Vulgata. Esdrae I

Esdrae I

1 et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima luna primi mensis

2 statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini

3 et dixit Levitis sacris servis Israhel ut sanctificarent se Domino in positione Domini sanctam arcam in domo quam aedificavit Salomon filius David rex

4 non erit vobis tollere super umeros eam et nunc deservite Domino nostro et curam agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras

5 secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii eius et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum Levitarum qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel

6 immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum Domini quod datum est Moysi

7 et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum triginta milia vitulos tria milia

8 haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha et Levitis et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos

9 et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni dederunt Levitis in phase oves quinque milia vitulos septingentos

10 et haec cum fierent eleganter steterunt sacerdotes et Levitae habentes azyma per tribus

11 et secundum partes principatus patrum in conspectu populi offerre Domino secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt et sic ad diluculum

12 et assaverunt phase igne prout oportebat et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum beneolentia

13 et tulerunt omnibus qui erant ex plebe et post haec paraverunt sibi et sacerdotibus

14 sacerdotes enim offerebant hostias et adipes usque dum finita esset hora et Levitae paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron

15 et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum secundum praeceptum David et Asaph et Zaccharias et Ieddinus qui erat a rege

16 et ostiarii per singulas ianuas ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis

17 et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini

18 illa die agi phase et offerri hostias super Domini sacrarium secundum praeceptum regis Iosiae

19 et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum azymorum per dies septem

20 et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae

21 et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale quale egit Iosias et sacerdotes et Levitae et Iudaei et omnis Israhel qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis

22 octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase

23 et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia

24 et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus de eis qui peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel

25 et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti veniens bellum abicere in Charchamis super Eufraten et exivit in obviam illi Iosias

26 et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens quid mihi et tibi est rex Iudaeae

27 non sum ad te missus a Domino super Eufraten enim bellum meum est et Dominus mecum est festinans descende

28 et non est Iosias reversus super currum suum sed expugnare eum conabatur non adtendens verbum prophetiae ex ore Domini

29 sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus et descenderunt principes ad regem Iosiam

30 et dixit rex pueris suis amovete me a proelio infirmatus sum enim valde et statim amoverunt eum pueri ipsius de acie

31 et ascendit super currum secundarium suum et perveniens Hierosolymam vita functus est et sepultus est in paterno sepulchro

32 et in tota Iudaea lugebant Iosiam et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam et qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem et datum est hoc fieri semper in omne genus Israhel

33 haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae et singula gesta actus Iosiae eius gloriae et intellectus eius in lege Domini quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda

34 et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo cum esset annorum viginti trium

35 et regnavit super Israhel mensibus tribus et amoto eo rex Aegypti ne regnaret Hierosolymis

36 multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta decem

37 et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius regem Iudaeae et Hierusalem

38 et alligavit magistratus Ioachim Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit Aegypto

39 annorum autem erat Ioachim viginti quinque cum regnaret in terra Iudaeae et in Hierusalem et fecit malignum in conspectu Domini

40 post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et alligans eum in aereo vinculo perduxit in Babyloniam

41 et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo suo in Babylonia

42 nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum

43 et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo cum autem constitutus esset erat annorum octo

44 regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem et fecit malignum in conspectu Domini

45 et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul cum sacris vasis Domini

46 et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem cum esset annorum viginti unius regnavit autem annis undecim

47 et fecit malignum in conspectu Domini et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab Hieremia propheta ex ore Domini

48 et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit et indurata cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel

49 et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes inmunditias gentium et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis

50 et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos propter quod parceret illis et tabernaculo suo

51 ipsi vero subsannabant in angelis eius et qua die locutus est Dominus erant inludentes prophetas eius

52 quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates praecepit ascendere reges Chaldeorum

53 hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum et non pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum

54 sed omnes traditi sunt in manus ipsorum et omnia sacra vasa Domini magna et pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam

55 et incenderunt domum Domini et demolierunt muros Hierusalem et turres eius incenderunt in igne

56 et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt et reliquos abduxerunt a gladio in Babylonem

57 et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae in repletione verbi Domini in ore Hieremiae

58 quousque benigne ageret terra sabbata sua omni tempore desertionis suae sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta

2 regnante Cyro Persarum anno primo in consummatione verbi Domini in ore Hieremiae

2 suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et praedicavit in toto regno suo et simul per scripturam

3 dicens haec dicit rex Persarum Cyrus me constituit regem orbi terrarum Dominus Israhel Dominus excelsus

4 et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea

5 si quis est ex genere vestro sit Dominus ipsius cum eo et ascendens in Hierusalem quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel hic est Dominus inhabitans Hierusalem

6 quotquot ergo circa loca habitant adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et argento

7 in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in aedem Domini quae est in Hierusalem

8 et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et Levitae quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in Hierusalem et qui erant in circuitu eorum

9 adiuverunt in omni argento et auro equis et iumentis et votis quam pluribus multi quorum sensus excitatus est

10 et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini quae transtulit Nabuchodonosor ex Hierusalem et consecravit ea in suo idolo

11 et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius

12 per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae

13 horum autem is numerus libatoria aurea mille argentea sescenta thyiscae argenteae triginta fialae aureae triginta item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille

14 omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem

15 et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in Hierosolymam

16 in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei de his qui inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et ceteris locis subiectam epistulam regi Artaxersi

17 domine pueri tui Rathimus ab accedentibus et Sabellius scriba et reliqui curiae suae iudices in Coelensyriam et Foenicen

18 et nunc notum sit domino regi quoniam Iudaei qui ascenderunt a vobis ad nos venientes in Hierusalem civitatem refugam et pessimam aedificant foros eius et statuunt muros et templum suscitant

19 quod si civitas ista et muri consummati fuerint tributa non sustinebunt pendere sed etiam regibus resistent

20 et quia id agitur circa templum recte habere arbitrati sumus non despicere hoc ipsum

