae corpora tunicis pelliceis post peccatum indicantur; 5o carnem nequaquam suscitatum iri, nosque sexu in resurrectione carituros; 6o paradisum terrestrem allegorice intelligendum; 7o Aquas quae super coelos in Scriptura dicuntur, esse Angelos, quae subter coelos sunt, daemones; 8o hominem per peccatum Dei imaginem amisisse. Hos itaque errores iterum Joanni objicit, ejusque Apologiae strophas exagitat, ipsum continuo alloquens Hierosolymitanum episcopum.

3. Sunt porro, quibus liber iste ab auctore non finitus videatur, quod ea factum de causa putant, quod eo ipso tempore quo scribebatur, Theophili studio pax inita tandem sit. Verum neque improbabile sit opinari, temporum injuria postremam ejus partem, eamque perexiguam, excidisse. Ut ut se res habeat, certe Rufinum latuit isthaec elucubratio, in quam maxime velitari non destitisset in Invectivarum libris. Ex his mirum quantum eruditi viri dissentiant in assignanda illi temporis epocha: qui citius anno 393, qui serius 406, affigunt, alii prout libitum fuit, intermediis annis. Nos ut an. 399, vel 400 consignemus, duobus hisce argumentis persuademur, quae in notis Chronologicis Epistolarum jam proposuimus. Primum est, quod Commentarios in Ecclesiastem, et explanationem Epistolae ad Ephesios a se ante annos ferme decem concinnatam tradit; quos ut de Commentariis tantum dicamus, circa annum 390 adornasse idem ipse testatur tum alibi, tum praecipue in eorumdem Praefatione ad Paulam et Eustochium, ubi, post ferme quinquennium, ex quo Roma evasisset, istud se operis suscepisse, planissime indicat. His porro si ferme decem adjunxeris, annus efficitur 399 aut 400. Alterum, quo idem tempus colligitur, argumentum inde petimus, quod sub Opusculi finem se dicit ante annos tredecim Antiochiam celeberrimam urbem deseruisse, ut in agris ac solitudine, adolescentiae deflens peccata, Christi in se misericordiam deflecteret. Enimvero, non nisi ab exacto anno 386 hi tredecim supputari ullo modo possunt, siquidem usque ad superioris 385 Augustum mensem Romae eum constitisse compertum est; quo tempore cum in Orientem adnavigasset, aliis subinde regionibus peragratis, tum demum substitit Antiochiae: quam urbem ideo se indicat deseruisse, quod in ejus Ecclesia, ad quam ob ordinationem pertinere videretur, cum splendide posset munere sacerdotii defungi, maluit agros ac solitudinem appetere, ut adolescentiae peccata poenitentia deleret. Tredecim ergo annis illi 386 superadditis, exoritur 399, aut initium 400, cui magis placet hunc librum ascribere, antequam Isidorus Alexandrinus presbyter a synodo ejus anni ac loci per Theophilum damnaretur.

 

Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Contra Joannem Hierosolymitanum,
ad Pammachium, liber unus

1. Periculosum de alterius animo judicare.—Si juxta Paulum apostolum, quod sentimus orare non possumus (Rom. VIII, 26), ac propriae mentis cogitationem sermo non explicat; quanto magis periculosum est de alterius animo judicare, et singulorum dictorum atque verborum investigare atque proferre rationem? Natura hominum prona est ad clementiam, et in alieno peccato sui quisque miseretur. Si ergo reum in sermone reprehenderis, simplicitatem vocabit; si calliditatem argueris, imperitiam confitebitur, ut suspicionem vitet malitiae. Atque ita fiet ut tu qui arguis, calumniator: ille qui reprehenditur, non haereticus, sed rusticus judicetur. Nosti, Pammachi [Al. Pammachium], nosti me ad hoc opus non inimicitiis, non gloriae cupiditate descendere; sed provocatum litteris tuis ex ardore fidei; ac velle si fieri posset, omnes idipsum sapere, nec impatientiae ac temeritatis posse reprehendi, si [Al. qui] post triennium loquor. Denique nisi ad Apologiam, de qua nunc scribere institui, multorum animos diceres perturbatos, et in utramque partem fluctuare sententiam, decreveram in incepto silentio permanere.

2. Novatus et Montanus. Qui pure credit, pure loqui debet. In suspicione haereseos nemo sit patiens.—Facessat itaque Novatus errantibus non manus porrigens, Montanus cum insanis feminis prosternatur, jacentes in barathrum praecipitans, ne leventur. Quotidie peccamus omnes et in aliquo labimur. Qui ergo in nos clementes sumus, rigorem contra alios non tenemus: quin potius oramus, petimus, obsecramus, ut aut simpliciter nostra fateatur, aut aperte defendat aliena. Nolo verborum ambiguitates: nolo mihi dici, quod et aliter possit intelligi. Revelata facie gloriam Domini contemplemur (II Cor. III, 18). Claudicabat quondam et Israeliticus populus in utroque pede. Sed Elias, qui interpretatur, fortis Domini: Usquequo, ait, claudicatis in utroque vestigio? Si Dominus est Deus, ambulate post eum: si autem Baal, sequimini eum (III Reg. XVIII, 21). Et ipse Dominus de Judaeis: Filii alieni mentiti sunt mihi: filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis (Ps. XVII, 46). Certe si haereseos nulla suspicio est (ut cupio et credo) cur non verbis meis meum sensum loquitur? Quam ille simplicitatem vocat, ego malitiam interpretor. Persuadere mihi vult, quod pure credat; pure ergo et loquatur. Et si quidem unum verbum, vel unus sensus esset ambiguus, si duo, si tres, ignorantiae veniam tribuerem: nec ea quae aut obscura vel dubia sunt, de certis et perspicuis aestimarem. Nunc vero quae ista simplicitas est, quasi super ova et aristas inter theatrales praestigias pendenti gradu incedere: ubique dubium, ubique suspectum? Putes eum non expositionem fidei, sed figuratam controversiam scribere. Quod iste nunc appetit, olim in scholis didicimus. Nostra adversum nos dimicat armatura. Etiam si bene credit, et circumspecte et timide loquitur, suspicionem mihi facit nimia diligentia. Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). Stultum est frustra infamiam sustinere. Objicitur ei crimen, cujus non habet conscientiam. Ergo crimen quod totum pendet in verbo, neget confidenter, ac libere faciat invidiam adversario suo (S. Epiphanio). Eadem audacia qua ille insimulat, hic defendat. Cumque omnia dixerit quae voluerit, quae proposuerit, quae suspicionibus carent: si perseverat calumnia, conserta manu in jus trahat. Nolo in suspicione haereseos quemquam esse patientem; ne apud eos qui ignorant innocentiam ejus, dissimulatio conscientia judicetur, si taceat: licet superfluum sit ejus praesentiam quaerere, et extorquere silentium, cujus apud et litteras teneas.

3. Joannem ipsum alloquitur.—Scimus omnes, quid tibi scripserit, quid in te arguerit, in quo (ut tu vis) calumniatus sit. Responde ad singula, per Epistolae hujus gradere vestigia, ne punctum quidem et apicem calumniae transeas. Si enim egeris negligenter, et (ut ego tibi credo juranti) casu aliqua transieris, statim ille clamabit et dicet: Hic hic te victum [Fort. vinctum] teneo: hic totius negotii cardo versatur. Non aeque inimici audiunt, et amici. Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit: amicus prava quoque recta judicat. Scribunt saeculi litterae, amantium caeca esse judicia; quas tu forsitan sacris Voluminibus occupatus omnino neglexeris. Numquam de amicorum judicio glorieris. Illud verum est testimonium, quod ab inimica voce profertur. Alioqui si amicus pro te dixerit, non testis, aut judex, sed fautor putabitur. Haec et hujusmodi loquentur inimici tui, qui tibi forte non credant, et movere cupiant stomachum. Caeterum ego quem numquam volens laesisti, cujus semper in Epistolis tuis nomen cogeris ventilare, do consilium ut aperte aut fidem Ecclesiae praedices, aut loquaris, ut credis. Dispensatio etenim ac libratio ista prudens verborum, indoctos decipere potest. Cautus auditor et lector cito deprehendet insidias: et cuniculos quibus veritas subvertitur, aperte in luce demonstrabit. Et Ariani, quos optime nosti, multo tempore propter scandalum nominis ὁμοούσιον (consubstantialem) se damnare simulabant, venenaque erroris circumlinebant melle verborum. Sed tamdem coluber se tortuosus aperuit, et noxium caput, quod spiris totius corporis tegebatur, spiritali mucrone confossum est. Recipit, ut scis, Ecclesia poenitentes; et numero superata peccantium dum deceptis gregibus consulit, pastorum vulneribus ignoscit. Eadem nunc in veteri et nova haeresi consuetudo servatur, ut aliud populi audiant, aliud praedicent sacerdotes.

4. Joanni episcopo in Palaestina non communicabant plures. Joannem haereticum vocabat S. Epiphanius. Athanasius et Paulinus soli in Oriente catholici.—Ac primum antequam epistolam tuam, quam scripsisti ad episcopum Theophilum, interpretatam huic volumini inseram, et ostendam tibi, me intelligere nimis cautam [Al. tantam] prudentiam tuam, expostulare tecum libet. Quae haec est tanta arrogantia, non respondere de fide interrogantibus? Tantam fratrum multitudinem, et Monachorum choros, qui tibi in Palaestina non communicant, quasi nostes publicos aestimare? Dei Filius propter unam morbidam ovem, nonaginta novem in montibus derelictas, alapas, crucem, flagella sustinuit, et suis humeris portavit ad coelos bajulans, et patiens delicatam peccatricem. Tu beatissimus papa, et fastidiosus antistes, solus dives, solus sapiens, solus nobilis ac disertus, conservos tuos, et redemptos sanguine Domini tui, rugata fronte et obliquis oculis despicis? Hoc est illud, quod, Apostolo praecipiente, didicisti: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe (I Pet. III, 15)? Finge nos occasionem quaerere, et sub praetextu fidei lites serere, schisma conficere, jurgia concitare. Tolle occasionem volentibus occasionem; ut postquam de fide satisfeceris, et omnes nodos qui contra te nectuntur absolveris, tunc liquido omnibus probes, non dogmatum, sed ordinationis esse certamen. Nisi forte prudenti consilio, ideo de fide interrogatus taces, ne videaris haereticus esse [Al. fuisse], cum satisfeceris. Omnia ergo crimina, quibus accusantur homines, refutare non debent: ne postquam negaverint, criminosi sint. At contemnis laicos, diaconos atque presbyteros. Potes enim (ut gloriaris et jactitas) in una hora mille clericos facere. Habes papam Epiphanium, qui te aperte missis litteris haereticum vocat. Certe nec aetate, nec scientia, nec vitae merito, nec totius orbis testimonio, major illo es. Si aetatem quaeris, juvenis ad senem scribis [Al. scribes]. Si scientiam, non sic eruditus ad doctum: licet te fautores tui, disertiorem Demosthene, acutiorem Chrysippo, sapientiorem Platone contendant, et tibi ipsi forte persuaserint. De vita autem et fide nihil amplius dicam, ne te laedere videar. Eo tempore quo totum Orientem (excepto papa Athanasio atque Paulino) Arianorum et Eunomianorum haeresis possidebat, quando tu Occidentalibus et in medio exsilio confessoribus, non communicabas; ille vel presbyter monasterii ab Eutychio audiebatur, vel postea Episcopus Cypri a Valente non tangebatur. Tantae enim venerationis semper fuit, ut regnantes haeretici, ignominiam suam putarent, si talem virum persequerentur. Scribe igitur ad hunc. Responde epistolae ejus: sentiant caeteri finem, eloquentiam, prudentiam tuam, ne tibi solus disertus esse videaris. Cur ab alio provocatus, aliorsum arma convertis? Palaestinae [Al. Palaestinis] interrogaris, et respondes Aegypto. Aliis lippientibus, ungis oculos non dolentium. Si placitura nobis alteri loqueris, satis superbe: si aliud quam quaerimus, satis superflue.

