Hieronymus. Adversus Pelagianos

Eusebius Hieronymus Stridonensis

Dialogus adversus Pelagianos,
sub persona Attici catholici et Critobuli haeretici

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 23.
Paris: Migne, 1845, pp. 491–590.

 

1. Vix dum Origeniana perfidia quaqua patuit Christianus orbis damnata, Hieronymo cervices subdiderat, cum subito Pelagianum bellum exardere, Ecclesias late pervagari, natumque adeo monstris elidendis doctorem maximum, tametsi jam senio confectum, ut in aciem descenderet, excitare: ut nulla, opinor, laus umquam esset jugulatae haereseos, qua ille aut solus non donaretur, aut primus. Exsecrabilem doctrinam quam Romae didicerat a Rufino quodam Syro Pelagius, Palaestinam importavit circa annum Christi 412, et Hierosolymae docuit, ubi annuente ejus urbis episcopo Joanne, usque adeo profecit, ut essent qui suo de nomine appellarentur. Summa haereseos per id temporis haec erat, Posse homines sine peccato esse si velint: Divinae gratiae necessitatem arbitrii libertati officere: et, quod minori studio videtur tunc saltem jactatum, Non esse traducem peccati. Hieronymus in libris, quos ab eo tempore elaboravit, maxime Commentariis in Jeremiam detestandam superbiam suggillare arrepta occasione non destitit; sed nominibus continuo pepercit, quos eos mallet corripi, quam infamari. Verum post ferme biennium, et vix primo libro in laudatum Prophetam expleto, stylum contra haereticum acuit, deditque Ctesiphonti epistolam, quam in priori tomo excudimus sub numero 133, in qua natam e veterum Stoicorum fontibus ἀπαθείαν ita jugulat, ut tamen nisi velitatione illa haeretici resipiscerent, conditurum se libros minitetur, quibus impiae factionis cuniculos omnes subverteret. Re ipsa haud multo post rogatus a fratribus tres hosce libros evulgavit, in quibus Socratico more ex utraque parte quid pro haeresi vel contra dici posset exponens, Attici et Critobuli personas induxit secum invicem disceptantes, ut et orthodoxum dogma clarius exponeret, et haereticum impugnaret fortius. Hoc versibus elegantissimis S. Prosper Carm. de Ingratis praedicat:

 

Tunc etiam Bethlei praeclari nominis hospes,

Hebraeo simul et Graio, Latioque venustus

Eloquio, morum exemplum, mundique magister,

HIERONYMUS, libris valde excellentibus hostem

Dissecuit, noscique dedit, quo turbine veram

Vellent exortae lucem obscurare tenebrae.

 

