Vulgata. Ad Ephesios

Ad Ephesios

1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu

2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate

5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto

7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo

10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso

11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae

12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo

13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto

14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius

15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos

16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis

17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius

18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis

19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius

20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro

22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae

23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

2 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris

2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae

3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri

4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos

5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu

7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu

8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est

9 non ex operibus ut ne quis glorietur

10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus

11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta

12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo

13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi

14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua

15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem

16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso

17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope

18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem

19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei

20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu

21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino

22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

3 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus

2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis

3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi

4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi

5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu

6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium

7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius

8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi

9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit

10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro

12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius

13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra

14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi

15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur

16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine

17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati

18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum

19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei

20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis

21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen

4 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis

2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate

3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis

4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae

5 unus Dominus una fides unum baptisma

6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis

7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi

8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus

9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae

10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia

11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores

12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi

13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi

14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris

15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus

16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate

17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui

18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum

19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia

20 vos autem non ita didicistis Christum

21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris

23 renovamini autem spiritu mentis vestrae

24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis

25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra

26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram

27 nolite locum dare diabolo

28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti

29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus

30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis

31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia

32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

5 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi

2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis

3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos

4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio

5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei

6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae

7 nolite ergo effici participes eorum

8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate

9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate

10 probantes quid sit beneplacitum Deo

11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite

12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere

13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est

14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes

16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt

17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini

18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu

19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

21 subiecti invicem in timore Christi

22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino

23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis

24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus

25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea

26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo

27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata

28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit

29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam

30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius

31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una

32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia

33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

6 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum

2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione

3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram

4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini

5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo

6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo

7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus

8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber

9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum

10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius

11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli

12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus

13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare

14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae

15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis

16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere

17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei

18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii

20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui

21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino

22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra

23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo

24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione


Index              Poster