5. Theophilus quid probaverit. Sed dicis, epistolam meam probavit Alexandrinus episcopus. Quid probavit? contra Arium, contra Photinum, contra Manichaeum bene locutum. Quis enim te hoc tempore arguit Arianum? quis tibi nunc Photini, Manichaeique crimen impingit? Olim ista emendata sunt atque concussa. Non eras tam stultus, ut aperte defenderes haeresim, quam sciebas Ecclesiae displicere. Noveras te si hoc fecisses, statim loco movendum, et solii tui delicias suspirabas. Sic sententiam temperasti, ut nec simplicibus displiceres, nec tuos offenderes. Bene scripsisti, sed nihil ad causam pertinens. Unde noverat Alexandrinae Ecclesiae pontifex, in quibus arguereris? quorum a te confessio postularetur? Debueras tibi objecta proponere, et sic ad singula respondere. Vetus narrat historia: Quidam cum diserte diceret, ferreturque impetu ac volubilitate verborum, causamque omnino non tangeret, prudens auditor et judex: "Bene, inquit, bene, sed quo istud tam bene?" Imperiti medici ad omnes oculorum dolores uno utuntur collyrio. Qui arguitur in pluribus, et in dilutione criminum aliqua praetermittit, quidquid tacuerit, confitetur. An non respondisti ad epistolam Epiphanii, et proposuisti ipse quae dissolveres? Nimirum hac fiducia respondisti: Nullus fortiter a semetipso caeditur, Elige e duobus, quod vis. Optio tibi dabitur, aut respondisti ad epistolam Epiphanii, aut non. Si respondisti, cur maxima et plurima de his quae tibi objecta sunt, reliquisti? Si non respondisti: ubi est illa Apologia tua, in qua gloriaris apud simplices: et quasi [Al. quam] ignorantibus causam, huc illucque disseminas?

6. Tribus ex octo quaestionibus Jo. respondit. Octo tibi (ut statim probabo) de spe fidei Christianae quaestionum capita objecta sunt. Tria tantum tangis, et praeteris. In caeteris grande silentium est. Si ad septem absolutissime respondisses, haererem tamen [Al. tantum] in uno crimine: et quod tacueras, hoc tenerem. Nunc vero quasi auribus lupum apprehenderis, nec tenere potes, nec audes dimittere. Ipsa quoque tria quasi negligens atque securus, quasique aliud agens: et in quibus aut nulla aut parva sit quaestio, praetervolas atque perstringis. Et ita opertus ac tectus incedis, ut plus confitearis tacendo quam renuas disputando. Quis non protinus tibi potest dicere: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt (Matth. VI, 23)? Si tres quaestiunculae, de quibus visus es aliquid dicere, suspicione et culpa non carent, et fraudulenter ac lubrice scriptae coarguuntur, quid faciemus de quinque reliquis, in quibus quia nulla ambigui sermonis dabatur occasio, nec illudere poteras audientes, maluisti omnino reticere, quam aperte quod rectum [Al. tectum] fuerat confiteri.

7. Octo ex Origenis erroribus quaestionum capita Joanni objecta ab Epiphanio.—Et primum de libro περὶ Ἀρχῶν ubi loquitur: sicut enim incongruum est dicere, quod possit Filius videre Patrem: ita inconveniens est opinari, quod Spiritus sanctus possit videre Filium. Secundum, quod in hoc corpore quasi in carcere sint animae religatae; et antequam homo fieret in paradiso, inter rationales creaturas in coelestibus commoratae sunt. Unde postea in consolationem suam anima loquitur in Psalmis: Priusquam humiliarer, ego deliqui (Ps. CXVIII, 67). Et: Revertere, anima mea, in requiem tuam (Ps. CXIV, 7). Et: Educ de carcere animam meam (Ps. CXLI, 8), et caetera his similia. Tertium, quod dicat, et diabolum et daemones acturos poenitentiam aliquando, et cum sanctis ultimo tempore regnaturos. Quartum, quod tunicas pelliceas humana corpora interpretetur, quibus post offensam et ejectionem de paradiso Adam et Eva induti sint, haud dubium quin ante in paradiso sine carne, nervis et ossibus fuerint. Quintum, quod carnis resurrectionem membrorumque compagem, et sexum quo viri dividimur a feminis, apertissime neget: tam in explanatione primi psalmi, quam in aliis multis tractatibus. Sextum, quod sic paradisum allegorizet, ut historiae auferat veritatem; pro arboribus Angelos, pro fluminibus virtutes coelestes intelligens: totamque paradisi continentiam tropologica interpretatione subvertat. Septimum; quod aquas, quae super coelos in Scripturis esse dicuntur, sanctas supernasque virtutes, quae super terram et infra terram contrarias et daemoniacas esse arbitretur. Octavum, quod extremum objicit, imaginem et similitudinem Dei, ad quam homo conditus fuerat, dicit ab eo perditam; et in homine post paradisum non fuisse.

8. Humilitas ac charitas Epiphanii. Praetextatus consul designatus; quid solebat dicere. Fides pura moram non patitur. Zelus fidei quis debeat esse.—Hae sunt sagittae, quibus confoderis: haec tela, quibus in tota Epistola vulneraris: excepto eo, quod tuis genibus advolutus, sanctamque canitiem seposito parumper Sacerdotis honore substernens [Al. substinens], deprecatur salutem tuam, et his verbis loquitur: "Praesta mihi et tibi ut salveris, sicut scriptum est, A generatione perversa: et recede ab haeresi Origenis, et a cunctis haeresibus, dilectissime." Et infra: "Propter defensionem haereseos adversum me odia suscitantes rumpitis charitatem, quam in vobis habui: intantum, ut faceretis nos etiam poenitere quare vobis communicaverimus, ita Origenis errores et dogmata defendentibus." Dic mihi, disputator egregie, de octo capitulis, ad quae responderis. Paulisper de caeteris taceo [Al. tacens]. Prima illa blasphemia, quod nec Filius Patrem, nec Filium possit videre Spiritus sanctus, quibus a te telis confossa est? "Sanctam, inquit, et adorandam Trinitatem, ejusdem substantiae, et coaeternam; ejusdem gloriae et divinitatis credimus: anathematizantes eos, qui grande aut parvum, aut inaequale, aut visibile in deitate Trinitatis quidquam loquuntur. Sed sicut incorporalem, invisibilem, et aeternum dicimus Patrem: sic incorporalem, invisibilem et aeternum dicimus Filium et Spiritum sanctum." Nisi hoc diceres, Ecclesiam non teneres: et tamen non quaero, si ante non dixeris: non eventilabo, si amaveris eos qui talia praedicaverint; cum quibus fueris, quando ista dicentes exsilia sustinebant: quis sit ille, qui Theone presbytero Spiritum sanctum Deum [Al. Domini] in Ecclesia praedicante, clauserit aures, forasque cum suis concitus fugerit, ne tantum audiret piaculum. Statim sera conversione fidelem, inquit, volo. Miserabilis Praetextatus, qui designatus consul est mortuus. Homo sacrilegus, et idolorum cultor, solebat ludens beato Papae Damaso dicere: Facite me Romanae urbis episcopum, et ero protinus Christianus. Quid mihi longo sermone et laciniosis periodis Arianum te non esse demonstras? Aut nega hoc dixisse eum, qui arguitur: aut si locutus est talia, damna, quia dixerit. Vis scire quantus sit ardor bene credentium? audi Apostolum: Et si nos [Al. homo], aut Angelus de coelo aliter evangelizaverit vobis quam annuntiavimus, anathema sit (Gal. I, 8). Tu mihi ut crimen extenues, et dissimulato nomine criminosi, quasi secura sint omnia, et nullus in blasphemiis arguatur, otiosam fidem artifici sermone contexis. Dic statim, et Epistola tua hoc habeat exordium, anathema ei, qui talia ausus est scribere. Fides pura moram non patitur. Ut apparuerit scorpius, illico conterendus est. David inventus secundum cor Domini, Nonne, inquit, odientes te, Domine, oderam et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos (Ps. CXXXVIII, 21). Ego si patrem, si matrem, si germanum adversus Christum meum audivissem ista dicentes, quasi rabidi canis blasphemantia ora lacerassem, et fuisset in primis manus mea super eos. Qui patri et matri dixerunt: Non novimus vos, hi impleverunt voluntatem Domini. Qui diligit patrem aut matrem super Christum, non est eo dignus (Mat. X, 37).

9. Invisibiles sunt angeli. Hieronymi pura fides ac sinceritas.—Objicitur tibi, quod magister tuus, quem catholicum vocas, quem defendis obnixe, dixerit: "Filius non videt Patrem; et Filium non videt Spiritus sanctus: Et tu mihi dicis: Invisibilis Pater, invisibilis Filius, invisibilis Spiritus sanctus:" quasi non et Angeli et Cherubim et Seraphim, secundum naturam suam oculis nostris invisibiles sint? Certe David etiam de aspectu coelorum dubitans: Videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum (Ps. VIII, 4). Videbo, non video. Videbo, quando facie revelata gloriam Domini fuero contemplatus: nunc autem ex parte videmus, et ex parte cognoscimus (I Cor. XIII, 9). Quaeritur an Patrem videat Filius: et tu dicis: "Invisibilis Pater est." Deliberatur an Filium videat Spiritus sanctus: et tu respondes, "Invisibilis est Filius." Versatur in causa, an se invicem Trinitas videat, humanae aures tantam blasphemiam ferre non sustinent: et tu dicis, "Invisibilis Trinitas est." In laudes caeteras evagaris: peroras in his, quae nullus inquirit. Auditorem aliorsum trahis, ut quod quaerimus, non loquaris. Verum haec ex superfluo dicta sint. Donamus tibi, ut non sis Arianus: immo plus, ut numquam fueris. Concedimus, ut in expositione primi capituli, adversum te nulla suspicio sit, et totum pure, totum simpliciter sis locutus, eadem simplicitate et nos tecum loquimur. Num papa Epiphanius accusavit te, quod Arianus esses? Num Eunomii ἀθέου, aut Aerii tibi impegit haeresim? Hoc per totam Epistolam quaeritur quod Origenis dogmatum sequaris errores, et quosdam habeas hujus haereseos socios. Cur aliud interrogatus, respondes aliud, et quasi cum stultis loquaris dissimulatis criminibus, quae in litteris continentur, replicas quid in Ecclesia praesenti Epiphanio dixeris? Confessionem fidei postularis, et disertissimos tractatus tuos nolentibus ingeris? quaeso, lector, ut memor tribunalis Domini, et de judicio tuo te intelligens judicandum, nec mihi, nec adversario faveas, neve personas loquentium, sed causam consideres. Dicamus ergo quod coepimus.

10. Isaias Virginis demonstrator.—Scribis in Epistola tua, quod antequam Paulinianus presbyter fieret, numquam te Papa Epiphanius super Origenis errore convenit. Primum dubium est, et de personis disputo. Ille objecisse se dicit, tu negas: ille testes profert, tu non vis audire productos. Ille etiam commemorat alium esse conventum, tu pro utroque dissimulas: mittit tibi per Clericum suum epistolam, responsionem flagitat: taces, mutire non audes, et Paelestinae provocatus, Alexandriae loqueris. Inter illum et te, cui accommodanda sit fides, non est meum dicere. Puto quod nec ipse audeas adversum talem ac tantum virum, tibi veritatem, illi mendacium deputare. Sed fieri potest, ut unusquisque pro se loquatur. Teipsum contra te testem vocabo. Si enim nulla de dogmatibus quaestio versabatur: si stomachum senis non moveras: si ille tibi nihil responderat, quid necesse erat, ut in uno Ecclesiae tractatu, de cunctis dogmatibus, homo non satis eloquens, disputares: de Trinitate, de assumptione dominici corporis, de cruce, de inferis, de Angelorum natura, de animarum statu, de resurrectione Salvatoris, et nostra: et in terra, quae forsitan oblitus es scribere, praesentibus populis et tali ac tanto viro, intrepidus diceres, et omnia una saliva continuares? Ubi sunt veteres Ecclesiae tractatores, qui vix singulas quaestiones explicare multis voluminibus potuerunt? ubi electionis vas, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitruus gentium, flumen eloquentiae Christianae, qui mysterium retro generationibus ignoratum, et profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei magis miratur, quam loquitur (Rom. II, 33; Col. I, 26)? Ubi Isaias Virginis demonstrator, qui in una quaestione succumbens ait: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Repertus est saeculis nostris haud grandis homunculus, qui de cunctis Ecclesiae quaestionibus, uno linguae rotatu sole clarius coruscaret. Si nemo a te postulabat, et tranquilla erant omnia, stulte tanta disputandi voluisti subire discrimina. Si jam tunc in satisfactione fidei loquebaris, ergo non est ordinatio presbyteri, causa discordiae: quem constat multo post tempore constitutum. Fefellisti absentes, et litterae tuae peregrinis auribus blandiuntur.