21 sed notum facere domino regi ut si videbitur regi quaeratur in libris patrum tuorum

22 et invenies in admonitionibus scripta de his et scies quoniam civitas ista fuit refuga et reges et civitates concutiens

23 et Iudaei refugae et proelia committentes in ea ab aeterno ob quam causam civitas ista deserta est

24 nunc ergo notum facimus tibi rex domine quoniam si civitas ista aedificata fuerit et huius muri erecti fuerint descensus tibi non erit in Coelensyriam et Foenicen

25 tunc rescripsit rex Rathimo qui scribebat accedentia et Beltemo et Sabellio scribae et ceteris constitutis et inhabitantibus in Syriam et Foenicen et Samariam ea quae subiecta sunt

26 legi epistulam quam misistis mihi praecepi ergo inquiri et inventum est quoniam civitas illa est ab aevo regibus resistens

27 et homines refugae et proelia in ea efficientes et reges fortissimi erant in Hierusalem dominantes et tributa exigentes a Coelensyria et Foenice

28 nunc ergo praecepi prohibere homines illos aedificare civitatem et providere ne quid ultra haec fiant

29 sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae ita ut regibus molestia inportetur

30 tunc recitatis his quae a rege Artaxerse scripta fuerant Rathimus et Sabellius scriba et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Hierusalem cum equitatu et turba et agmine

31 coeperunt prohibere aedificantes et vacabant ab aedificatione templi in Hierusalem usque secundo anno regni Darii Persarum regis

3 rex Darius fecit cenam magnam omnibus vernaculis suis et omnibus magistratibus Mediae et Persis

2 et omnibus purpuratis et praetoribus et consulibus et praefectis sub illo ab India usque Aethiopiam centum viginti septem provinciis

3 et cum manducassent et bibissent et satiati revertebantur tunc Darius rex ascendit in cubiculo suo et dormivit et expergefactu

4 tunc illi tres iuvenes corporis custodes qui custodiebant corpus regis dixerunt alter altero

5 dicamus unusquisque nostrum sermonem qui praecellat et cuiuscumque apparuerit sermo sapientior alterius dabit illi Darius rex dona magna et epinicia magna

6 purpura cooperiri et in auro bibere et super aurum dormire et currum aureo freno et cidarim byssinam et torquem circa collum

7 et secundo loco sedebit a Dario propter sapientiam suam et cognatus Darii vocabitur

8 tunc scribentes singuli suum verbum signaverunt et posuerunt subtus cervical Darii regis

9 et dixerunt cum surrexerit rex dabunt illi scripta sua et quodcumque iudicaverit rex et tres magistratus Persidis quoniam verbum eius sapientius est ipsi dabitur victoria sicut scriptum est

10 unus scripsit fortius est vinum

11 alius scripsit fortior est rex

12 tertius autem scripsit fortiores sunt mulieres super omnia autem vincit veritas

13 et cum surrexisset rex acceperunt scripta sua et dederunt illi et legit

14 et mittens vocavit omnes magistratus Persarum et Medorum et purpuratos et praetores et praefectos

15 et sederunt in consilio et lecta sunt scripta coram ipsis

16 et dixit vocate adulescentes et ipsi indicabunt verba sua et vocati sunt et introierunt

17 et dixit illis indicate nobis de his quae scripta sunt et coepit prior qui dixerat de fortitudine vini

18 et dixit viri quam praevalet vinum! omnibus hominibus qui bibunt illud seducit mentem

19 itemque regis et orfani facit mentem unam item servi ac liberi pauperis et divitis

20 et omnem mentem convertit in securitatem et iucunditatem et non meminit omnem tristitiam et debitum

21 et omnia praecordia facit honesta et non meminit regem nec magistratum et omnia per talenta facit loqui

22 et non meminerunt cum biberint amicitiam nec fraternitatem sed post non multum sumunt gladios

23 et cum a vino merserint et surrexerint non meminerunt quae gesserunt

24 o viri non praecellit vinum quod sic cogit facere et tacuit hoc dicto

4 et inchoavit sequens dicere qui dixit de fortitudine regis

2 o viri non praecellunt homines qui terram et mare obtinent et omnia quae sunt in eis

3 rex autem super omnia praecellit et dominatur eorum et omne quodcumque dixerit illis faciunt

4 et si miserit illos ad bellatores vadunt et demoliunt montes et muros et turres

5 iugulantur et iugulant et regis verbum non praetereunt nam si vicerint adferunt regi omnia quaecumque praedati fuerint

6 semper et alia omnia et quotquot non militant nec pugnant sed colunt terram rursum cum fuerint metentes adferunt regi et alter alterum cogentes adferunt tributa regi

7 et ipse unus solus et si dixerit occidere occidunt dixit remittere remittunt

8 dixit percutere percutiunt dixit exterminare exterminant dixit aedificare aedificant

9 dixit excidere excidunt dixit plantare plantant

10 et omnis plebs et virtutes eum obaudiunt et super haec ipse recumbit et manducat et bibit et dormit

11 hii autem custodiunt in circuitu eum et non possunt ire singuli facere opera sua sed nec indictoaudientes sunt ei

12 o viri quomodo non praecellit rex qui sic diffamatur et tacuit

13 tertius qui dixerat de mulieribus et veritate hic est Zorobabel coepit loqui

14 viri non magnus rex et multi homines nec vinum praecellit quis est ergo qui dominatur eorum

15 nonne mulieres genuerunt regem et omnem populum qui dominantur mari et terrae

16 et ex illis nati sunt et ipsae educaverunt eos qui plantaverunt vineas ex quibus vinum fit

17 et ipsae faciunt stolas omnium hominum et ipsae faciunt gloriam hominibus et non possunt homines separari a mulieribus

18 si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie

19 omnia haec relinquentes in eam intendunt et aperto ore conspiciunt et eam eligunt magis quam aurum et argentum et omnem rem speciosam

20 homo suum patrem derelinquit qui enutriit eum et suam regionem et ad mulierem suam coniungit se

21 et cum muliere remittit animam et neque patrem meminit neque matrem neque regionem

