Josephus Flavius

Josephus Flavius

Ἰώσηπος Ματθίου υἱὸς Ἱεροσολύμων ἱερεὺς παρὰ Οὐεσπασιανοῦ ἁλοὺς μετὰ Τίτου τοῦ υἱοῦ αὐτοῦ κατελήφθη. ὃς εἰς Ῥώμην ἐλθὼν ἑπτὰ λόγους τῆς Ἰουδαϊκῆς ἁλώσεως τοῖς δύο βασιλεῦσι τῷ τε πατρὶ καὶ τῷ υἱῷ προσήνεγκεν οἵ τινες καὶ τῇ δημοσίᾳ Βιβλιοθήκῃ παρεδόθησαν, κτλ.

Ἔγραψε δὲ καὶ τῆς Ἀρχαίολογίας λόγους εἴκοσι ἀπὸ τῆς τοῦ κόσμου ἀρχῆς ἕως τεσσαρεσκαιδεκάτου ἔτους Δομιτιανοῦ Καίσαρος, καὶ δύο Ἀρχαιότητος κατὰ Ἀπίωνος γραμματικοῦ Ἀλεξανδρέως, ὃς ἐπὶ Καλιγύλα πρεσβευτὴς ἀποσταλεὶς παρὰ τοῦ μέρους τῶς ἐθνικῶν κατὰ Φίλωνος λόγον περιέχοντα κατάγνωσιν τῶν Ἰουδαίων ἔγραψε. ἐστι καὶ ἄλλος αὐτοῦ λόγος περὶ Αὐτοκράτορος λογισμοῦ ἐξαίρετος πάνυ ἐν ᾧ καὶ τοῦ πάθους τῶν Μακκαβαίων ἐμνήσθη.


Josephus Matthiae filius ex Hierosolymis sacerdos a Vespasiano captus cum Tito filio ejus relictus est. hic Romam veniens, septem libros Judaicae captivitatis Imperatoribus patri filioque obtulit qui et bibliothecae publicae traditi sunt, etc.

Scripsit autem et alios viginti Antiquitatum libros ab exordio mundi usque ad decimum quartum annum Domitiani Caesaris, et duos Ἀρχαιότητος adversum Appionem grammaticum Alexandrinum qui sub Caligula legatus missus ex parte Gentilium contra Philonem etiam librum vituperationem gentis Judaicae continentem scripserat. alius quoque liber ejus qui inscribitur περὶ Αὐτοκράτορος λογισμοῦ valde elegans habetur in quo et Machabaeorum sunt digesta martyria.

 

Hieronymus Stridonensis

De bello Judaico

Antiquitates Judaicae

Vita

Contra Apionem

Φλαβίου Ἰωσήπου Ἱεροσολυμίτου ἱερέως τὰ εὑρισκόμενα. Flavii Iosephi Hierosolymitani sacerdotis opera quæ extant, nempe Antiquitatum Iudaicarum Libri XX. Sigismundo Gelenio interprete. De Bello Iudaico Libri VII. (interprete, ut vulgo creditum est, Rufino Aquileiensi) quibus Appendicis loco accessit De vita Iosephi. Adversus Apionem Libri II. ex interpretatione Rufini à Gelenio emendata. De Machabæis, seu de imperio rationis Liber I. cum paraphrasi Erasmi Roterodami. Quæ Græcolatina editio Græcorum Palatinæ Bibliothecæ manuscriptorum codicum collatione castigatior facta est. Cum indice locupletissimo. Geneva: Petrus de la Rouiere, 1611.

Flavii Iosephi opera. Edidit et apparatu critico instruxit B. Niese. 7 vols. Berlin: Weidmann, 1885–1895.

Flavii Josephi opera ex versione Latina antiqua. Edidit C. Boysen. // Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 37.6. Vienna: Tempsky, 1898.

Josephus. With an English translation by H. St. J. Thackeray. // Loeb Classical Library. London: Heinemann, 1926 sqq.

Flavius Josephus. Über die Ursprünglichkeit des Judentums (Contra Apionem). Erstmalige Kollation der gesamten Überlieferung (griechisch, lateinisch, armenisch), literarkritische Analyse und deutsche Übersetzung. Herausgegeben von Folker Siegert. 2 Bde. // Schriften des Institutum Judaicum Delitzschianum 6.1-2. Göttingen: Vandenhoeck & Ruprecht, 2008.