Eusebius

Eusebius

Εὐσέβιος Καισαρείας Παλαιστίνης ἐν ταῖς θείαις γραφαῖς σπουδαῖος καὶ τῆς θείας Βιβλιοθήκης ἅμα Παμφίλῳ τῷ μάρτυρι, ἐπιμελέστατος ἀνιχνευτὴς, ἐξέδωκε πολλὰ τεύχη, ὧν εἰσι τάδε· εὐαγγελικῆς ἀποδείξεως λόγοι εἴκοσι, εὐαγγελικῆς προδείξεως παρασκευῆς λόγοι δέκα καὶ πέντε, θεοφανείας λόγοι πέντε, ἐκκλησιαστικῆς ἱστορίας λόγοι δέκα, χρονικῶν κανόνων παντοδαπῆς ἱστορίας, καὶ τούτων ἐπιτομὴ, περὶ τῆς εὐαγγελίων διαφωνίας, εἰς Ἠσαΐαν λόγοι δέκα, κατὰ Πορφυρίου, τοῦ τότε συγγράφοντος ἐν Σικελίᾳ, ὥς τινες οἴονται, λόγοι τριάκοντα, ἀφ‘ ὧν εἰς ἐμὲ λόγοι εἴκοσι μόνον περιῆλθον. τοπιαῶν λόγος εἷς, ἀπολογίας ὑπὲρ Ὠριγένους λόγοι ἓξ, περὶ τοῦ βίου Παμφίλου λόγοι τρεῖς, περὶ μαρτύρων ἕτερα συγγράμματα καὶ εἰς τοὺς ἑκατὸν καὶ πεντήκοντα ψαλμοὺς δεδοκιμασμένα ὑπομνήματα, καὶ ἕτερα πολλά. ἤνθησε μάλιστα ἐπὶ Κωνσταντίνου τοῦ βασιλέως καὶ Κωνσταντίου, καὶ διὰ τὴν φιλίαν τὴν πρὸς Πάμφιλον τὸν μάρτυρα τῇ ἐπωνυμίᾳ αὐτοῦ ἑκλήθη.


Eusebius Caesareae Palaestinae episcopus in scripturis divinis studiosissimus et bibliothecae divinae cum Pamphilo martyre, diligentissimus pervestigator, edidit infinita volumina. de quibus haec sunt, εὐαγγελικῆς ἀποδείξεως libri viginti, εὐαγγελικῆς προπαρασκευῆς libri quindecim, θεοφανείας libri quinque, ecclesiasticae historiae libri decem, chronicorum canonum omnimoda historia, et eorum Ἐπιτομὴ, et de evangeliorum diaphonia, in Isaiam libri decem, et contra Porphyrium, qui eodem tempore scribebat in Sicilia, ut quidam putant, libri triginta, de quibus ad me viginti tantum pervenerunt. τοπικῶν liber unus, ἀπολογίας pro Origene libri sex, de vita Pamphili libri tres, de martyribus alia opuscula, et in centum quinquaginta psalmos eruditissimi commentarii, et multa alia. floruit maxime sub Constantino imperatore et Constantio, et ob amicitiam Pamphili martyris ab eo cognomentum sortitus est.

 

Hieronymus Stridonensis

Praeparatio evangelica

Demonstratio evangelica

Historia ecclesiastica

Chronicon

De martyribus Palaestinae

Vita Constantini

Constantini imperatoris oratio ad coetum sanctorum

Eusebii Caesariensis opera. Recognovit Guilielmus Dindorfius. 4 vols. Leipzig: Teubner, 1867–1871.

De Praeparationis Evangelicae Eusebii edendae ratione. Scripsit Dr. I. A. Heikel. Helsingforsiae: Ex officina typographica Societatis Litterariae Fennicae, 1888.

The Ecclesiastical History of Eusebius in Syriac. Edited by William Wright and Norman McLean. With a collation of the ancient Armenian version by Adalbert Merx. Cambridge: Cambridge University Press, 1898.

Eusebius. The Ecclesiastical History. With an English Translation by K. Lake and J. E. L. Oulton. 2 vols. // Loeb Classical Library. London: Heinemann, 1926, 1942.

Thesaurus temporum Eusebii Pamphili Caesareae Palestinae episcopi, Chronicorum Canonum omnimodae historiae libri duo, interprete Hieronymo: ex fide vetustissimorum Codicum castigati. Item autores omnes derelicta ab Eusebio et Hieronymo continuantes. Ejusdem Eusebii utriusque partis Chronicorum Canonum reliquiae Graecae, quae colligi potuerunt. Editio altera, in qua ejusdem Josephi Justi Scaligeri tertia fere parte auctiores Notae et Castigationes in Latinam Hieronymi interpretationem et Graeca Eusebii, suprema Autoris cura emendatae. Amsterdam: Joannes Janssonius, 1658.