22 et hinc oportet vos scire quoniam mulieres dominantur vestri nonne doletis et laboratis et omnia mulieribus confertis et datis

23 et accipit homo gladium suum et vadit in via furta facere et homicidia et mare navigare et flumina

24 et leonem videt et in tenebris ingreditur et cum furtum fecerit et fraudes et rapinas amabili suae adfert

25 et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem

26 et multi dementes facti sunt propter suas uxores et servi facti sunt propter illas

27 et multi perierunt et iugulati sunt et peccaverunt propter mulieres

28 et nunc mihi non creditis nonne magnus est rex in potestate sua quoniam omnes regiones verentur tangere eum

29 videbam tamen Apemen filiam Bezacis Mirifici concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram

30 et auferentem diadema de capite regis et inponentem sibi et palmis caedebat regem de sinistra manu

31 et super haec rex aperto ore intuebatur eam et si adriserit ei ridet nam si indignata fuerit ei blanditur ei donec reconcilietur ei in gratiam

32 o viri cur non mulieres quae ista agunt

33 et tunc rex et purpurati intuebantur alterutrum et inchoavit loqui de veritate

34 o viri nonne fortes sunt mulieres magna est terra et excelsum est caelum et velox cursus solis quoniam convertit in gyro caeli et rursum revertitur in locum suum in una die

35 nonne magnificus est qui haec facit et veritas magna et fortior prae omnibus

36 omnis terra veritatem invocat caelum etiam ipsam benedicit et omnia opera moventur et tremunt eam et non est cum ea quicquam iniquum

37 vinum iniquum iniquus rex iniquae mulieres iniqui omnes filii hominum et iniqua omnia opera illorum et non est in ipsis v sua iniquitate peribunt

38 et veritas manet et invalescit in aeternum et vivit et obtinet in saecula saeculorum

39 nec est apud eam accipere personas neque differentias sed quae iusta sunt facit omnibus iniustis ac malignis et omnes benignantur in operibus eius

40 et non est in iudicio eius iniquum eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum benedictus Deus veritatis

41 et desiit loquendo et omnis populus clamaverunt et dixerunt magna veritas et praevalet

42 tunc rex ait illi pete si quid vis amplius quam quae scripta sunt et dabo tibi secundum quod inventus es sapientior proximis et proximus mihi sedebis et cognatus meus vocaberis

43 tunc ait regi memor esto voti quod vovisti aedificare Hierusalem in die qua regnum accepisti

44 et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam et vovit remittere ea ibi

45 et tu vovisti aedificare templum quod incenderunt Idumei quando exterminata est Iudaea a Chaldeis

46 et nunc hoc est quod postulo a te domine rex et quod peto et haec est maiestas a te quam postulo ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo

47 tunc surgens Darius rex osculatus est illum et scripsit ei epistulas ad omnes dispensatores et praefectos et purpuratos ut deducerent eum et eos qui cum illo erant omnes ascendentes aedificare Hierusalem

48 et omnibus praefectis qui erant in Coelensyria et Foenice et Libano scripsit epistulas ut transveherent ligna cedrina a Libano in Hierusalem et ut aedificarent cum eis civitatem

49 et scripsit omnibus Iudaeis qui ascendebant a regno in Iudaeam pro libertate omnem potentem et magistratum et praefectum non supervenire ad ianuas ipsorum

50 et omnem regionem quam obtinuerant esse inmunem eis et Idumei relinquant castella quae obtinent Iudaeorum

51 et in structuram templi dari per singulos annos talenta viginti usque dum peraedificaretur

52 et super sacrarium holocaustomata ustilari cotidie sicut habent praeceptum alia talenta decem offerre per singulos annos

53 et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem ut esset libertas tam ipsis quam filiis eorum et omnibus sacerdotibus qui procedunt

54 scripsit autem et quantitatem et sacram stolam qua deservirent in ea

55 et Levitis scripsit dari praebita usque in diem qua consummabitur domus et Hierusalem extruetur

56 et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari eis sortes et stipendia

57 et dimisit omnia vasa quae separaverat Cyrus a Babylonia et omnia quaecumque dixit Cyrus fieri etiam ipse praecepit fieri et mitti Hierusalem

58 et cum processisset ille adulescens elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli

59 et dixit abs te est victoria et abs te est sapientia et claritas et ego tuus servus sum

60 benedictus es qui dedisti mihi sapientiam et tibi confiteor Domine patrum nostrorum

61 et accepit epistulas et profectus est in Babyloniam et venit et nuntiavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia

62 et benedixerunt Deum patrum suorum quoniam dedit illis remissionem et refrigerium

63 ut ascenderent et aedificarent Hierusalem et templum ubi nominatum est nomen eius in ipso et exultabant cum musicis et laetitia diebus septem

5 post haec autem electi sunt ut ascenderent principes pagorum domus per tribus suas et uxores illorum et filii et filiae eorum et servi et ancillae ipsorum et pecora illorum

2 et Darius misit una cum eis equites mille donec deducerent eos in Hierusalem cum pace et cum musicis et cum tympanis et tibiis

3 et omnes fratres eorum erant ludentes et fecit eos ascendere simul cum illis

4 et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum

5 sacerdotes filii Finees filii Aaron Iesus filius Iosedech Ioachim filius Zorobabel illius Salathihel de domo David ex progenie Phares tribu autem Iuda

6 qui locutus est sub Dario rege Persarum sermones mirificos in secundo anno regni ipsius mense nisan primo

7 sunt autem hii qui ex Iudaea ascenderunt de captivitate transmigrationis quos transmigravit Nabuchodonosor rex Babyloniae in Babyloniam et reversus est in Hierusalem

8 et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum

9 et numerus ab gentilibus eorum et praepositi eorum filii Phares duo milia centum septuaginta duo

10 filii Ares tria milia quinquaginta septem

11 filii Femo centum quadraginta duo in filiis Iesu et Ioab duo milia trecenti duo