11. Anthropomorphitae.—Nos hic eramus, cuncta novimus, quando contra Origenem in Ecclesia tua, Papa Epiphanius loquebatur: quando sub illius nomine in vos [Al. nos] jacula torquebantur. Tu et chorus tuus canino rictu, naribusque contractis, scalpentes capita, delirum senem nutibus loquebamini. Nonne ante sepulcrum Domini misso Archidiacono praecepisti, ut talia disputans conticesceret? Quis hoc umquam presbytero suo coram plebe imperavit [Al. impetravit] Episcopus? Nonne cum de Anastasi pergeretis ad crucem, et ad eum omnis aetatis et sexus turba conflueret, offerens parvulos, pedes deosculans, fimbrias vellens: cumque non posset praemovere gradum, sed in uno loco vix fluctus inundantis populi sustineret, tu tortus invidia adversus gloriosum senem clamitabas: nec erubuisti in os ei dicere, quod volens et de industria moraretur. Recordare, quaeso, illius diei, quando ad horam septimam invitatus populus spe sola, quasi postea auditurus Epiphanium esset, detinebatur, quid tunc concionatus sis. Nempe contra Anthropomorphitas, qui simplicitate rustica Deum habere membra, quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur, furens et indignans loquebaris: oculos et manus et totius corporis truncum, in senem dirigebas, volens illum suspectum facere stultissimae haereseos. Postquam lassus ore arido, resupinaque cervice ac trementibus labiis conticuisti, et tandem totius populi voto completa sunt, quid tibi fecit delirus et fatuus senex? Surrexit, ut se indicaret pauca dicturum esse, salutataque et voce et manu Ecclesia, "Cuncta (inquit) quae locutus est collegio frater, aetate filius meus, contra Anthropomorphitarum haeresim, bene et fideliter locutus est, quae mea quoque damnatur voce. Sed aequum est, ut quomodo hanc haeresim condemnamus, etiam Origenis perversa dogmata condemnemus." Qui risus omnium, quae acclamatio consecuta sit, puto quod retineas. Hoc est illud quod in Epistola tua dieis, loquentem illum ad populum quae vellet, et qualia vellet. Scilicet delirabat, qui in regno tuo contra tuam sententiam loquebatur. Quae vellet, inquis, et qualia vellet. Vel lauda, vel reproba. Quid et hic dubius incedis? Si bona erant quae loquebatur, cur non aperte praedicas? Si mala, cur non constanter reprehendis? Atqui columna veritatis ac fidei, qui de tanto viro audet dicere, loquente illo ad populum quae vellet: de seipso quam prudenter et verecunde, quam humiliter referat, consideremus. "Cum, inquit, et nos quadam die ante eum locuti essemus et praesens lectio [Evangelii] provocasset, audiente illo, et universa Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus haec locuti sumus, quae et semper, gratia Dei, indesinenter in Ecclesia docemus, et in catechesibus."

12. Pater episcoporum Epiphanius.—Rogo quae est ista confidentia, qui tantus animi tumor? Gorgiam Leontinum cuncti philosophi et oratores lacerant, quod ausus sit, publice sella posita, polliceri responsurum se, de qua quisque re interrogare voluisset. Nisi me honor sacerdotii, et veneratio nominis refrenaret, et scirem illud Apostoli: Nesciebam, fratres, quia Pontifex est: scriptum est enim: Principem populi tui non maledices (Act. XXIII, 5; Exod. XXII), qua vociferatione et indignatione verborum, de tua narratione conquererer! Licet ipse nominis tui extenues dignitatem, cum patrem pene omnium episcoporum, et antiquae reliquias sanctitatis et opere et sermone despicias. Dicis te quadam die, cum praesens lectio provocasset, audiente illo et universa Ecclesia, de fide et omnibus ecclesiasticis dogmatibus disputasse. Nunc est mirari Demosthenem, qui pulcherrimam orationem contra Aeschinem multo tempore dicitur exarasse. Frustra suspicimus [Al. suscipimus] Tullium; refert enim Cornelius Nepos, se praesente, iisdem pene verbis quibus edita est, eam pro Cornelio seditioso tribuno defensionem peroratam. En Lysias noster, en Gracchus, et ut aliquid de neotericis inferam, Qu. Aterius, qui ingenium in numerato habebat, ut sine monitore tacere non posset: de quo egregie Caesar Augustus, "Quintus, inquit, noster sufflaminandus est."

13. Consuetudo Ecclesiae pro baptizandis.—Quisquamne prudentum et sani capitis in uno Ecclesiae tractatu, de fine et de omnibus ecclesiasticis dogmatibus se asserat disputasse? Quaeso te ut ostendas mihi, quae sit illa lectio, toto Scripturarum sapore condita, cujus te occasio provocarit, ut repente ad periculum ingenii descenderes? Et nisi tibi disertitudinis tuae fluvius inundasset, poteras argui, quod non posses ex tempore de cunctis dogmatibus dicere. Verum quid hoc est? aliud promittis, et aliud exhibes. Consuetudo autem apud nos istiusmodi est, ut his qui baptizandi sunt; per quadraginta dies, publice tradamus sanctam et adorandam Trinitatem [fidei symbolum]. Si te praesens lectio provocavit, ut de cunctis dogmatibus una hora diceres, quid necesse fuit quadraginta dierum replicare doctrinam? Sin autem ea referebas, quae per totam quadragesimam locutus es, quomodo te quadam die, ut de cunctis dogmatibus diceres, una lectio provocavit? Sed et hic ambigue loquitur: potest enim fieri, ut quae per quadraginta dies tradere solebat in Ecclesia baptizandis, haec sub unius lectionis occasione perstrinxerit. Ejusdem enim eloquentiae est, et pauca multis, et multa paucis verbis posse dicere. Hoc quoque intelligi datur, quod postquam illum una lectio provocavit, inflammatus ardore dicendi, per quadraginta dies numquam tacuerit. Sed et otiosus senex, ex ejus ore dependens, dum res inauditas scire desiderat, pene dormiens ceciderit. Utcumque toleranda sunt: forsitan et haec simpliciter more suo sit locutus.

14. Joannes tacere jussit Epiphanium. Epiphanii littera ad Siricium.—Ponamus reliqua, in quibus post laciniosae disputationis labyrinthos, nequaquam dubiam, sed apertam ponit sententiam, et miros tractatus suos hoc fine concludit: "Cum haec ipso praesente locuti essemus, et ipse post nos causa honoris, quem ei super omnem mensuram exhibuimus, provocatus esset ut diceret: praedicationem nostram laudavit, atque miratus est, et catholicam fidem esse omnibus declaravit. Quantum ei super omnem mensuram honoris exhibueris, declarant supra mensuram exhibitae contumeliae: quando eum per Archidiaconum tacere jussisti; et morantem in populis, laudis cupidum pertonabas. Docent praesentia de praeteritis. Ille per totum exinde triennium suas injurias devorat, privataque simultate contempta, fidei tantum correctionem postulat. Tu qui sumptibus abundas [Al. abundans], et totius orbis religio lucrum tuum est, gravissimos illos legatos tuos huc illucque transmittis, et dormientem senem ad respondendum suscitas. Et revera cui tantum honoris detuleras, justum erat, ut tua praesertim extemporalia dicta laudaret. Quia vero solent interdum homines laudare quod non probant, et alienam stultitiam cassis nutrire praeconiis, non solum tua dicta laudavit, sed laudavit atque miratus est: et ne miraculum quoque parvum esset, catholicae esse fidei omni populo declaravit. Haec quam vere dixerit, et nos testes sumus qui audivimus, ad quos tuis vocibus perturbatus venit exanimis, temere se communicasse, dicens: Rogatusque ab omni Monasterio, ut ad te de Bethleem reverteretur, tantorum preces non ferens, sic reversus est vespere, ut medio noctis aufugeret, et litterae ad papam Siricium probant: quas si legeris, pervidebis, quomodo tua dicta miratus sit, et catholica declaraverit. Verum nugas terimus, et aniles et superfluas cantilenas longo sermone convincimus.

15. Transeamus ad secundam quaestionem, in qua quasi nihil sibi propositum sit, securus et ructans dormire se simulat, ut legentes faciat dormitare. Sed de reliquis quae ad fidem pertinent, sermo nobis erat, id est, omnium visibilium, et invisibilium, coelestium fortitudinum, et terrestrium creaturarum unum et eumdem esse conditorem Deum, id est sanctam Trinitatem, "juxta beatum David dicentem: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6): quod simpliciter ostendit et hominis creatio. Ipse est enim qui, accepto limo de terra, plasmavit hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem [Al. rationalem], et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae (juxta quosdam, qui hoc impie praedicant), sed propriam conditionem. Et de sanctis Angelis aeque credunt, secundum divinam Scripturam de Deo dicentem: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4): de quibus credere quod immutabilis [Al. immutabiles] naturae sint, non concedit nobis Scriptura, dicens: Angelos quoque qui non custodierunt suum principatum; sed dereliquerunt proprium domicilium in judicium magni diei, vinculis aeternis in tenebris custodivit (Jud., 6): quia immutati sunt, et ex propria dignitate et gloria, magis in daemonum ordinem abisse eos cognovimus [Al. cognoscimus]. Animas vero hominum ex Angelorum ruina, aut ex conversione fieri: neque credidimus aliquando, neque docuimus (absit enim), et alienum hoc esse a praedicatione Ecclesiastica confitemur."

16. Origenis errores.—Quaerimus utrum animae antequam homo in paradiso fieret, et plasmaretur Adam de terra, inter rationabiles fuerint creaturas; utrum proprium statum habuerint, vixerint, moratae sint, atque substiterint, et an Origenis doctrina sit vera, qui dixit cunctas rationabiles creaturas, incorporales et invisibiles, si negligentiores fuerint, paulatim ad inferiora labi, et juxta qualitates locorum ad quae defluunt, assumere sibi corpora. Verbi gratia, primum aetherea, deinde aerea. Cumque ad viciniam terrae pervenerint, crassioribus corporibus circumdari, novissime humanis carnibus alligari, ipsosque daemones, qui proprio arbitrio cum principe suo diabolo de Dei ministerio recesserunt, si paululum resipiscere coeperint, humana carne vestiri, ut acta deinceps poenitentia post resurrectionem eodem circulo, quo in carnem venerant, revertantur ad viciniam Dei, liberati etiam aereis aethereisque corporibus, et tunc omnia genua curvent Deo, coelestium, terrestrium, et infernorum, et sit Deus omnia omnibus. Cum ergo ista quaerantur, cur tu omissis super quibus pugna est, de scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris?

17. Quid in libris περὶ Ἀρχῶν dicebat Origenes. Quo tempore Commentarios edidit in Ecclesiasten Hieronymus.—Credis quod cunctas visibiles, et invisibiles creaturas unus Deus fecerit: hoc et Arius confiteretur, qui dicit cuncta creata per Filium. Si de Marcionis arguereris haeresi, quae alterum bonum, alterum justum Deum inferens; illum invisibilium, hunc visibilium asserit Creatorem, recte mihi de hujusmodi satisfeceris quaestione. Credis quod universitatis Trinitas sit creatrix. Istud Ariani et Hemiariani negant, Spiritum sanctum non conditorem, sed conditum blasphemantes. Sed te quis hoc tempore insimulat Arianum? Dicis animas hominum non partem Dei esse naturae; quasi Manichaeus nunc ab Epiphanio sis vocatus. Detestaris eos, qui animas ex Angelis asserunt fieri, et illorum ruinam nostram dicunt esse substantiam. Noli dissimulare quod nosti, nec simplicitate quod non habes fingere: Nec Origenes umquam dixit ex Angelis animas fieri, cum ipsos Angelos nomen esse officii doceat, non naturae. In libris enim περὶ Ἀρχῶν, et Angelos, et Thronos, et Dominationes, Potestates, et rectores mundi, et tenebrarum, et omne nomen quod nominatur (Ephes. I, 21), non solum in praesenti saeculo, sed in futuro, dicit animas esse eorum corporum, quae vel desiderio, vel ministerio susceperint. Solem quoque ipsum et lunam, et omnium astrorum chorum, esse animas rationabilium quondam et incorporalium creaturarum: quae nunc vanitati subjectae, ignitis videlicet corporibus, quae nos imperiti et rudes luminaria mundi appellamus, liberabuntur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Unde et omnis creatura congemiscit et parturit. Et Apostolus deplorat, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Non est istius temporis contra dogma gentilium, et ex parte Platonicum, scribere. Ante annos ferme decem in Commentariis Ecclesiaste, et in explanatione Epistolae ad Ephesios, arbitror sensum animi mei prudentibus explicatum.

18. Hoc nunc rogo, qui tanta loqueris, qui de cunctis sermonibus sub uno tractatu edisseris veritatem, ut respondeas sciscitantibus brevem absolutamque sententiam. Quando plasmavit Deus hominem ex limo, et per gratiam propriae insufflationis ei animam tribuit: utrum illa anima fuerit ante et substiterit, et ubi versata sit, quae Dei postea insufflatione donata est: an in sexto die quando corpus ex limo formatum est, et esse et vivere, Dei potestate susceperit. De hoc taces, et quid quaeratur scire dissimulans, in superfluis quaestionibus occuparis. Origenem relinquis intactum, et contra Marcionem, Apollinarem, Eunomium, Manichaeum, Arium caeterorumque haereticorum ineptias debaccharis. Manum peteris, et pedem porrigis; et tamen dogma quod retines, latenter insinuas. Sic nos rusticos placas, ut tuis penitus non displiceas.