2. Annum, quo scripti sunt, ex Orosii Hispani presbyteri, qui tunc ad Hieronymi pedes sedit, Apologia licet ediscere; cujus quoque causam brevibus exponam, ut simul intelligas, quae per id temporis esset orthodoxae sententiae ratio, quis rerum status atque ordo, quantas vires, quosve sibi animos sumpsisset haeresis. Cum multum in utramque partem agitata quaestio de origine animae viris Ecclesiasticis negotium facesseret, ne diutius fluctuarent ingenia, S. Augustinus consulendum censuit maximum Ecclesiarum magistrum Hieronymum; ipsique adeo tunc apud se agenti Orosio auctor fuit, ut ad eum pergeret Hierosolymam, suasque illi deferendas litteras dedit eo super argumento, quae in I tomo numeris 131 et 132 exhibemus: libros quoque de Peccatorum meritis et remissione, et epistolam ad Hilarium, quibus scriptis quae Pelagiani discipuli atque in primis Coelestius clanculum effutierant mala dogmata confutabat. His instructus monimentis Hieronymum adiit Orosius, cui etiam de ore quae contra Coelestium Carthagine peracta fuerant exposuit. Continuo ad vulgi aures haec devenere, pluribusque Hieronymo, nonnullis etiam Pelagio astipulantibus, obortum dissidium est, quod Joannes Hierosolymitanus, qui primas haeretico deferebat, volens compescere, Orosium Hierosolymam accivit, ubi indicta totius cleri synodo, Pelagio ipso abstante, quid ille ex Africa contra ejus doctrinam advexisset, quibus iste se tueretur argumentis, exponere jussi sunt. Ut rem brevissime expediam, Pelagius judice usus suorum partium studioso, suaeque factionis interpretibus, qui Orosii Latine dicta Graece redderent subdola fide, ita synodi judicium evasit, ut periculosam invidiam in accusantem converterit, qui edita Apologia suspicionem haereseos a se omnem coactus est amovere. In hac vero Apologia quemadmodum res gesta est, per singulas partes enarrat Hispanus presbyter, atque in primis tempus designat, quo ipse consessus Hierosolymitanus est habitus: septem nempe et quadraginta dies ante primam Encaeniorum ejus templi diem. Festum illud teste Nicephoro Histor. lib. VIII in diem incidebat Septembris decimum quartum, unde subducta ratione compertum est, Synodum habitam exeunte Julio. De anno nihil est dubium, ipsum intelligi quadringentesimum decimum quintum; nam qui hoc anno Bethleem advenerat Orosius, sub insequentis verni tempus in Africam denuo solvit. Jam vero hoc anno, eo mense, deque ea synodo loquens, contra Pelagii errorem, quod homo possit mandata Dei sine gratia facile custodire, si velit, Hoc, inquit, beatus Hieronymus, cujus eloquium universus Occidens, sicut ros in vellus exspectat (multi enim jam haeretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt), in epistola sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnavit; similiter et in libro, quem NUNC scribit collata in modum Dialogi altercatione confutat. Neque vero dilatum opus in sequentem usque annum par est opinari, quandoquidem discedenti Orosio, ut diximus verno tempore, litteras dedit Hieronymus in nostra recensione 134, ad Augustinum perferendas, in quibus ipsum alloquens Hipponensem episcopum num. I, Certe, inquit, et in Dialogo, quem NUPER edidi, tuae beatitudinis, ut dignum fuerat, sum recordatus. Hoc autem sub tertii libri finem, atque adeo opere jam absoluto, scripsit, ut nulli dubium sit exeunti anno quadringentesimo decimo quinto illud esse ascribendum.