12 filii Demu duo milia quadringenti septuaginta filii Chorab mille ducenti quinque filii Baniae sescenti sexaginta octo

13 filii Bebet quadringenti tres filii Arcad quadringenti viginti septem

14 filii Can triginta septem filii Zoroar duo milia sexaginta sex filii Adinu quadringenti sexaginta unus

15 filii Azerectis centum octo filii Ciaso et Zetas centum septem filii Azoro quadringenti triginta novem

16 filii Ebdarbone mille centum triginta duo filii Ananiae centum triginta filii Asom

17 filii Marsar trecenti viginti duo filii Gebbarus nonaginta quinque filii Sepolemon centum viginti tres

18 filii ec Nepopas quinquaginta quinque filii ec Banatus centum quinquaginta octo filii ec Betamos centum triginta duo

19 filii ec Cartapatros qui Enocadies et Modiae quadringenti viginti duo qui ex Gramas et Gabes mille centum viginti unus

20 qui ex Machaloth centum viginti duo qui ex Basellon et Ceagge sexaginta quinque qui ex Bastoro centum viginti duo

21 qui ex Betonobes quinquaginta quinque filii Liptis centum quinquaginta quinque filii Labomu trecenti quinquaginta septem

22 filii Sioen trecenti septuaginta filii Saudon et Diomus trecenti septuaginta octo

23 filii Ericus duo milia centum quadraginta quinque filii Anaas trecenti septuaginta sacerdotes

24 filii Ieddus filii Ieu inter filios Eliasib octingenti septuaginta duo filii Emmerus ducenti quinquaginta duo

25 filii Fasuru trecenti quinquaginta septem filii Caree ducenti decem septem

26 filii Levitae filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo

27 filii et filiae et uxores omnis conputatio quadraginta milia ducenti quadraginta duo

28 filii sacerdotes qui psallebant in templo filii Asaph centum viginti octo

29 ostiarii filii Esmemu filii Ater filii Amon filii Accub Atopa filii Tobi omnes centum triginta novem

30 sacerdotes servientes in templo filii Sel filii Gasipa filii Tabloth filii Cariae filii Suu filii Hellu filii Labana filii Acmata filii Acub filii Uta filii Ceta filii Aggab filii Obai filii Anan filii Cavua filii Geddu

31 filii Au filii Radiu filii Desanum filii Necoba filii Caseba filii Gaze filii Oziu filii Finoe filii Atrem filii Basten filii Asiana filii Manei filii Nafisim filii Accufu filii Agifa filii Ariu filii Faricin filii Fasalom

32 filii Meedda filii Fusa filii Chared filii Barchus filii Sarea filii Toesi filii Nasit filii Agifa filii Pedon

33 Salomon filii eius filii Asoffot filii Farida filii Celi filii Dedon filii Geddahel filii Sefegi

34 filii Aggia filii Facaret filii Sabatham filii Saronet filii Malsic filii Ame filii Safiu filii Addus filii Suba filii Aeirra filii Rabocis filii Safat filii Malmon

35 omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti octoginta duo

36 hii sunt filii qui ascenderunt a Thermeleth et Thelarsas princeps eorum Carmellan et Chareth

37 non poterant edicere civitates suas et progenies quemadmodum sint ex Israhel filii Dalaru filii Tubam filii Necoda mille quinquaginta duo

38 et ex sacerdotibus qui fungebantur sacerdotio et non sunt inventi filii Obia filii Achisos filii Addiu qui accepit Umin uxorem ex filiabus Fargeleu

39 et vocati sunt nomine eius et horum quaesita est generis scriptura in pedatura et non est inventa et prohibiti sunt sacerdotio fungi

40 et dixit illis Neemias et Atharas ne participentur sancta donec exsurgat pontifex indutus in ostensionem et

41 omnis autem Israhel erant a duodecim annorum exceptis servis et ancillis quadraginta duo milia trecenti sexaginta

42 servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque

43 cameli quadringenti triginta quinque equi septem milia triginta sex muli ducenti quadraginta quinque subiugalia quinque milia quingenti viginti quinque

44 et de praepositis ipsis per pagos dum venirent in templum Dei quod erat in Hierusalem vovere suscitare templum in loco suo secundum suam virtutem

45 et dare in templum thesaurarium operum sacrum auri minas decem milia et stolas sacerdotales centum

46 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui exierant ex plebe in Hierusalem et in regione et sacri cantores et ostiarii et omnis Israhel in regionibus suis

47 instante autem septimo mense cumque essent filii Israhel unusquisque in suis rebus convenerunt unianimes in atrium quod erat ante ianuam orientalem

48 et stantes Iesus filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et huius fratres paraverunt altare

49 ut offerrent super illud holocaustomata secundum quae in Moysi libro hominis Dei praescripta sunt

50 et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina

51 et egerunt scenophegiam et diem sollemnem sicuti praeceptum est in lege et sacrificia cotidie sicut oportebat

52 et post haec oblationes instantiae et hostias sabbatorum et neomeniarum et dierum sollemnium omnium sanctificatorum

53 et quotquot vovebant Domino a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo et templum Domini nondum erat aedificatum

54 et dederunt pecuniam lapidariis et fabris et potum et pabula cum gaudio

55 Sidoniis et Tyriis ut transveherent illis de Libano trabes cedrinas in Ioppe portum secundum decretum quod scriptum erat eis a Cyro Persarum rege

56 et in secundo anno venientes in templum Dei in Hierusalem mense secundo inchoavit Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech et fratres ipsorum et sacerdotes et Levitae et omnes qui advenerant de captivitate in Hierusalem

57 et fundaverunt templum Dei novilunio secundi mensis secundi anni cum venissent in Iudaeam et Hierusalem

58 et statuerunt Levitas a viginti annis super opera Domini et stetit Iesus et filius eius et fratres omnes Levitae conspirantes et exsecutores legis et facientes opera in domo Domini et fabricaverunt aedificantes templum Dei quod fabricabant

59 et steterunt sacerdotes habentes stolas cum tubis et Levitae filii Asaph habentes cymbala