19. Dicis ex Angelis daemones potius quam animas fieri, quasi non et ipsi daemones juxta Origenem, animae sint aerei corporis, et ex daemonibus postea si resipuerint, humanae animae sint futuri. Angelos scribis esse mutabiles, et sub eo quod pium est, illud quod impium est introducis; ut multis periodis animae fiant non ex Angelis, sed ex his vocabulis, in quae prius Angeli mutati sunt. Volo quod dico, manifestius fieri: finge aliquem tribunitiae potestatis suo vitio regradatum, per singula militiae equestris officia, ad tironis vocabulum devolutum, numquid ex tribuno statim fit tiro? Non; sed ante primicerius, deinde senator, ducenarius, centenarius, biarchus, circitor, eques, dein tiro; et quamquam tribunus quondam miles gregarius sit, tamen ex tribuno non tiro, sed primicerius factus est. Docet Origenes per scalam Jacob paulatim rationabiles creaturas ad ultimum gradum, id est, ad carnem et sanguinem descendere: nec fieri posse, ut de centenario numero subito quis ad unum numerum praecipitetur, nisi per singulos numeros, quasi per scalae gradus, ad ultimum usque perveniat; et tot mutare corpora, quot de coelo ad terram mutaverint mansiones. Hae sunt strophae vestrae atque praestigiae, quibus nos Pelusiotas et jumenta, et animales homines dicitis, quia non recipimus ea quae spiritus sunt (Vid. Epist. Pammachio et Oceano ad fin.). Vos Hierosolymitae etiam Angelos deridetis. Pertrahuntur [Al. protrahuntur] in medium vestra mysteria, et de Gentilium fabulis dogma contextum, Christianis auribus publicatur. Hoc quod vos miramini [Al. imitamur], olim in Platone contempsimus. Contempsimus autem, quia Christi stultitiam recepimus [Al. recipimus]. Recepimus Christi stultitiam, quia fatuum Dei sapientius est hominibus. Non pudet Christianos et sacerdotes Dei, quasi de rebus ludicris agatur, verbis dubiis haerere, et ambiguas librare sententias, quibus loquens magis quam audiens decipitur (I Cor. I, 25).

20. De quodam Origenista haec dicta.—Unus ex choro vestro cum a me teneretur, ut diceret quid sentiret de anima, fuissetne ante carnem, an non fuisset; fuisse respondit simul, et corpus et animam. Sciebam hominem haereticum laqueos in sermone quaerere. Tamdem reperi eum, ex quo corpus animasset, ex tunc eam dicere animam nuncupatam, quae prius vel daemon, vel Angelus Satanae, vel spiritus fornicationis, aut in parte contraria, dominatio, potestas, administrator spiritus, aut nuncius appellata sit. Si fuit anima antequam Adam in paradiso formaretur, in quolibet statu et ordine, et vixit, et egit [Al. erat] aliquid (neque enim possumus incorporalem, et aeternam in modum glirium immobilem torpentemque sentire), necesse est ut aliqua causa praecesserit, cur quae prius sine corpore fuit, postea circumdata sit corpore. Et si animae est naturale esse sine corpore, ergo contra naturam est esse in corpore. Si contra naturam est esse in corpore, ergo resurrectio corporis contra naturam erit. Sed non fiet resurrectio contra naturam; ergo juxta sententiam vestram corpus quod contra naturam est resurgens, animam non habebit.

21. Manichaeum nominare pollutio est.—Dicis animam non esse de Dei substantia. Pulchre. Damnas enim impiissimum Manichaeum, quem nominare pollutio est. Dicis ex Angelis animas non fieri. Acquiesco paulisper, licet noverim quo sensu dixeris. Quia ergo didicimus quid neges, volumus scire quid credas. "Accepto, inquis, de terra limo, plasmavit Deus hominem, et per gratiam propriae insufflationis animam donavit rationabilem; et liberi arbitrii, non partem aliquam suae naturae (juxta quosdam, qui hoc impie praedicant), sed propriam conditionem." Videte quanto circumitu, quod non quaerimus, eloquatur. Scimus quod de terra Deus plasmavit hominem, novimus quod insufflavit in faciem ejus, et factus est in animam viventem: non ignoramus quod anima rationalis sit, et proprii arbitrii, et scimus quod Dei illa conditio sit. Nemo dubitat errare Manichaeum, qui dicit eam esse Dei substantiam. Hoc nunc interrogo: Anima ista Dei conditio, liberi arbitrii, rationalis, neque de substantia Creatoris, quando facta sit: utrum eo tempore quo de limo factus est homo, et insufflatum est spiraculum vitae in faciem ejus: an quae prius fuerat [Al. antea facta fuerat], et inter rationabiles creaturas et incorporeas erat atque vivebat, Dei postea insufflatione donata sit? Hic taces, hic simplicem ac rusticum te simulas; et sub verbis Scripturae, ea quae Scriptura non sentit, abscondis. In eo loco ubi dicis, quod nullus quaerit, non illam partem aliquam esse suae [Al. divinae] naturae (juxta quosdam qui hoc impie praedicant) illud magis debueras dicere, quod omnes quaerimus, non eam, quae prius fuerat, non eam quam ante condiderat, quae inter rationabiles atque incorporeas et invisibiles creaturas multo jam tempore versabatur. Nihil horum loqueris, producis nobis Manichaeum, et abscondis Origenem, et sicut parvulis cibum poscentibus, ludicra quaedam offerunt gerulae, ut avocent mentes eorum, sic tu nos rusticos avocas ad alia, ut dum alterius personae novitate tenemur, quod volumus non quaeramus.

22. Eva in typo Ecclesiae. Quotidie Deus fabricatur animas rationales. Libera confessio fidei.—Esto, hoc non loquaris, et simplicitas tua nihil in se habeat quod callide taceas. Qui ergo de anima semel dicere coeperas, et de re tanta ab exordio conditionis humanae repetere: cur, disputatione pendente, ad Angelos et ad dispensationem Dominici corporis repente transcendis: et tam grandi in medio praetermissa salebra, dubios nos in luto haerere pateris? Si insufflatio Dei (quod non vis, et quod nunc relinquis ambiguum) humanae animae conditio est: Eva, in cujus faciem non insufflavit Deus, unde animam habuit? Taceo de Eva, quae in typo Ecclesiae de costa viri aedificata, non debet post tanta saecula nepotum calumnias sustinere. Cain et Abel, primi ex primis hominibus, unde habuere animas? Omne deinceps humanum genus, quibus animarum censetur exordiis? Utrum ex traduce, juxta bruta animalia: ut quomodo corpus ex corpore, sic anima generetur ex anima? an rationabiles creaturae desiderio corporum paulatim ad terram delapsae, novissime etiam humanis illigatae corporibus sint? An certe (quod Ecclesiasticum est secundum eloquia Salvatoris) Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Et illud Isaiae: Qui format spiritum hominis in ipso. Et in Psalmis: Qui fingit per singulos corda eorum (Ps. XXXII, 15), quotidie Deus fabricatur animas: cujus velle fecisse est, et conditor esse non cessat? Scio quae contra haec soleatis dicere, et adulteria nobis atque incesta proponere; quae longior pugna est, nec hujus temporis patitur angustias. Eadem controversia et in vos retorqueri potest: et quodcumque in Conditorem praesentis temporis videtur indignum, hoc etiam eo donante non est indignum. Nasci de adulterio, non ejus culpa est qui nascitur, sed illius qui generat. Quomodo in seminibus non peccat terra quae fovet, non semen quod in sulcos jacitur, non humor et calor, quibus temperata frumenta in germem pullulant (sed verbi gratia, fur et latro qui fraude et [Al. exinde] vi eripit semina), sic in generatione hominum [Al. genus humanum] recipit terra, id est, vulva quod suum est; et receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. Et inter illas secretas ventris angustias, Dei manus semper operatur: idemque est corporis et animae Creator. Noli despicere bonitatem figuli tui, qui te plasmavit, et fecit ut voluit. Ipse est Dei virtus et Dei sapientia qui [Al. quae] in utero Virginis aedificavit sibi domum (Heb. XI). Jephte inter viros sanctos Apostoli voce numeratus, meretricis est filius. Sed audi, ex Rebecca et Isaac, Esau genitus, hispidus, tam mente quam corpore, quasi bonum triticum in lolium avenasque degenerat: quia non in seminibus, sed in voluntate nascentis, causa est vitiorum atque virtutum. Si offensa est nasci corporibus humanis, quomodo Isaac (Genes. XVIII), Samson (Judic. XIII), Joannes Baptista (Luc. I), de repromissione nascuntur? Intelligis quid sit fidem suam audacter ac libere profiteri? Pone errare me, aperte dico quod sentio. Et tu igitur aut libere nostra profitere, aut constanter tua loquere. Noli statuere te in acie mea, ut rusticitate simulata in tuto habeas, cum volueris, pugnanti terga confodere. Non est istius temporis contra Origenis dogmata conscribere: alteri istud, si Christus vitam dederit, operi dedicabimus. Nunc quaeritur, an qui arguitur, ad interrogata responderit, et simplex sit et aperta ejus responsio.

23. Cum timore Dei loquitur et vult audiri. Joannis confessio.—Transeamus hinc ad famosissimam de resurrectionne carnis et corporis quaestionem, in qua te rursum, lector, admonitum volo, ut cum timore et judicio Dei me scias loqui, et te audire debere. Neque enim tantae stultitiae sum, ut si in expositione illius fides mera est; et perfidiae nulla suspicio, quaeram accusandi occasionem: et dum volo alium notare culpae, ipse noter calumniae. Lege ergo de resurrectione carnis quae subdita sunt; et cum legeris, et placuerint (scio enim placitura ignorantibus), suspende judicium, exspecta paulisper, usque ad finem responsionis nostrae cohibe sententiam: et si tibi postea placuerint, tunc nos calumniae denotabis. "Passionem quoque ejus in cruce et mortem ac sepulturam, quae universa servavit, ac resurrectionem veritate, et non putative confitemur: qui (Colos. XVIII) et primogenitus ex mortuis, primitias massae corporum nostrorum, quas in sepulcro positas suscitavit, pervexit ad coelum, spem nobis resurrectionis in resurrectione proprii corporis tribuens: unde et omnes sic speramus resurgere ex mortuis, sicut ille resurrexit. Non in aliis quibusdam peregrinis et in alienis corporibus, quae assumuntur in phantasmate: sed sicut ipse in illo corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum resurrexit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur, et in quibus nunc sepelimur, eadem ratione et visione speramus resurgere. Quae enim juxta Apostolum seminantur in corruptione, surgent in incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent in gloria. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 42): de quibus et Salvator docens locutus est: Qui enim digni fuerint saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque nubentur: neque enim ultra mori poterunt: sed erunt sicut Angeli Dei: cum sint filii resurrectionis (Luc. XX, 35, 36).

24. Rursum in alia parte Epistolae, hoc est, in fine suorum tractatuum, ut auribus illuderet nescientium, strepitum resurrectionis ac pompam hac verborum ambiguitate libravit: "Sed neque de secundo glorioso adventu Domini nostri Jesu Christi intermisimus, qui venturus est in gloria sua judicare vivos et mortuos: ipse enim suscitabit omnes mortuos, et ante suum tribunal esse faciet: et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum sive malum; scilicet aut coronandus in corpore, quod caste egit, et juste; aut condemnandus, quod voluptatibus pariter iniquitatibusque servivit." Hoc quod in Evangelio legimus: In consummatione mundi, si fieri potest (Matth. XXIV), seduci etiam electos, in hoc capitulo comprobamus. Audit vulgus indoctum mortuos et sepultos: audit resurrectionem mortuorum, veritate et non putative: audit primitias massae nostrorum corporum, in Domini corpore ad coelestia pervenisse: audit resurrecturos, non in peregrinis alienisque corporibus, quae assumuntur in phantasmate, sed sicut surrexit Dominus in corpore, quod apud nos in sancto sepulcro conditum jacuit: ita et nos in ipsis corporibus, quibus nunc circumdamur et sepelimur, in die judicii resurrecturos. Et ne hoc parum quis existimaret, addit in extremo capitulo: "Et unicuique reddet secundum quod egit per corpus, sive bonum, sive malum: scilicet aut coronandus in corpore quod caste egit et juste: aut condemnandus, quod voluptatibus iniquitatibusque servivit." Haec audiens, indoctum vulgus, in tanto mortuorum, sepulti corporis, resurrectionis sonitu, nullam stropham, nullas insidias suspicatur. Credit esse quod dicitur. Sanctiores enim sunt aures populi, quam sacerdotis animus.