3. Contra editos a S. Doctore libros primum Anianus Celedensis, ut vulgo scribitur, diaconus, deinde Pelagius ipse haud multo post, cum Diospolitanam miserabilem synodum fefellisset, denique Theodorus Mopsuestenus episcopus, traduntur stylum acuisse. Verum Anniani et Pelagii, non duo, ut communis fert opinio, sed unum atque idem scriptum, quod collata opera elaboraverint, ex veterum, qui ejus meminerunt, testimoniis colligi posse videatur. Annianum Pelagii armigerum vocat Orosius: Stat, inquit, superbia immanissimus Goliath (Pelagius) habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris et ferri suffragia subministrat: Hieronymus illum, epist. 143, ad Augustin., dicit Copiosissime pasci, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret; Gennadius nec nominat quidem; Pelagii autem scripta haeresi suae faventia non tacet: contra Sigebertus qui alios Anniani libros recenset, quos contra Hieronymum scripserit, non agnoscit. Sed quoquo se modo res habeat, scripta malis auspiciis nata male perdidit sequior aetas. Sanctus Pater ipse dum ea confutare diutius differt, tandem contempsit, quasi personam suam dedeceret naeniis ineptissimis respondere. Tantum Augustino insinuat, melius fore, si hoc ille faceret, Ne, inquit, compellamur contra haereticum nostra laudare. Porro Theodorum Mopsuestenum prodit Pelagianae historiae conditor conterraneus meus Henricus card. Norisius ex his Photii Biblioth. cod. 117: Lectum est opus Theodori Antiocheni, qui Mopsuestenus ille episcopus est, ut ex ejus quibusdam epistolis colligimus, hoc titulo, Contra asserentes, peccare homines natura, non voluntate. Ea disputatio quinque libris absolvitur, quos adversus Occidentales hac labe infectos scripsit. Inde enim oriundum haeresis hujus auctorem in Orientis modo regionibus versari, librosque de recens a se excogitata haeresi compositos, ad populares suos in patriam transmittere narrat, ut jam ibi multos per hanc artem in suam pertraxerit sententiam, integrasque adeo Ecclesias absurdis illis imbuerit opinionibus. Aram vero illorum librorum auctorem, sive nomine, sive cognomine incertum, appellat. Hunc etiam quintum evangelium confinxisse, illudque se in Eusebii Palaestini bibliothecis reperisse ait: rejecta praeterea divini ac veteris Testamenti versione, quam Septuaginta interpretes simul convenientes ediderunt, ut et Symmachi et Aquilae aliorumque interpretatione, propriam quamdam suam novamque conficere ausum, cum neque Hebraicae linguae, ut illi, a puero assuevisset, neque mentem S. Scripturae didicisset. Hebraeis tantummodo quibusdam abjectae sortis in disciplinam se tradidisse, atque hinc propriam sibi editionem scribere aggressum. Conviciator haereticus Hieronymum suppresso nomine describere clarius vix potuisset; quod enim Aramum vocat, non aliunde videtur esse, quam quod homo Pannonius degeret in Orientem. Verum neque hisce libris S. Doctor respondit, immo ne vidisse quidem illos, aut scivisse contra se scriptos videatur. Rursum non nisi quaedam ex illis supersunt excerpta, quae Marius Mercator contra Augustinum scripta arbitratus est, ac Latine a se reddita inseruit Commonitorio.

4. Porro inter caetera, quae ad Hieronymiani hujus operis augendam pro modulo nostro dignitatem praestitimus, ipsa illa ἀποσπασμάτια ex Mario Mercatore Baluzianae editionis huc duximus transferenda post Dialogum, ut videas quid contra Pelagianae sectae debellatorem (cur enim hoc ornare Hieronymum elogio dubitem?) homo qui sibi solus scire videbatur obstreperet. Totum vero opus exegimus ad veterum librorum fidem, maxime vero manuscriptorum Vaticani 4985 et antiquissimi Reginae Suecorum 286, quorum ope vitiosae antea lectiones passim emendantur.

 

Dialogos contra Pelagianos Admonitio

Prologus

1Scribit motus fratrum expostulationibus. Scripta jam ad Ctesiphontem epistola (Epist. 233), in qua ad interrogata respondi, crebra fratrum expostulatio fuit, cur promissum opus ultra differrem, in quo pollicitus sum, me ad cunctas eorum qui ἀπάθειαν praedicant, quaestiunculas responsurum. Nulli enim est dubium, quin Stoicorum et Peripateticorum, hoc est, veteris Academiae ista contentio sit, quod alii eorum asserant πάθη, quas nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem, gaudium, spem, timorem eradicari et exstirpari posse de mentibus hominum: alii frangi eas, regi atque moderari, et quasi infrenes equos quibusdam lupatis coerceri. Quorum sententias et Tullius in Tusculanis disputationibus explicat, et Origenes Ecclesiasticae veritati in Stromatibus suis miscere conatur, ut praeteream Manichaeum, Priscillianum, Evagrium Iberitam [Al. Hiboritam et Hyperboritam], Jovinianum, et totius pene Syriae haereticos, quos sermone gentili διεστραμμένως Massalianos, Graece εὐχίτας vocant; quorum omnium ista sententia est, posse ad perfectionem, et non dicam ad similitudinem, sed aequalitatem Dei humanam virtutem et scientiam pervenire: ita ut asserant se ne cogitatione quidem et ignorantia, cum ad consummationis culmen ascenderint, posse peccare. Et quamquam superiori epistola, quam ad Ctesiphontem scripsi contra errores eorum pro angustia temporis pauca perstrinxerim, hic liber, quem nunc cudere nitimur, Socraticorum consuetudinem servabit, ut ex utraque parte quid dici possit exponat, et magis perspicua veritas fiat, cum posuerit [Al. proposuerit] unusquisque quod senserit. Illud autem Origenis proprium est, et impossibile esse humanam a principio usque ad mortem, non peccare naturam: et rursum, esse possibile, cum se aliquis ad meliora converterit, ad tantam fortitudinem pervenire ut ultra non peccet.