60 conlaudantes Dominum et benedicentes secundum David regem Israhel

61 et cantabant canticum Domino quoniam dulcedo eius et honor in saecula super omnem Israhel

62 et omnis populus tuba cecinerunt et proclamaverunt voce magna conlaudantes Dominum in suscitatione domus Domini

63 et venerunt ex sacerdotibus et Levitis et praesidentibus secundum pagos senioribus qui viderant pristinam domum

64 et ad huius aedificationem cum clamore et planctu magno et multi cum tubis et gaudio magno

65 in tantum ut populus non audiret tubas propter planctum populi turba enim erat tubis canens magnifice ita ut longe audiretur

66 et audierunt inimici tribus Iudae et Beniamin et venerunt scire quae esset vox tubarum

67 et cognoverunt quoniam qui erant ex captivitate aedificant templum Domino Deo Israhel

68 et accedentes ad Zorobabel et Iesum et praepositos pagorum dixerunt eis aedificabimus una vobiscum

69 similiter enim vobiscum audimus Dominum nostrum et ipsi incendimus a diebus Asbasareth regis Assyriorum qui transmigravit nos istinc

70 et dixit illis Zorobabel et Iesus et principes pagorum Israhel

71 non est vobis et nobis aedificare domum Domini Dei nostri nos enim soli aedificabimus Domino Israhel secundum ea quae praecepit nobis Cyrus rex Persarum

72 gentes autem terrae incubantes his qui sunt in Iudaea et devastantes opus aedificationis et insidias et populos adducentes prohibebant eos aedificare

73 et adgressuras exercentes inpedierunt ne consummaretur aedificium omni tempore vitae regis Cyri et protraxerunt structuram per biennium usque ad Darii regnum

6 in secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zaccharias filius Addin prophetae apud Iudaeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israhel super eos

2 tunc stans Zorobabel filius Salathihel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt aedificare domum Domini quae est in Hierusalem

3 cum adessent eis prophetae Domini et adiuvarent eos in ipso tempore venit ad illos Sisennes subregulus Syriae et Foenicis et Satrabozanes et sodales eius

4 et dixerunt eis quo praecipiente vobis domum hanc aedificatis et tectum istud et alia omnia perficitis et qui sunt structores qui haec aedificant

5 et habuerunt gratiam visitationis factae super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudaeorum

6 et non sunt inpediti aedificare donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur

7 exemplum epistulae quam miserunt Dario Sisennes subregulus Syriae et Foenicis et Satrabozanes et sodales eius in Syria et Foenice praesides regi Dario salutem

8 omnia nota sint domino nostro regi quia cum advenissemus in regionem Iudaeae et introissemus in Hierusalem invenimus Iudaeos aedificantes domum Domini Dei magnam

9 et templum ex lapidibus politis magnis et pretiosis materiis in parietibus

10 et opera illa instanter fieri et suffragare et prosperare in manibus eorum et in omni gloria quam diligentissime perfici

11 tunc interrogavimus seniores dicentes quo permittente vobis aedificatis domum istam et opera haec fundatis

12 ideo autem interrogavimus eos ut notum faceremus tibi homines et praepositos et nominum scripturam praepositorum postulavimus illos

13 at illi responderunt nobis dicentes nos sumus servi Domini qui fecit caelum et terram

14 et aedificabatur haec domus ante istos annos multos a rege Israhel magno et fortissimo et consummata est

15 et quoniam patres nostri exacerbantes erant peccaverunt in Dominum Israhel tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babyloniae regis Chaldeorum

16 et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam

17 in primo autem anno regnante Cyro in regione Babyloniae scripsit Cyrus rex domum hanc aedificare

18 et illa sacra vasa aurea et argentea quae extulerat Nabuchodonosor de domo quae est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia et tradita sunt Zorobabel et Salamanassaro subregulo

19 et praeceptum est eis ut ferrent haec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem et templum ipsum Domini aedificare in loco suo

20 tunc Salamanassarus subiecit fundamenta domus Domini quae est in Hierusalem et exinde usque nunc aedificatur et non accepit consummationem

21 nunc ergo si hoc iudicatur rex perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis quae sunt in Babylonia

22 et si inventum fuerit consilio Cyri regis coeptam esse structuram domus Domini quae est in Hierusalem et iudicabitur a domino rege nostro scribat de his nobis

23 tunc rex Darius praecepit inquiri in bibliothecis quae erant in Babylonia et inventus est in Ecbathanis oppido quod est in Media regione locus unus in quo scripta erant ista

24 anno primo regnante Cyro rex Cyrus praecepit domum Domini quae est in Hierusalem aedificare ubi incendebant igni adsiduo

25 cuius altitudo sit cubitorum sexaginta et latitudo cubitorum sexaginta quadratum lapidibus politis tribus et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo et inpendia dari de domo Cyri regis

26 et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea quae extulit Nabuchodonosor de domo quae erat in Hierusalem in Babyloniam restitui in domum quae est in Hierusalem ubi erant posita ut ponantur illic

27 et praecepit curam agere Sisennem subregulum Syriae et Foenices et Satrabozanen et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Foenice praesides ut abstinerent se ab eodem loco sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudaeae et seniores Iudaeorum domum Domini illam aedificare eodem loco

28 et ego quoque praecepi in totum aedificare et prospici ut adiuvent eos qui sunt ex captivitate Iudaeorum donec consummetur templum aedis Domini

29 et ab exactione tributorum Syriae Coeles et Foenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini Zorobabel praefecto ad tauros et arietes et agnos

30 similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverunt consumi cotidie sine ulla dilatione

31 ut offerantur libationes Deo summo pro rege et pueris eius et orent pro ipsorum vita

32 et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his quae scripta sunt aut spreverint accipiatur lignum de suis propriis et super hoc suspendantur et bona ipsorum regi adscribantur

33 propterea et Dominus cuius nomen invocatum est ibi exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam quae est in Hierusalem