25. Iterum atque iterum, te lector, commoneo, ut patientiam teneas, et discas quod ego quoque per patientiam didici; et tamen antequam vultum draconis evolvam, et dogma Origenis de resurrectione breviter exponam (non enim poteris vim scire antidoti, nisi venena perspexeris), illud diligenter observa et caute relegens numera: quod novies resurrectionem nominans corporis, ne semel quidem carnis inseruit: suspectumque tibi sit, quod de industria praetermisit. Dicit ergo Origenes in pluribus locis, et maxime in libro de Resurrectione quarto, et in Expositione primi psalmi, et in Stromatibus, duplicem errorem versari in Ecclesia; nostrorum, et haereticorum: "Nos simplices et philosarcas dicere, quod eadem ossa, et sanguis, et caro, id est, vultus et membra, totiusque compago corporis resurgat in novissima die: scilicet ut pedibus ambulemus, operemur manibus, videamus oculis, auribus audiamus, circumferamusque ventrem insatiabilem, et stomachum cibos concoquentem. Consequens autem esse, qui ista credamus, dicere nos quod et comedendum nobis sit, et bibendum, digerenda stercora, effundendus humor, ducendae uxores, liberi procreandi. Quo enim membra genitalia, si nuptiae non erunt? Quo dentes, si cibi non molendi sunt? Quo venter et cibi si juxta Apostolum et hic et illi destruentur? ipso iterum clamante: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem (I. Cor. I, 15)." Haec nos innocentes et rusticos asserit dicere. "Haereticos vero, in quorum parte sunt Marcion, Apelles, Valentinus, Manes, nomen insaniae, penitus et carnis et corporis resurrectionem negare: et salutem tantum tribuere animae, frustraque nos dicere ad exemplum Domini resurrecturos, cum ipse quoque Dominus in phantasmate resurrexerit: et non solum resurrectio ejus, sed et ipsa nativitas τῷ δοκεῖν, id est, putative visa magis sit, quam fuerit. Sibi autem utramque displicere sententiam, fugere se et Nostrorum carnes, et Haereticorum phantasmata: quia utraque pars in contrarium nimia sit; aliis idem volentibus se esse quod fuerint [Al. non erunt]; aliis resurrectionem corporum omnino denegantibus. Quatuor, inquit, elementa sunt, philosophis quoque nota et medicis, de quibus omnes res et corpora humana compacta sunt, terra, aqua, aer, et ignis. Terram in carnibus, aerem in halitu, aquam in humore, ignem in calore intelligi. Cum ergo anima caducum hoc frigidumque corpusculum Dei jussione dimiserit, paulatim omnia redire ad matrices suas substantias: carnes in terram relabi, halitum in aera misceri, humorem reverti ad abyssos, calorem ad aethera subvolare. Et quomodo si sextarium lactis et vini mittas in pelagus, velisque rursum separare quod mixtum est: vinum quidem et lac quod miseras non perire [Al. periere], non tamen posse quod fusum est separari: sic substantiam carnis et sanguinis non perire quidem in originalibus materiis, non tamen in antiquam redire compaginem, nec posse ex toto eadem esse quae fuerint." Cum autem ista dicantur, soliditas carnium, sanguinis liquor, crassitudo nervorum, venarumque perplexio, et ossium durities denegatur.

26. Origenis sententia.—"Alia ratione resurrectionem corporum confitemur, eorum quae in sepulcris posita sunt, dilapsaque in cineres: Pauli Pauli, et Petri Petri, et singula singulorum, neque enim fas est ut in aliis corporibus animae peccaverint, in aliis torqueantur: nec justi judicis, alia corpora pro Christo sanguinem fundere, et alia coronari." Quis haec audiens, resurrectionem carnis eum negare putet? "Et, inquit, singulis seminibus ratio quaedam a Deo artifice insita, quae futuras materias in medullae principiis tenet. Et quomodo tanta arboris magnitudo, truncus, rami, poma, folia non videntur in semine, sunt tamen in ratione seminis, quam Graeci σπερματικὸν λόγον vocant: et in grano frumenti est intrinsecus vel medulla, vel venula, quae cum in terra fuerit dissoluta, trahit ad se vicinas materias, et in stipulam, folia, aristasque consurgit: aliudque moritur, et aliud resurgit. Neque enim in grano tritici, radices, culmus, folia, aristae, paleae sunt dissolutae: sic et in ratione humanorum corporum manent quaedam surgendi antiqua principia, et quasi ἐντεριώνη [Al. ἀννερίαν, id est, seminarium mortuorum, sinu terrae confovetur. Cum autem judicii dies advenerit, et in voce Archangeli, et in novissima tuba tremuerit terra, movebuntur statim semina, et in puncto horae mortuos germinabunt: non tamen easdem carnes, nec in his formis restituent, quae fuerunt. Vis scire verum esse quod dicimus, audi Apostolum: Sed dicit aliquis: Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Insipiens, quod tu seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum; ut puta tritici, vitis et arboris (I Cor. XV, 36, 37). Et quia de grano tritici ac semente arborum ex parte jam diximus, nunc de acino vinacii disseramus. Granum parvum est, ita ut vix duobus digitulis teneri possit. Ubi sunt radices? ubi radicum et trunci et propaginum tortuosa perplexio? Ubi pampinorum umbracula, et uvarum pulchritudo, futura vina parturiens? Aridum est quod tenetur, et pene vix cernitur: sed in sicco illo grano, potentia Dei, et occulta ratione sementis, spumantia musta fundentur. Haec ligno tribues, homini non tribues: quod periturum est, sic ornatur: quod mansurum est, pristinam non recipiet vilitatem. Et vis rursum carnem, ossa, sanguinem, membra, ut crescentibus capillis tonsore egeas, nasus pituitas digerat, incrementa unguium resecanda sint, ut per inferiores partes vel stercora, vel libidines effluant? Si affers istas ineptias rusticorum, et carnis, in qua Deo placere non possumus, quasi inimicae oblivisceris, et resurrectionis mortuorum: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in contumelia, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XLII, 34). Nunc oculis videmus, auribus audimus, manibus agimus, pedibus ambulamus. In illo autem corpore spirituali toti videbimus, toti audiemus, toti operabimur, toti ambulabimus: et transfigurabit Dominus corpus humilitatis notrae, conforme corporis suae gloriae. Quando dixit transfigurabit (Philipp. XXI), id est, μετασχηματίσει, membrorum, quibus nunc utimur, diversitas denegatur. Aliud nobis spirituale et aethereum promittitur: quod nec tactui subjacet, nec oculis cernitur, nec pondere praegravatur: et pro locorum, in quibus futurum est, varietate mutabitur. Alioqui si eaedem carnes erunt, et corpora quae fuerunt, rursum mares et feminae, rursum nuptiae; viris hirsutum supercilium, barba prolixa; mulieribus laeves genae, et angusta pectora, ad concipiendos et pariendos fetus venter et femora dilatanda sunt. Resurgent etiam infantuli, resurgent et senes: illi nutriendi, hi baculis sustentandi. Nec vos, o simplices, resurrectio Domini decipiat, quod latus et manus monstraverit, in littore steterit, in itinere cum Cleopha ambulaverit, et carnes et ossa habere se dixerit. Illud corpus aliis pollet privilegiis, quod de viri semine, et carnis voluptate non natum est. Comedit post resurrectionem suam et bibit, et vestitus apparuit, tangendum se praebuit, ut dubitantibus Apostolis, fidem faceret resurrectionis. Sed tamen non dissimulat naturam aerei corporis et spiritualis. Clausis enim ingreditur ostiis, et in fractione panis ex oculis evanescit. Ergo et nobis post resurrectionem bibendum erit et comedendum, et post cibum stercora egerenda? Et ubi erit illa promissio: Oportet mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53)?"

27. Caro et corpus differunt. Astutia haereticorum.—Haec est omnis causa, cur in expositione fidei tuae, ad decipiendas aures ignorantium, novies corpus, et ne semel quidem carnem nominas: dum homines putant te carnes in corporibus confiteri, et idem carnem esse quod corpus. Si idem est, non diversum significat. Scio enim te hoc esse dicturum: Putavi idem corpus esse quod carnem: simpliciter sum locutus. Quare non carnem potius nominas, ut corpus significes, et indifferenter nunc carnem, nunc corpus, ut corpus in carne, et caro in corpore demonstretur? Sed mihi crede, non est simplex silentium tuum. Alia enim carnis, alia corporis definitio est: omnis caro est corpus, non omne corpus est caro. Caro est proprie, quae sanguine, venis, ossibus, nervisque constringitur. Corpus quamquam et caro dicatur, interdum tamen aethereum, vel aereum nominatur, quod tactui visuique non subjacet, et plerumque visibile est atque tangibile. Paries est corpus, sed non caro: lapis corpus est, sed non caro dicitur. Unde Apostolus corpora coelestia appellat, et corpora terrestria. Coeleste corpus solis, lunae, stellarum. Terrestre, ignis, aeris, aquae, terrae, et reliquorum, quae absque anima his censentur elementis. Vides nos intelligere subtilitates vestras, et arcana, quae in cubiculis et inter perfectos loquimini, et quae populus foris stans, nec meretur audire, proferre in medium? Hoc est illud quod reducta ad auriculam manu, et concrepantibus digitis, ridentes dicitis: Omnis gloria filiae regis intrinsecus (Ps. XLIV, 14). Et introduxit me rex in cubiculum suum (Cant. I, 3). Patet quare corporis, et non carnis resurrectionem dixeris: scilicet ut nos rudes carnem te dicere putaremus in corpore, et hi qui perfecti sunt, intelligerent carnem in corpore denegari. Denique Apostolus in Epistola sua ad Colossenses, volens corpus Christi carneum, et non spirituale, aereum, tenue, demonstrare, significanter locutus est, dicens: Et vos cum essetis aliquando alienati a Christo, et inimici sensus ejus in operibus malis, reconciliavit in corpore carnis suae per mortem (Coloss. I, 21, 22). Rursumque in eadem Epistola: In quo circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11). Si corpus carnem solum significat, et non est nomen ambiguum, nec ad diversas intelligentias trahi potest: satis superflue corporeum et carneum dicit, quasi caro non intelligatur in corpore.

28. Symbolum fidei ab Apostolis traditum.—In Symbolo fidei et spei nostrae, quod ab Apostolis traditum, non scribitur in charta et atramento; sed in tabulis cordis carnalibus, post confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae, omne Christiani dogmatis sacramentum, carnis resurrectione concluditur. Et tu intantum in corporis, et iterum corporis, et tertio corporis, et usque novies corporis, vel sermone vel numero immoraris, nec semel nominas carnem; quod illi semper nominant carnem, corpus vero tacent. Sed et illud quod argute subnectis, et prudenter praecavens dissimulas, scito nos intelligere. His enim testimoniis veritatem resurrectionis probas, quibus Origenes negat, et de dubiis incerta confirmans, certam fidei domum, subita tempestate subvertis. Seminatur, inquit, corpus animale: surget corpus spirituale. Neque enim nubent, neque nubentur; sed erunt sicut Angeli in coelis (I Cor. 15, 44; Matth. XXII, 30; et Luc. XX, 35). Quae alia exempla assumeres, si resurrectionem negares? Vis resurrectionem carnis, veritate et non putative, ut loqueris, confiteri. Post illa, quibus ignorantium blanditus es auribus, quod in ipsis corporibus, in quibus mortui sumus et sepulti, resurgamus, hoc potius adjunge, et dic: Quomodo Dominus post resurrectionem fixuras clavorum ostendit in manibus, vulnus lanceae monstravit in latere, et dubitantibus Apostolis, quod putarent phantasma se videre, respondit, Palpate me et videte, quoniam spiritus carnes et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39), et proprie ad Thomam: Infer digitum tuum in manus meas, et manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. XX, 27); sic et nos post resurrectionem eadem habebimus membra, quibus nunc utimur, easdem carnes et sanguinem et ossa: quorum in Scripturis sanctis opera, non natura damnantur. Denique in Genesi scriptum est: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI, 3). Et Paulus Apostolus de prava doctrina et operibus Judaeorum: Non acquievi, ait, carni et sanguini (Gal. I, 16). Et ad Sanctos, qui utique in carne erant, dicit: Vos autem in carne non estis; sed in spiritu: si tamen Dei spiritus habitat in vobis (Rom. VIII, 9). Negans enim eos in carne, quos in carne esse constabat, non carnis substantiam, sed peccata damnabat.