2Non invidia motus. Adversum eos autem, qui me dicunt hoc opus inflammatum invidiae facibus scribere, breviter respondebo, numquam me haereticis pepercisse, et omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae, mei quoque hostes fierent. Helvidius scripsit contra sanctae Mariae virginitatem perpetuam. Numquid ut ei responderem, ductus invidia sum, quem omnino in carne non vidi? Jovinianus, cujus nunc haeresis suscitatur, Romanam fidem, me absente turbavit, tam elinguis et sic sermonis putidi, ut magis misericordia dignus fuerit, quam invidia. Illi quoque respondi ut potui. Rufinus non uni urbi, sed orbi blasphemias Origenis et περὶ Ἀρχῶν libros, quantum in se fuit, intulit: ita ut Eusebii quoque primum librum Defensionis Origenis sub nomine Pamphili martyris ederet, et quasi ille parum dixisset, novum pro eo volumen evomeret. Num invidemus ei, quia respondimus, et tanta in eo eloquentiae fuere flumina, ut me a scribendi atque dictandi studio deterrerent? Palladius servilis nequitiae, eamdem haeresim instaurare conatus est, et novam translationis Hebraicae mihi calumniam struere. Num et illius ingenio nobilitatique invidemus [Al. invidimus]? Nunc quoque mysterium iniquitatis operatur, et garrit unusquisque quod sentit: ego solus sum, qui cunctorum gloria mordear; et tam miser, ut his quoque invideam, qui non merentur invidiam. Unde ut omnibus probarem me non odisse homines, sed errores, nec aliquorum infamiam quaerere, magisque dolere vicem eorum, qui falsi nominis scientia supplantantur, Attici et Critobuli nomina posui, per quos et nostra pars et adversariorum quid sentiret, expromerem [Al. exprimerem]. Quin potius omnes qui catholicam sectamur fidem, optamus et cupimus damnari haeresim, homines emendari. Aut certe si in errore voluerint permanere, non nostram culpam esse qui scripsimus, sed eorum, qui mendacium praetulerunt veritati. Breviterque calumniatoribus respondemus, qui sua in eos maledicta conferunt, Manichaeorum esse sententiae, hominum damnare naturam, et liberum auferre arbitrium, et adjutorium Dei tollere. Rursumque apertissimae insaniae, hoc hominem dicere, quod Deus est. Et sic ingrediendum via regia, ut nec ad sinistram nec ad dextram declinemus; appetitumque propriae voluntatis, Dei semper credamus auxilio gubernari. Si quis autem falso se infamari clamitat, et gloriatur nostra sentire; tunc verae fidei probabit assensum, cum aperte et absque dolo adversa damnaverit: ne audiat illud Propheticum, Et in omnibus his non est conversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda ex toto corde suo, sed in mendacio (Jerem. V, 7). Minorisque peccati est, sequi malum quod bonum putaveris, quam non audere defendere, quod bonum pro certo noveris. Qui minas, injuriam, paupertatem ferre non possumus, quomodo flammas Babylonis [Al. Babylonias] vincemus? Quod bellum servavit, pax ficta non auferat. Nolo timore perfidiam discere, cum veram fidem meae Christus reliquerit voluntati.