34 ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum haec fieri

7 tunc Sisennes subregulus Coelensyriae et Foenicen et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant

2 insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum principibus Syriae

3 et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis

4 et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum

5 et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar sexto anno Darii regis

6 et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate qui adpositi sunt secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi

7 et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum arietes ducentos agnos quadringentos

8 et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel

9 et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi et ostiarii per singulas ianuas

10 et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae

11 et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati quia Levitae simul omnes sanctificati sunt

12 et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis

13 et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum

14 et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus epulantes in conspectu Domini

15 quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel

8 et post hunc regnante Artaxerse Persarum rege accessit Ezras filius Azariae filii Helciae filii Saleme

2 filii Sadduc filii Achitob filii Ameri filii Azaei filii Boccae filii Abisaei filii Finees filii Eleazari filii Aaron primi sacerdotis

3 hic Ezras ascendit de Babylonia cum esset scriba et ingeniosus in lege Moysi quae data est a Domino Israhel dicere et facere

4 et dedit ei rex gloriam quod invenisset gratiam in omni dignitate et desiderio in conspectu eius

5 et ascenderunt simul cum ipso ex filiis Israhel et sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ostiariis et servis templi in Hierusalem

6 anno septimo regnante Artaxerse in quinto mense hic annus septimus est regni exeuntes enim de Babylonia novilunio quinti mensis

7 venerunt Hierosolymam iuxta praebitam illis prosperitatem itineris a Domino ipso

8 in his enim Ezras magnam disciplinam obtinebat ne praetermitteret quicquam eorum quae essent ex lege Domini et praeceptis et docendo universum Israhel omnem iustitiam et iudicia

9 accedentes autem qui scribebant scripta Artaxersis regis tradiderunt scriptum quod obvenerat ab Artaxerse rege ad Ezram sacerdotem et lectorem legis Domini cuius est exemplum subiectum

10 rex Artaxerses Ezrae sacerdoti et lectori legis Domini salutem

11 humaniora ego iudicans etiam beneficiis praecepi eos qui desiderant ex gente Iudaeorum sua sponte et ex sacerdotibus et Levitis qui sunt in regno meo comitari tecum in Hierusalem

12 si qui ergo cupiunt ire tecum conveniant et proficiscantur sicut placuit mihi et septem amicis meis consiliariis

13 ut visitent ea quae aguntur secundum Iudaeam et Hierusalem observantes sicut habes in lege Domini

14 et ferant munera Domino Israhel quae vovi ego et amici Hierusalem et omne aurum et argentum quod inventum fuerit in regione Babyloniae Domino in Hierusalem cum illo

15 quod donatum est pro ipsa gente in templum Domini eorum quod est in Hierusalem ut colligatur hoc aurum et argentum ad tauros et arietes et agnos et hedos et quae his sunt congruentia

16 ut offerant hostias Domino super altare Domini ipsorum quod est in Hierusalem

17 et omnia quaecumque volueris cum fratribus tuis facere auro et argento perfice pro voluntate secundum praeceptum Domini Dei tui

18 et sacrosancta vasa quae data sunt tibi ad opera domus Domini Dei tui qui est in Hierusalem

19 et cetera quaecumque tibi subvenerint ad operam templi Dei tui dabis de regali gazofilacio

20 

21 et ego quidem rex Artaxerses praecepi custodibus thesaurorum Syriae et Foenicis ut quaecumque scripserit Ezras sacerdos et lector legis Domini excelsi diligenter detur ei usque ad argenti talenta centum similiter autem

22 et usque ad frumenti modios centum et vini amphoras centum et alia quaecumque abundant sine taxatione

23 omnia secundum Dei legem fiant Deo altissimo ne qua forte exsurgat ira in regno regis et filiorum eius

24 vobis autem dicitur ut omnibus sacerdotibus et Levitis et sacris cantoribus templi et ianitoribus et servis templi et scribis templi huius

25 nullum tributum neque ulla alia indictio inrogetur nec habeat quisque potestatem obicere eis quicquam

26 tu autem Ezras secundum sapientiam Dei constitue iudices et arbitros in tota Syria et Foenice et omnes qui legem Dei tui noverunt docebis

27 ut quotquot transgressi fuerint legem diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione

28 et dixit Ezras scriba benedictus Dominus patrum meorum qui dedit haec in cor regis clarificare domum suam quae est in Hierusalem

29 et me honorificavit in conspectu regis et consiliariorum et amicorum eius et purpuratorum eius

30 et ego constans animo factus sum secundum opitulationem Domini Dei mei et congregavi ex Israhel viros ut simul ascenderent mecum

31 et hii sunt praepositi secundum suas patrias et principatus portionales eorum qui mecum ascenderunt de Babylonia in regno Artaxersis regis

32 ex filiis Phares Gersomus ex filiis Iemarut Amielus filiorum David Attus filius Seceliae

33 ex filiis Phares Zaccharias et cum eo reversi sunt viri centum quinquaginta

34 ex filiis ductoris Moab Ilionas Zaraei et cum ipso viri ducenti

35 ex filiis Zathues Iechonias Zetheeli et cum ipso viri ducenti ex filiis Addeni filius Ionathae et cum ipso viri ducenti quinquaginta

36 ex filiis Olam Aesias Gotholiae et cum ipso viri septuaginta

37 ex filiis Safatiae Zarias Micheli et cum ipso viri octoginta

38 ex filiis Iob Abdias Iezeli et cum ipso viri ducenti duodecim

39 ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta

40 ex filiis Beer Zaccharias Bebei et cum ipso viri ducenti octo

41 ex filiis Asath Iochannes Acariae et cum ipso viri centum decem

42 ex filiis Adonicam ipsis postremis et haec sunt nomina eorum Elifalam filius Iebel et Sameas et cum ipso viri septuaginta ex filiis Baneae filius Zaccuri et cum ipso viri septuaginta

43 et congregavi eos ad fluvium qui dicitur Thia et metati illic sumus triduo et recognovi eos