29. Vera resurrectionis confessio. Elias et Enoch.—Haec est vera resurrectionis confessio, quae sic gloriam carni tribuit, ut non auferat veritatem. Quod vero dicit Apostolus, corruptibile hoc et mortale (I Cor. XV), hoc ipsum corpus, id est, carnem, quae tunc videbatur, ostendit. Quod autem copulat, induere incorruptionem, et immortalitatem, illud indumentum, id est vestimentum, non dicit corpus abolere quod ornat in gloria: sed quod ante inglorium fuit, efficere gloriosum; ut mortalitatis et infirmitatis viliore veste deposita, immortalitatis auro, et, ut ita dicam, firmitatis atque virtutis beatitudine induamur; volentes non spoliari carne, sed supervestiri in gloria, et domicilium nostrum, quod de coelo est, superindui desiderantes, ut devoretur mortale a vita. Certe nemo superinduitur, nisi qui ante vestitus est. Sic et Dominus noster in monte transfiguratus est in gloria (Matth. XVII, et Marc. IX), non ut manus ac pedes caeteraque membra perderet, et subito in rotunditate vel solis, vel sphaerae volveretur: sed eadem membra solis fulgore rutilantia, Apostolorum oculos praestringerent: unde et vestimenta ejus mutata sunt in candorem, non in aerem; ne forte et vestes ejus asseras spirituales: Et facies ejus, inquit, fulgebat sicut sol (Matth. IX, 2). Ubi autem facies nominatur, aestimo quod et caetera membra conspecta sint. Enoch translatus est in carne. Elias carneus raptus est in coelum (Genes. V, 4; Reg. II): necdum mortui, et paradisi jam coloni, habent membra cum quibus rapti sunt atque translati. Quod nos imitamur jejunio, illi possident Dei consortio. Vescuntur coelesti pane, et saturantur omni verbo Dei, eumdem habentes Dominum, quem et cibum. Audi Salvatorem dicentem: Et caro mea requiescit in spe (Psal. XV, 9). Et in alio loco: Caro ejus non vidit corruptionem (Act. II, 31). Et rursum: Omnis caro videbit salutare Dei (Isai. XL, 5). Et tu semper corpus ingeminas? Profer magis Ezechiel, qui ossa jungens ossibus et educens ea de sepulcris suis, et super pedes stare faciens, carnibus nervisque constringit, et cute desuper tegit (Ezech. XXXVII).

30. Job athleta Ecclesiae ante Christum. Job videtur contra futurum Origenem scribere.—Tonet Job tormentorum victor, et testa radens putridae carnis saniem, miserias suas resurrectionis spe et veritate soletur: Quis mihi det, inquit, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo (Job. XIX, 23 et seqq.). Quid hac prophetia manifestius? Nullus tam aperte post Christum, quam iste ante Christum de resurrectione loquitur. Vult verba sua in perpetuum durare: et ut nulla possint vetustate deleri, exarari ea vult in plumbi lamina, et sculpi in silice. Sperat resurrectionem, immo novit et vidit, quod vivit Christus redemptor ejus, et in novissimo die de terra resurrecturus sit. Necdum mortuus erat Dominus, et Athleta Ecclesiae redemptorem suum videbat ab inferis resurgentem. Illud vero quod infert: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum, puto quod non loquatur, quasi amator carnium, quas putridas fetentesque cernebat; sed ex fiducia resurgendi, contemnit praesentia, solatio futurorum. Rursum ait: Circumdabor pelle mea. Ubi hic corpus aethereum? ubi aereum, et spiritui et aurae simile? Certe ubi pellis et caro, ubi ossa et nervi, et sanguis et venae, ibi carnis structura, ibi sexus proprietas. Et in carne, inquit, mea videbo Deum. Quando omnis caro videbit salutare Dei, et Jesum Deum, tunc et ego videbo Redemptorem et Salvatorem, et Deum meum. Videbo autem in ista carne, quae me nunc cruciat, quae nunc prae dolore distillat. Idcirco Deum in carne conspiciam, quia omnes infirmitates meas sua resurrectione sanavit. Nonne tibi videtur jam tunc Job contra Origenem scribere, et pro carnis veritate, in qua tormenta sustinuit, alterum contra haereticos habere certamen? Dolet enim, si tanta sit frustra perpessus, et alia spiritualiter resurgente, ista carnaliter cruciata sit. Unde inculcat et exaggerat, et omnia lubricae confessionis arcana manifesta voce concludit, dicens: Quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Is si non sexu suo resurrecturus est, si non eisdem membris, quae jacuere in stercore, si non eosdem oculos aperiat ad videndum Deum, quibus tunc videbat vermiculos, ubi erit ergo Job? Tollis ea in quibus substitit Job, et donas mihi inane vocabulum resurgentis: quomodo si navim post naufragium restitutam velis, ac neges singula de quibus navis construitur.

31. Veritas resurrectionis in quo sit. Similitudo angelorum nobis promissa in quo sit.—Ego libere dicam, et quamquam torqueatis ora, trahatis capillum, applaudatis pede, Judaeorum lapides requiratis, fidem Ecclesiae apertissime confitebor. Resurrectionis veritas sine carne et ossibus, sine sanguine et membris, intelligi non potest. Ubi caro et ossa, et sanguis et membra sunt, ibi necesse est ut sexus diversitas sit. Ubi sexus diversitas est, ibi Joannes Joannes, Maria Maria. Noli timere eorum nuptias, qui etiam ante mortem in sexu suo sine sexus opere vixerunt. Quando dicitur: In illa die neque nubent, neque nubentur (Matth. XXII, 30), de his dicitur, qui possunt nubere, et tamen non nubent. Nemo enim dicit de Angelis: Non nubent, neque nubentur. Ego numquam audivi spiritualium Virtutum in coelo nuptias celebrari: sed ubi sexus est, ibi vir et femina. Unde et tu invitus licet, cogente veritate, confessus es, et dixisti: "Aut coronandus in corpore, quod caste egit et juste, aut condemnandus in corpore, quod voluptatibus iniquitatique servivit." Tolle corpus et pone carnem, et virum ac feminam non negasti. Quis enim vivit cum gloria pudicitiae qui non habet sexum, per quem committi potuit impudicitia? Quis enim umquam lapidem coronavit, quia virgo permanserit? Angelorum nobis similitudo promittitur, id est, beatitudo illa, in qua sine carne et sexu sunt Angeli, nobis in carne et sexu nostro donabitur. Mea rusticitas sic credit, et sic intelligit sexum confiteri sine sexuum operibus: homines resurgere, et sic eos Angelis adaequari. Nec statim superflua videbitur membrorum resurrectio, quae caritura sint officio suo; cum adhuc in hac vita positi, nitamur opera non implere membrorum. Similitudo autem ad Angelos, non hominum in Angelos demutatio, sed profectus immortalitatis et gloriae est.

32. Enoch et Elias iterum.—Argumenta vero illa puerorum et infantium, et senum, et ciborum, et stercorum, quibus adversum Ecclesias uteris, non sunt tua: de Gentilium fonte manarunt. Eadem enim opponunt nobis Ethnici. Qui Christianum esse te dicis, Gentilium arma depone. Discant illi magis a te resurrectionem carnis confiteri, quam tu ab illis negare. Aut si et tu de hostium numero es, ostende te libere adversarium, ut Ethnicorum suscipias vulnera. Dono tibi nutriculas tuas, ne vagiant infantes; dono decrepitos senes, ne hyberno frigore contrahantur. Frustra etiam tonsores artificia didicerunt, scientes Israeliticum populum per quadraginta annos, nec unguium, nec capillorum incrementa sensisse: et quod his majus est, non sunt attrita vestimenta eorum; nec inveteraverunt calceamenta eorum. Enoch et Elias, de quibus dudum diximus, tanto tempore in eadem permanent aetate, qua rapti sunt. Habent dentes, ventrem, genitalia, et tamen nec cibis, nec uxoribus indigent. Quid potentiam Dei calumniaris? qui potest de medulla illa et de seminario vestro, ἐντεριώνη, non carnes tantum de carnibus, sed corpus educere, et aliud ex alio facere; et de aqua, id est, de vilitate carnium, pretiosa et aerei corporis vina mutare: potest utique eadem potentia, qua de nihilo cuncta fabricatus est, reddere quae fuerunt: quia multo minus est restituere quod fuerit, quam facere quod non fuit. Miraris si de infantibus et senibus in perfecti viri aetatem resurrectio fiat, cum de limo terrae absque ullis aetatum incrementis, consummatus homo factus sit? Costa mutatur in feminam; et tertio humanae conditionis modo, vilia et pudenda nostrae nativitatis elementa mutantur in carnes: ligantur membris, discurrunt in venas, in ossa durantur. Vis et quartum genus humanae generationis audire? Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Aliter Adam, aliter Eva, aliter Abel, aliter homo Jesus Christus. Et in omnibus diversis exordiis, una hominis natura non differt.

33. Testimonia quae probant veram resurrectionem. Resurrectionis vocabulum quid significet.—Resurrectionem carnis, omniumque membrorum si velim probare, et ad singula testimonia explanationes adjungere, multis libris opus erit: sed praesens causa hoc non desiderat. Proposui enim, non Origeni in omnibus respondere, sed fraudulentae satisfactionis aperire mysteria. Attamen quia longus fui in assertione contraria, et vereor ne dum fraudes pandere studeo, scandalum lectori reliquerim, acervatim testimonia ponam, cursimque perstringam, ut toto contra venenatam argumentationem Scripturarum pondere dimicemus. Qui vestem non habet nuptialem, nec servavit illud mandatum: Candida sint vestimenta tua semper (Matth. XII, 13), manibus pedibusque constringitur, ne recumbat in convivio, sedeat in solio, stet ad dextram Dei; mittitur in gehennam, ubi fletus oculorum, et stridor dentium est (Matth. XXII). Capilli capitis vestri numerati sunt (Luc. XII, 7). Si capilli, puto facilius dentes. Frustra autem numerati, si aliquando perituri. Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent (Joann. V, 25). Audient auribus, procedent pedibus. Hoc et Lazarus ante jam fecerat. Procedent autem de monumentis, id est, qui monumentis illati fuerant, venient mortui, et resurgent de sepulcris suis. Ros enim qui a Deo est, medicina est ossibus ipsorum. Tunc implebitur quod Dominus loquitur per Prophetam: Populus meus, intra in cellaria tua aliquantulum, donec ira mea transeat (Is. XXVI, 20, sec. LXX). Cellaria sepulcra significant, de quibus hoc utique profertur, quod conditum fuerat. Et exibunt de sepulcris suis, veluti hinnuli de vinculis soluti. Gaudebit cor eorum, et ossa eorum sicut sol orientur: veniet omnis caro in conspectu Domini, et mandabit piscibus maris, et eructabunt ossa quae comederant, et faciet compagem ad compagem, et os ad os: et qui in terrae pulvere dormierunt, resurgent: alii in vitam aeternam, alii in opprobrium et confusionem aeternam (Dan. XII, 2). Tunc videbunt justi impiorum poenas atque cruciatus: quoniam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in conspectu omnis carnis (Is. LXVI, 24). Quotquot igitur habemus hanc spem, sicut exhibuimus membra nostra famulantia immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita exhibeamus ea famulantia justitiae ad sanctificationem: ut resurgentes ex mortuis, in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 19). Quomodo et vita Domini Jesu manifestatur in nostro mortali corpore: et qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter inhabitantem spiritum ejus in nobis (II Cor. IV, 14). Justum enim est, ut qui semper mortificationem Christi in corpore nostro circumtulimus, vita quoque Jesu manifestetur in corpore nostro mortali, id est, in carne mortali secundum naturam, aeterna autem secundum gratiam. Vidit et Stephanus stantem Jesum ad dexteram Patris (Act. VII), et manus Moysi mutata est in candorem nivis, et deinceps colori pristino restituta (Exod. IV). In utraque diversitate manus fuit. Figulus ille Jeremiae, cujus per duritiam lapidum vas quod fecerat, confractum est, de eadem massa et de eodem luto redintegravit quod ceciderat (Jer. XVIII): Sed et ipsum resurrectionis vocabulum significat non aliud ruere, aliud suscitari: et quod adjicitur, mortuorum, carnem propriam demonstrat: quod enim in homine moritur, hoc et vivificatur. Vulneratus ille itineris Jericho totus refertur ad stabulum, et delictorum plagae immortalitate sanantur (Luc. X).