44 et ex filiis sacerdotum et Levitarum non inveni illic

45 et misi ad Eleazarum et Eccelom et Masman et Maloban et Enaatam et Sameam et Ioribum Natham Ennagan Zacchariam et Mosolamun ipsos ductores et peritos

46 et dixi eis ut venirent ad Luddeum ductorem qui erat apud locum gazofilacii

47 et mandavi eis ut dicerent Luddeo et fratribus eius et illis qui erant in gazofilacio ut mitterent nobis eos qui sacerdotio fungerentur in domo Domini Dei nostri

48 et adduxerunt nobis secundum manum validam Domini Dei nostri viros peritos ex filiis Moolli filii Levi filii Israhel Sebebian et filios et fratres qui erant decem et octo

49 Asbian et Annun ex filiis filiorum Chananei et filii eorum viri viginti

50 et ex his qui in templo serviebant quos dedit David et ipsi principes ad operationem Levitis templo servientium ducenti viginti omnium nomina significata sunt in scripturis

51 et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias

52 erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu tutelae gratia contra adversarios nostros

53 diximus enim regi quoniam virtus Domini erit cum eis qui inquirunt eum in omni affectu

54 et iterum deprecati sumus Dominum Deum nostrum secundum haec quem et propitium habuimus et conpotes facti sumus Domini nostri

55 et separavi ex plebis praepositis et sacerdotibus templi viros duodecim et Sedebian et Asamian et cum eis ex fratribus eorum viros decem

56 et adpendi eis argentum et aurum et vasa sacerdotalia domus Domini Dei nostri quae donaverat rex et consiliarii eius et principes et omnis Israhel

57 et cum adpendissem tradidi argenti talenta centum quinquaginta et vasa argentea talentorum centum et auri talenta centum

58 et vasorum aureorum species viginti et vasa aerea de bono aeramento splendentia duodecim auri speciem reddentia

59 et dixi eis et vos sancti estis Domino et vasa quae sunt sancta et aurum et argentum votum est Domino Deo patrum nostrorum

60 vigilate et custodite donec tradatis ex plebis praepositis et sacerdotibus et Levitis et principibus civitatum Israhel in Hierusalem in pastoforio domus Domini Dei nostri

61 et hii qui susceperunt sacerdotes et Levitae aurum et argentum et vasa quae erant in Hierusalem intulerunt in templum Domini

62 et promovimus a fluvio Thia die duodecima mensis primi usquequo introivimus in Hierusalem secundum potentem manum Domini Dei nostri quae super nos erat et liberavit nos ab omnibus inimicis nostris et venimus in Hierusalem

63 et cum factus fuisset tertius dies quarta autem die ponderatum aurum et argentum traditum est in domo Domini Dei nostri Marimoth filio Iori sacerdoti

64 et cum ipso erat Eleazar filius Finees et erant cum ipsis Iosabdus filius Iesu et Moedias Banni filius Levitae ad numerum et ad pondus universa

65 et scriptum est pondus ipsorum eadem hora

66 qui autem venerunt ex captivitate obtulerunt sacrificium Domini Israhel tauros duodecim pro omni Israhel arietes octoginta sex

67 agnos septuaginta duos hircos pro peccato duodecim et pro salute vaccas duodecim omnia sacrificium Domini

68 et relegerunt praecepta regis regalibus dispensatoribus et subregulis Coelensyriae et Foenicis et honorificaverunt gentem et templum Domini

69 et consummatis his accesserunt ad me praepositi dicentes non segregaverunt genus Israhel et principes et sacerdotes et Levitae

70 et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis

71 coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei

72 et mox ut audivi ista conscidi vestimenta et sacram tunicam et lacerans capillos capitis et barbam sedi dolens et maestus

73 et convenerunt ad me quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israhel me lugente super iniquitatem istam et sedebam tristis usque ad vespertinum sacrificium

74 et surgens a ieiunio conscissa habens vestimenta et sacram tunicam ingeniculans et extendens manus ad Dominum

75 dicebam Domine confusus sum et reveritus sum ante faciem tuam

76 peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra et iniquitates nostrae exaltatae sunt usque ad caelum

77 quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem

78 et propter peccata nostra et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris et cum sacerdotibus nostris regibus terrae in gladium et captivitatem et depraedationem cum confusione usque in hodiernum diem

79 et nunc quantum est quod contigit nobis misericordia abs te Domine Deus derelinquere nobis radicem et nomen in locum sanctificationis tuae

80 detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri dare nobis cibum in tempore servitutis nostrae

81 et cum serviremus non sumus derelicti a Domino Deo nostro sed constituit nos in gratia penes reges Persarum dare nobis cibum

82 et clarificare templum Domini nostri et aedificare deserta Sion dare nobis stabilitatem in Iudaea et in Hierusalem

83 et nunc quid dicemus Domine habentes haec transgressi enim sumus praecepta tua quae dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum

84 dicens quoniam terra in quam introistis possidere hereditatem eius terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terrae et inmunditiae illorum repleverunt eam totam inmunditia sua

85 et nunc filias vestras non coniungetis filiis illorum et filias eorum non accipietis filiis vestris

86 et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore ut invalescentes manducetis optima terrae et hereditatem distribuatis filiis vestris usque in aevum

87 et quae contingunt nobis omnia fiunt propter opera nostra maligna et magna peccata nostra

88 et dedisti nobis talem radicem et rursum reversi sumus transgredi legitima tua uti commisceremur inmunditiae alienigenarum gentium terrae huius

89 nonne irasceris nobis perdere nos quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum

90 Domine Deus Israhel verax es derelicta enim est radix usque in hodiernum diem

91 ecce nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris non est enim adhuc stare ante te in his

92 et cum adorando confiteretur Ezras flens humi prostratus ante templum congregati sunt ante eum ex Hierusalem turba magna valde viri et mulieres et iuvenes et iuvenculae fletus enim erat magnus in ipsa multitudine

93 et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel dixit Ezrae nos in Dominum peccavimus quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae

94 et nunc est super omnem Israhel in his ergo sit iusiurandum ad Dominum expellere omnes uxores nostras quae ex alienigenis sunt cum filiis earum

95 sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini exsurgens explica

96 ad te enim spectat hoc negotium et nos tecum sumus viriliter fac

97 et exsurgens Ezras adiuravit principes sacerdotum et Levitas et omnem Israhel facere secundum haec et iuraverunt

9 et exsurgens Ezras ab ante atrium templi abiit in pastoforium Ionathae filii Nasibi

2 et hospitatus illic non gustavit panem nec aquam bibit lugens super iniquitates multitudinis

3 et facta est praedicatio in omni Iudaea et in Hierusalem omnibus qui erant ex captivitate congregari in Hierusalem

4 et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum tollentur facultates eius et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis

5 et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda et Beniamin in tribus diebus in Hierusalem hic mensis est nonus vicesima mensis

6 et adsedit omnis multitudo in area templi trementes propter hiemem praesentem

7 et exsurgens Ezras dixit illis vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas ut adderetis ad peccata Israhel

8 et nunc date confessionem et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum

9 et perficite voluntatem ipsius et discedite a gentibus terrae et ab uxoribus alienigenis

10 et clamavit omnis multitudo et dixerunt magna voce sicut dixisti faciemus

11 sed quoniam multitudo magna est et tempus hiberni est et non possumus in subdiali parte stare et hoc opus non est nobis unius diei neque bidui multum in his peccavimus

12 stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas

13 et adsistant accepto tempore et ex omni loco presbyteri et iudices usquequo solvant iram Domini negotii huius

14 Ionatha autem filius Ezeli et Ozias Thochani susceperunt secundum haec et Bosoramus et Levis et Sabbatheus simul cooperati sunt cum illis

15 et fecerunt secundum haec omnia universi qui erant ex captivitate

16 et elegit sibi viros Ezras sacerdos principes magnos de patribus eorum secundum nomina et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud

17 et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis

18 et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores

19 ex filiis Iesu filii Iosedech et fratribus eius Maseas et Eliezerus et Ioribus et Ioadeus

20 et iniecerunt manus ut expellerent uxores suas et ad litandum in exoratione arietem pro ignorantia sua

21 et ex filiis Emmeri Masseas et Esses et Ieel et Azarias

22 et ex filiis Fosor Elionia Assias Ismahelus et Nathanaelus Ioceddeus et Talsas

23 et ex Levitis Iozabdus et Semeis et Colius et Calitas et Fatheas et Coluas et Elionas

24 ex sacris cantoribus Eliasubus Zaccurus

25 ex ostiariis Sallumus et Tolbanes

26 et ex Israhel ex filiis Foroos Ieremias et Ieddias et Melchias et Mielus et Eleazarus et Iemmebias et Baninas

27 et ex filiis Iolam Mamthanias et Zaccharias Iezrelus et Iobdius et Herimoth et Helias

28 et ex filiis Zathom Eliadas et Eliasimus et Othias et Larimoth et Zabdus et Zebedias

29 et ex filiis Bebe Iohannes et Ananias et Zabdias et Emethis

30 et ex filiis Banni Olamus et Malluchus et Ieddaeus et Iasub et Asubus et Hierimoth

31 et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et Raanas et Baseas Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses

32 et ex filiis Nuae Noneas et Aseas et Melchias et Sameas et Simon Beniamin et Malchus et Marras

33 et ex filiis Asom Carianeus Mathathias et Bannus et Elifalat et Manasses et Semei

34 et ex filiis Banni Ieremias et Moodias et Abramus et Ioel et Baneas et Pelias et Ionas et Marimoth et Eliasib et Mathaneus et Eliasis et Zorisas et Diaelus et Samedius et Sambris et Iosephus

35 et ex filiis Nobaei Idaelus et Mathathias et Sabadus et Zetheda Sednu et Iessei Baneas

36 omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas et dimiserunt eas cum filiis

37 et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi et erant filii Israhel in commorationibus suis

38 et congregata est omnis multitudo simul in aream quae est ab oriente portae sacrae

39 et dixerunt Ezrae pontifici et lectori ut adferret legem Moysi quae tradita est a Domino Deo Israhel

40 et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus audire legem novilunio mensis septimi

41 et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus et dederunt omnes sensum ad legem

42 et stetit Ezras sacerdos et lector legis super ligneum tribunal quod fabricatum erat

43 et steterunt ad eum Mathathias Samus Ananias Azarias Urias Ezechias et Balsamus ad dexteram

44 et ad sinistram Faldeus Misael Malachias Abustassabus Nabadias et Zaccharias

45 et adsumpsit Ezras librum coram omni multitudine praesidebat enim in gloria in conspectu omnium

46 et cum absolvisset legem omnes recti steterunt et benedixit Ezras Dominum Deum altissimum Deum Sabaoth omnipotentem

47 et respondit omnis populus amen et elevatis susum manibus procidentes in terram adoraverunt Dominum

48 Iesus et Banaeus et Sarabias et Iadinus et Accubus et Sabbateus et Calites et Azarias et Ioradus et Ananias et Filias Levitae

49 qui docebant legem Domini et in multitudine legebant legem Domini et praeferebant singuli eos qui intellegebant lectionem

50 et dixit Attarates Ezrae pontifici et lectori et Levitis qui docebant multitudinem

51 dicens dies hic est sanctus Domino et omnes flebant cum audissent legem

52 digressi ergo manducate pinguissima quaeque et bibite dulcissima quaeque et mittite munera his qui non habent

53 sanctus est enim dies Domini et nolite maesti esse Dominus enim clarificavit vos

54 et Levitae denuntiabant in publico omnibus dicentes dies hic sanctus est nolite maesti esse

55 et abierunt omnes manducare et bibere et epulari et dare munera his qui non habent ut epulentur magnifice enim sunt exaltati verbis quibus edocti sunt

56 et congregati sunt universi in Hierusalem celebrare laetitiam secundum testamentum Domini Dei Israhel


Index              Poster