34. Resurrectionis veritas probata quadraginta diebus. Quare Christus comedit post resurrectionem? Marcionis error et blasphemia. Apollonius Tyaneus ante Domitianum.—Aperta sunt et sepulcra in Domini passione, quando sol fugit, terra tremuit, et multa corpora Sanctorum surrexerunt, et visa sunt in sancta civitate (Matth. XXVII). Quis est, inquit Isaias, qui ascendit ex Edom: fulgida vestimenta ejus ex Bosor, sic formosus in stola candida (Isai. LXIII, 1, juxta LXX). Edom aut terrenus interpretatur, aut cruentus. Bosor, aut caro, aut in tribulatione. Paucis verbis totum resurrectionis mysterium demonstrat, id est, et veritatem carnis et augmentum gloriae. Et est sensus: Quis est iste qui ascendit de terra, ascendit de sanguine? (Gen. XLIX, Isa. LXIII). Cujus vestimenta juxta prophetiam Jacob, qui alligavit pullum suum ad vitem, et torcular calcavit solus, musto rubentia sunt de Bosor, id est, de carne, sive tribulatione mundi (Joan. XVI): ipse enim vicit mundum. Ideoque rubra et fulgida sunt vestimenta ejus; quia speciosus est forma prae filiis hominum (Psal. XLIV): et propter gloriam triumphantis in stolam candidam commutata sunt; et tunc vere de Christi carne completum est: Quae est ista quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? Et quod in eodem libro scribitur: Fratruelis meus rubicundus et candidus (Cant. VIII, 5; V, 10). Hunc imitantur, qui vestimenta sua non coinquinaverunt cum mulieribus (Apoc. III); virgines enim permanserunt qui se castraverunt propter regna coelorum. Itaque in albis erunt vestibus. Eo tempore sententia Domini opere perfecta monstrabitur. Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitabo illud in novissimo die (Joan. VI, 39). Totum videlicet hominem, quem totum nascendo susceperat. Tunc ovis quae perierat, et in inferioribus oberrabat, humeris Salvatoris tota portabitur: et quae peccatis languida fuit, clementia judicis sustentabitur (Luc. XV). Tunc videbunt illum qui compunxerunt, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige talem (Joan. XIX, 6). Tribus et tribus caedent pectora, ipsi et mulieres eorum. Illae mulieres, quibus Dominus locutus est crucem portans: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos flete, et super filios vestros (Luc. XXIII, 28). Tunc Angelorum vaticinium complebitur, qui stupentibus Apostolis sunt locuti: Viri Galilaei, quid statis stupentes in coelum. Hic Jesus qui a vobis assumptus est in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Quale est autem, idcirco dicere Dominum post resurrectionem quadraginta diebus comedisse cum Apostolis, ne phantasma putaretur (Ibid.); et hoc ipsum quod comedit, in carne et in membris visus est, in phantasmate confirmare? Aut verum est quod videbatur, aut falsum. Si verum est, ergo vere comedit, et vere membra habuit. Si autem falsum, quomodo res falsas ostendere voluit, ut resurrectionis veritatem probaret? Nemo enim falso verum probat. Ergo, inquies, et nos post resurrectionem comesuri sumus? Nescio. Non enim scriptum est: et tamen si quaeratur, non puto comesuros. Legi enim, non esse regnum Dei cibum et potum, repromittens nobis quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (Rom. 1). Moyses et Elias quadraginta diebus jejunaverunt ac noctibus (Is. LXV, 4; Deut. IX). Hoc hominum natura non patitur, sed quod homini impossibile est, Deo impossibile non est (III Reg. XIX). Sicut qui futura praedicit, non interest utrum post decem annos, aut post centum futura pronuntiet, quia una est scientia futurorum: sic qui quadraginta diebus potest jejunare et vivere, immo non potest jejunare, sed vivit virtute Dei; et aeterno tempore poterit absque esca et potu vivere. Quare favum comedit Dominus? Ut resurrectionem probaret; non ut tuis faucibus mella permitteret. Piscem in prunis assum petiit, ut dubitantes confirmaret Apostolos, qui ad illum accedere non audebant, quod putarent se spiritum videre, non corpus (Joan XII). Archisynagogi filia suscitatur, et cibum accipit: Lazarus quatriduanus mortuus resurgit, et prandens inducitur (Marc. V, Joann. XI): non quia apud inferos esuriebat, sed quia difficultas operis, scrupulositatem fidei requirebat. Quomodo veras manus et verum ostendit latus: ita vere comedit cum discipulis: vere ambulavit cum Cleopha: vere lingua locutus est cum hominibus: vero accubitu discubuit in coena: veris manibus cepit panem, benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. Quod autem ab oculis repente evanuit, virtus Dei est, non umbrae et phantasmatis. Alioquin et ante resurrectionem, cum eduxissent eum de Nazareth, ut praecipitarent de supercilio montis, transivit per medios, id est, elapsus est de manibus eorum. Numquid juxta Marcionem dicere possumus, quod ideo nativitas ejus in phantasmate fuerit, quia contra naturam qui tenebatur, elapsus est? Quod Magis licet, hoc Domino non licet? Apollonius Tyaneus scribitur cum ante Domitianum staret in consistorio, repente non comparuisse. Noli potentiam Domini Magorum praestigiis adaequare, ut videatur fuisse quod non fuit, et putetur comedisse sine dentibus, ambulasse sine pedibus, fregisse panem sine manibus, locutus esse sine lingua, et latus monstrasse sine costis.

35. Et quomodo, inquies, non cognoscebant eum in itinere, si ipsum habebat corpus, quod ante habuit. Audi Scripturam dicentem: Oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent (Luc. XXIV, 16). Et rursum: Aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum (Ibid. 31). Numquid alius fuit quando non agnoscebatur, et alius quando agnitus est? Certe unus atque idem erat. Cognoscere ergo, et non cognoscere, oculorum fuit, non ejus qui videbatur, licet et ipsius fuerit. Oculos enim tenebat eorum, ne se agnoscerent. Denique ut scias errorem qui versabatur in medio, non corporis Domini, sed oculorum fuisse clausorum: Aperti sunt oculi eorum, inquit, et cognoverunt eum (Joan. XX). Unde et Maria Magdalene quamdiu non agnoscebat Jesum, et vivum quaerebat inter mortuos, hortulanum putabat. Agnoscit, et Dominum vocat. Post resurrectionem Jesus stabat in littore, discipuli in navi erant. Caeteris non cognoscentibus eum, dicit discipulus quem diligebat Jesus, Petro, Dominus est (Joan XXI, 12). Prior enim virginitas virginale corpus agnoscit. Idem erat, et non idem omnibus videbatur. Statimque subjungitur: Et nemo audebat interrogare eum, Tu quis es? scientes quod Dominus est. Nemo audebat, quia Deum sciebant. Vescebantur cum prandente, quia hominem et carnem videbant, non quod alter Deus, alter homo esset, sed unus atque idem Filius Dei cognoscebatur ut homo, adorabatur ut Deus. Scilicet nunc mihi philosophandum est, incertos esse sensus nostros, et maxime visum. Carneades aliquis ab inferis excitandus, ut proferat verum. Remum in aqua fractum videri, porticus longius angustiores, rotundos procul turrium angulos, columbarum colla ad singulas conversiones colorem mutantia. Cum Rhode Petrum nuntiaret, et Apostolis diceret (Act. XII): ob periculi magnitudinem evasisse: non credunt, phantasma suspicantur. Porro quod clausis ingressus est ostiis, ejusdem virtutis fuit, cujus et ex oculis evanescere. Lynceus (ut fabulae ferunt) videbat trans parietem: Dominus clausis ostiis, nisi phantasma fuerit, intrare non poterit? Aquilae et vultures transmarina cadavera sentiunt. Salvator Apostolos suos, nisi ostium aperuerit, non videbit? Dic mihi, acutissime disputator, quid est majus, tantam terrae magnitudinem appendere super nihilum, et super aquarum incerta librare: an Deum transire per clausam portam, et creaturam cedere Creatori? Quod majus est, tribuis: quod minus est, calumniaris. Petrus super aquas ambulat gravi et solido corpore (Joan XX). Mollis unda non cedit: paululum fides dubitat, et statim naturam suam corpus intelligit: ut sciamus, super aquas non corpus ambulasse, sed fidem.

36. Marcionitae disputatio.—Oro te, qui tantis contra resurrectionem uteris argumentis, ut simpliciter mecum loquaris. Credis vere Dominum resurrexisse, in eodem quo mortuus, quo sepultus est corpore, an non credis? Si credis, cur ista proponis, per quae resurrectio denegatur? Si non credis, qui ita imperitorum lactas animas, et resurrectionem casso nomine ventilas? audi. Nuper de Marcionis quidam schola: Vae, inquit, ei, qui in hac carne, et in his ossibus resurrexerit. Gaudens animus statim intulit: Consepulti enim sumus, et consurreximus cum Christo per baptismum (Rom. VI, 4). Animae, an carnis resurrectionem dicis? Respondi, non solius animae, sed carnis, quae cum anima renascitur in lavacro. Et quomodo peribit, quae in Christo renata est? Quia scriptum est, ait: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (II Cor. XV). Attende, obsecro te, quod dicitur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Numquid non resurgent? Absit; sed non possidebunt. Quare non possidebunt? Quia sequitur, neque corruptio incorruptionem possidebit. Tamdiu ergo regnum Dei non possidebunt, quamdiu caro tantum sanguisque permanserint. Cum autem corruptivum induerit incorruptionem, et mortale induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53), et lutum carnis in testam fuerit excoctum, quae prius gravi pondere premebatur in terram, acceptis spiritus pennis et immutationis, non abolitionis, nova gloria volabit ad coelum; et tunc implebitur illud quod scriptum est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (Ose. XIII, 14; et I Cor. XV, 55)?

37. Joannis Epist. ad Theophil. Caesaria Metropolis Palaestinae: totius Orientis Antiochia. Isidorus Presbyter.—Praepostero ordine de animarum statu et carnis resurrectione respondimus: omissisque principiis Epistolae, tota nobis contra egregios tractatus ejus fuit disputatio. Maluimus enim de Dei rebus, quam de nostris injuriis dicere. Si peccaverit homo in hominem, rogabunt pro eo ad Dominum. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Nunc e diverso super omnia nostros adversarios immortali odio persequimur: blasphemantibus Deum, clementem porrigimus manum. Scribit ad Theophilum episcopum apologiam, cujus istud exordium est: "Tu quidem ut homo Dei, et apostolica ornatus gratia, curam omnium Ecclesiarum, maxime ejus quae in Jerosolymis est, sustines, cum ipse plurimis sollicitudinibus Ecclesiae Dei, quae sub te est, distringaris." Laudat faciem, ad personam principum trahit. Tu qui regulas quaeris Ecclesiasticas, et Nicaeni concilii canonibus uteris, et alienos clericos, et cum suis episcopis commorantes tibi niteris usurpare, responde mihi, ad Alexandrinum episcopum Palaestina quid pertinet? Ni fallor, hoc ibi decernitur, ut Palaestinae metropolis Caesaria sit, et totius Orientis Antiochia. Aut igitur ad Caesariensem episcopum referre debueras, cui, spreta communione tua, communicare nos noveras; aut si procul expetendum judicium erat, Antiochiam potius litterae dirigendae. Sed novi cur Caesariam, cur Antiochiam nolueris mittere. Sciebas quid fugeres, quid vitares. Maluisti occupatis auribus molestiam facere, quam debitum Metropolitano tuo honorem reddere. Nec hoc dico, quod praeter amicitias, quae suspicionem generant, quidquam in legatione reprehendam; sed quia apud interrogantes magis et praesentes te purgare debueris. "Misisti religiosissimum hominem Dei Isidorum presbyterum, virum potentem tam ex ipsa incessus et habitus dignitate, quam divinae intelligentiae, curare etiam eos, qui animo vehementer aegrotant; si tamen sensum sui languoris habeant. Homo Dei mittit hominem Dei." Nihil interest inter presbyterum et episcopum; eadem dignitas mittentis et missi: hoc satis imperite: in portu, ut dicitur, naufragium. Iste Isidorus qui in coelum tuis laudibus tollitur, idipsum infamatur Alexandriae, quod tu Jerosolymae; ex quo non legatus advenisse videtur, sed socius. Alioquin et litterae manu ejus scriptae, quae ante tres menses legationis ad nos directae erant, portantes errorem, Vincentio presbytero redditae sunt, quae usque hodie ab eo tenentur, quibus cohortatur ducem exercitus sui, ut super petram fidei, stabili pesistat gradu, nec nostris naeniis terreatur. Pollicetur se antequam legationis esset ulla suspicio, venturum Jerosolymam, et ad adventum suum illico adversariorum cuncos proterendos. Et inter caetera his etiam verbis utitur: "Quomodo fumus in aere dissolvitur, et cera ad viciniam ignis liquescit: ita dissipabuntur qui semper Ecclesiasticae fidei resistentes, nunc per homines simplices eamdem fidem inquietare conantur.

38. Rogo te, lector, qui hoc scribit antequam veniat, qui tibi videtur? adversarius, an legatus? Iste est quem nos piissimum vel religiosissimum, et, ut verbum exprimamus e verbo, deicolam [θεοσεβέστατον] possumus dicere. Iste est homo divinae intelligentiae; tam potens, et tanta incessus ac habitus dignitate, ut quasi spiritualis Hippocrates, languorem animarum nostrarum sua potuerit praesentia mitigare, si tamen nos voluerimus suae medicinae acquiescere. Curet se tali medicamine, qui etiam alios curare consuevit. Nobis divina illa intelligentia, pro Christo stultitia est. Libenter nostra rusticitate languemus, ne collyrio vestro impie videre discamus. "Tuae vero sanctimoniae, pro optima voluntate quasi ad finem usque perducta sit, deprecamur Dominum in sanctis locis nocte ac die, ut ei reddat perfectam mercedem, et coronam vitae largiatur." Recte gratias agis; nisi enim venisset Isidorus, tu in tota Palaestina tam fidelem sodalem non invenisses. Nisi ille tibi promissum apportasset auxilium, haereres in turba rusticorum, quae sapientiam tuam intelligere non posset. Haec ipsa apologia, de qua nunc sermo est, Isidoro praesente et multum collaborante, dictata est, ut idem esset, et dictator et bajulus litterarum.

39. Archelaus comes. S. Epiphanii prudentia.—"Cum ergo huc venisset, et accessisset ad nos tribus vicibus, et admovisset tam divinae sapientiae tuae, quam propriae intelligentiae habentia medicinam verba, nec profuit alicui, nec profuit ei quisquam." Hic qui ad tres vices dicitur ad nos accessisse, ut in veniendo mysticum numerum conservaret, qui Theophili episcopi mandatum nobis loquebatur, litteras ad nos ab eo missas noluit reddere. Cumque diceremus: Si legatus es, redde legationis epistolas: si epistolas non habes, quomodo legatum te probabis? Respondit se habere quidem litteras ad nos: adjuratum tamen ab Hierosolymorum episcopo, ne nobis eas redderet. En legati constantia, qui ut pacem faceret, et suspicionem in alteram partem favoris excluderet, aequum se utrisque tribuit. Et quia sine emplastro venerat, et medicorum armamenta non habebat, idcirco ejus medicina non profuit. Hieronymus et hi cum eo sunt, "et secreto et coram omnibus, frequentissime et sub jurisjurandi testificatione satis ei fecerunt, quod numquam de nobis [Al. vobis] ambiguitatem aliquam habuerint fidei, dicentes: Quomodo eo tempore quando communicabamus ei, nunc similiter eumdem affectum habemus de ratione fidei." Videte quid faciat concordia dogmatum. Isidorus, ut haec significaret, ejus socius erat, homo Dei et presbyter θεοσεβέστατο ς, et vir potens, et sacro ac venerabili incessu, et divinae intelligentiae, et Hippocrates Christianorum vocatur. Ego misellus dum in solitudine delitesco, a tanto pontifice repente truncatus, presbyteri nomen amisi. Et tamen iste Hieronymus, cum pannosa turba et sordidatis gregibus, quid Isidoro illi fulmineo [Al. fulmine] ausus est respondere? At ne forte ille non cederet, et opprimeret eos praesentia, et mole corporis sui, non semel, non tertio, sed frequentissime juraverunt, se eum de quo quaestio erat, scire orthodoxum, nec umquam in suspicione habuisse haereseos. O apertum impudensque mendacium! O testimonium pro se, nec Catoni creditum! In ore enim duorum, vel trium testium stat omne verbum (Deut. XXVII, 6; et Matth. XVIII, 16; et II Cor. XVI, 1). Alicubi [Al. aliquando] ne dictum, aut tibi alicubi mandatum est, quod sine satisfactione fidei communionem tuam subiremus? Quando per virum disertissimum, et christianissimum Archelaum comitem, qui sequester pacis era, condictus locus foederis fuit, nonne hoc in primis postulatum est, ut futurae concordiae fides jaceret fundamenta? Pollicitus est esse se venturum. Instabat dies Paschae: frequens monachorum turba convenerat [Al. venerat]: exspectabaris in loco: quid faceres, nesciebas. Repente mandasti aegrotare nescio quam: illo die te non posse venire. Ludione an episcopus haec loquitur? Pone verum esse quod dicis, propter unius mulierculae delicias, ne te absente doleat caput, fastidium sustineat, stomacho perfrigescat, Ecclesiae causam negligis? tot virorum, et christianorum et monachorum contemnis praesentiam? Noluimus occasionem dare: videbamus enim stropham dilationis tuae, injuriam patientia vicimus. Rescribit [Al. quod scribit] Archelaus: monet altero et tertio die manere, si vellet [Al. si velles] venire. At ille occupatus: Muliercula enim vomere non cessavit: dum nauseam evasisset, nostri penitus oblitus est. Post duos ergo menses tamdem exspectatus venit Isidorus, qui non, ut tu fingis, pro te testimonium, sed causam postulatae satisfactionis audivit. Cum enim objiceret nobis, quare ei communicastis, si haereticus erat? audivit ab omnibus, communicavimus nihil de haeresi suspicantes. Postquam vero a beato Papa Epiphanio conventus, tam sermone, quam litteris, respondere contempsit: cunctis monachis ab eodem Epiphanio scripta venerunt, ut absque satisfactione fidei, nullus ei temere communicaret. Presto sunt litterae, nec super hac re dubitari potest. Haec sunt quae fratrum turba respondit, non ut tu argumentaris, ex eo te non esse haereticum, quia aliquando non dictus sis. Hac enim ratione aegrotare non debebit, qui ante aegrotationem sanus fuit.

40. Pauliniani ordinatio.—"Quando autem coeptum est de ordinatione Pauliniani, et aliorum qui cum eo sunt, ventilari, videntes se reprehendi, cum propter charitatem atque concordiam concederentur eis omnia; hoc autem solum expeteretur, ut licet ab aliis contra regulas ordinati essent, tamen subjicerentur Ecclesiae Dei; ut non scinderent eam, atque proprium sibi facerent principatum: in hoc non acquiescentes, coeperunt proponere de fide, et omnibus notum facere, quod si non arguerentur hi qui cum Hieronymo presbytero erant, nihil culparent in nobis. Sin autem arguerentur erroris, et culpae, cum penitus non queant de istiusmodi quaestionibus disputare, satisfactionem errati proprii non invenientes, ad ista confugerent: non quo sperarent nos posse convinci, sed famam nostram laedere niterentur."

41. Paulinianus presbyter Cypri versabatur. Hieronymus ordinatus a Paulino.—Quod perplexa oratio est, nemo vitium interpretationis putet. Talis enim et Graeca est. Interim ego gaudeo, quod qui me decollatum putabam, subito mihi presbyterii caput video repositum. Dicit nos omnino convinci non posse, et venire ad praelium perhorrescit. Si causa discordiae, non ex dissensione fidei est, sed ex Pauliniani ut dicis, ordinatione descendit, quae tanta stultitia est volentibus occasionem dare, nolle respondere? Confitere fidem; sed tamen responde quod quaereris, ut omnibus luceat, non de fide, sed de ordinatione esse certamen. Quamdiu enim interrogatus de fide, tacueris, potest tibi adversarius dicere: Non est ordinationis causa, sed fidei. Si ordinationis causa est, stulte facis de fide interrogatus, tacere. Si fidei, stulte praetendis ordinationem. Porro quod dicis te petisse, ut subjicerentur Ecclesiae Dei, et non scinderent eam, neque proprium sibi facerent principatum, de quibus dicas, non satis intelligo. Si de me et de presbytero Vincentio, satis multo dormisti tempore, qui post annos tredecim, nunc excitatus haec loqueris. Ob id enim et ego Antiochiam, et ille Constantinopolim, urbes celeberrimas deseruimus, non ut te in populis praedicantem laudaremus: sed ut in agris et in solitudine adolescentiae peccata deflentes, Christi in nos misericordiam deflecteremus. Sin autem de Pauliniano tibi sermo est: vides eum Episcopo suo esse subjectum, versari Cypri, ad visitationem nostram interdum venire: non ut tuum, sed ut alienum; ejus videlicet, a quo ordinatus est. Quod si hic etiam esse voluerit, et in exsilio nostro quietus in solitudine vivere, quid tibi debet, nisi honorem quem omnibus debemus episcopis? Fac a te ordinatum: idem ab eo audies, quod a me misello homine sanctae memoriae episcopus Paulinus audivit. "Num rogavi te, ut ordinarer? Si sic presbyterium tribuis, ut monachum nobis non auferas, tu videris de judicio tuo. Sin autem sub nomine presbyteri tollis mihi, propter quod saeculum dereliqui: ego habeo quod semper habui: nullum dispendium in ordinatione passus es.

42. Competentes in Ecclesia. Ab specu Domini prohibitus Hieronymus.—"Ut non scinderent, inquit, eam, neque proprium sibi facerent principatum." Quis scindit Ecclesiam? Nos, quorum, omnis domus Bethleem in Ecclesia communicat? an tu qui aut bene credis, et superbe de fide taces: aut male, et vere scindis Ecclesiam? Nos scindimus Ecclesiam, qui ante paucos menses circa dies Pentecostes, cum obscurato sole, omnis mundus jam jamque venturum judicem formidaret, quadraginta diversae aetatis et sexus, presbyteris tuis obtulimus baptizandos? Et certe quinque presbyteri erant in monasterio, qui suo jure poterant baptizare; sed noluerunt quidquam contra stomachum tuum facere, ne et haec tibi de fide reticendi daretur occasio. An non tu potius scindis Ecclesiam, qui praecepisti Bethleem presbyteris tuis: ne competentibus nostris in Pascha baptismum traderent, quos nos Diospolim (Lidda) ad confessorem et episcopum misimus Dionysium baptizandos? Ecclesiam scindere dicimur, qui extra cellulas nostras locum Ecclesiae non habemus? An non tu scindis Ecclesiam, qui mandas clericis tuis, ut si quis Paulinianum ab Epiphanio episcopo consecratum presbyterum dixerit, Ecclesiam prohibeatur intrare. Ex quo tempore usque in praesentem diem videmus tantum specum Domini; et haereticis intrantibus, procul positi suspiramus.

43. Nosne sumus, qui Ecclesiam scindimus: an ille qui vivis habitaculum, mortuis sepulcrum negat, qui fratrum exsilia postulat? Quis potentissimam illam feram, totius orbis cervicibus imminentem, contra nostras cervices specialiter incitavit? Quis ossa Sanctorum, et innoxios cineres hucusque verberari ab imbribus sinit? His nos blandimentis bonus Pastor invitat ad pacem, et proprium arguit facere principatum: qui omnibus episcopis, rectam dumtaxat fidem tenentibus, et communione et charitate sociamur. An tu solus Ecclesia es, et qui te offenderit, a Christo excluditur? Si proprium defendimus principatum, ostende nos in paroecia tua habere episcopum. Quod tibi non communicavimus, fidei est: responde, et ordinationis erit.

44. "Occasionem quoque fingunt aliarum litterarum, quas dicunt sibi scripsisse Epiphanium. Quamquam dabit ille rationem pro omnibus quae gesta sunt ante tribunal Christi, ubi major et minor absque ulla personarum acceptione judicabitur. Attamen quomodo possunt illius niti epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et illorum qui cum eo sunt, a nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa ejus epistola in exordio suo significat?" Rogo quae tanta est caecitas, Cimmeriis, sicut aiunt, tenebris involuta? Dicit nos occasionem fingere, et Epiphanii adversus se litteras non habere, statimque subjungit: "Quomodo possunt illius niti epistola, quam de ordinatione Pauliniani illicita, et eorum qui cum eo sunt, a nobis coargutus scripsit: sicut et ipsa ejus epistola in exordio suo significat?" Non habemus epistolam. Et quae est illa epistola quae in exordio suo de Pauliniano loquitur? Est aliquid post exordium, cujus tu times facere mentionem. A te est coargutus aetatis, qua Paulinianus erat. Presbyterum ordinas, et legatum mittis ac socium: tantamque habes fiduciam, ut ubi Paulinianum mentitus es puerum, illuc puerum mittas presbyterum. Itemque Theosebam [Al. Theosobium] Thiriae Ecclesiae diaconum facis presbyterum, et contra nos armas, illiusque in nos abuteris eloquentia. Tibi soli licet Ecclesiae jura calcare: tu quidquid feceris, norma doctrinae est; et non erubescis ante tribunal Christi judicandum tecum Epiphanium provocare. Quae sequuntur post hoc capitulum, haec sunt: Mensae suae et domus contubernium imputat Epiphanio, scribitque eum numquam quam esse secum de Origenis dogmatibus locutum, et sub jurisjurandi testificatione confirmat, dicens: "Ne suspicionem quidem, sicut Deus testis est, perversae in nos fidei se habere monstravit." Nolo respondere et arguere acriter, ne perjurii episcopum convincere videar. Praesto sunt plures epistolae Epiphanii: una ad ipsum, aliae ad episcopos Palestinos, et nuper ad Romanae urbis pontificem: in quibus dicit se eum coram multis, de dogmatibus arguentem non meruisse responsum, totumque nostrae parvitatis testis est monasterium.