 

Liber primus

1Num possit homo sine peccato, si velit, esse. ATTICUS. Dic mihi, Critobule, verumne est quod a te scriptum audio: Posse hominem sine peccato esse si velit: et facilia Dei esse praecepta? CRITOBULUS. Verum, Attice, sed non eodem sensu ab aemulis accipitur, quo a me dictum est. A. Quid enim ambiguitatis in dicto est, ut diversae intelligentiae tribuatur occasio? Nec quaero ut de utroque pariter respondeas. Duo enim a te proposita sunt. Unum, posse hominem sine peccato esse, si velit: alterum, facilia Dei esse praecepta. Licet ergo simul dicta sint, tamen per partes singulas disserantur, ut quorum una videtur fides, nulla sit in sententiarum diversitate contentio. C. Ego, Attice, dixi hominem absque peccato posse esse, si velit, non ut quidam maledici calumniantur, absque Dei gratia (quod etiam cogitare sacrilegium est), sed simpliciter posse, si velit, ut subaudiatur cum Dei gratia. A. Ergo et malorum in te operum auctor est Deus? C. Nequaquam ita ut autumas. Sed si quid in me boni habeo, illo suggerente et adjuvante completur. A. Non de natura quaero, sed de actu. Quis enim dubitat Deum omnium Creatorem? Hoc mihi respondeas velim: quod agis bonum, tuum est, an Dei? C. Meum est, et Dei; ut ego operer et ille adjuvet. A. Et quomodo haec omnium opinio est, quod Dei auferas gratiam, et quidquid homines agimus, propriae tantum asseras voluntatis? C. Miror, Attice, cur erroris alieni a me causam rationemque flagites, et id quaeras quod scriptum non est, cum perspicuum sit quod scripserim. Dixi hominem sine peccato esse posse, si velit. Numquid addidi, absque Dei gratia? A. Sed ex eo quod non addidisti, videris negare. C. Immo ex eo quod non negavi, dixisse existimandus sum. Neque enim quidquid non dicimus, negare arbitrandi sumus. A. Confiteris ergo, posse hominem sine peccato esse, si velit, cum Dei gratia? C. Non solum fateor; sed et libere proclamo. A. Errat ergo qui Dei gratiam tollit? C. Errat. Quin potius arbitrandus est impius, cum Dei nutu omnia gubernentur, et hoc quod sumus et habemus appetitum propriae voluntatis, Dei conditoris sit beneficium. Ut enim liberum possideamus arbitrium, et vel ad bonam, vel ad malam partem declinemus propria voluntate; cujus est gratiae, qui nos ad imaginem et ad similitudinem sui tales condidit.

2Num gratiae Dei tribuendum? A. Nulli, o Critobule, dubium est, ex ejus cuncta pendere judicio, qui creator est omnium, et quidquid habemus, illius beneficio deputandum. Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, ut scilicet illius in omnibus utamur auxilio; an semel ab eo liberi arbitrii conditi, nostra voluntate vel viribus agamus quod volumus? Novi enim, plerosque vestrum ita ad Dei cuncta referre gratiam, ut non in partibus, sed in genere, hoc est, nequaquam in singulis rebus, sed in conditione arbitrii intelligant potestatem. C. Non est ita ut autumas, sed a me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit, quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur. A. Constat ergo inter nos, in bonis operibus post propriam voluntatem, Dei nos niti auxilio, in malis diaboli. C. Constat, et super hoc nulla contentio est. A. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adjutorium, et illud quod Psalmista canit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2); et caetera hujuscemodi, perversis interpretationibus, immo risu dignis, ad alios sensus detorquere nituntur.

3In singulis rebus Dei opus esse adjutorio. C. Quid mihi necesse est contra alios dicere, cum meum responsum habeas? A. Tuum responsum cujusmodi? Eos bene sentire, an male? C. Et quae me cogit necessitas, ut contra alios promam sententiam? A. Disputationis ordo et ratio veritatis. An ignoras omne quod dicitur, aut esse, aut non esse; et aut inter bona, aut mala debere numerari? Hoc ergo de quo interrogo, aut bene dici, aut male, ingratis tibi fatendum est. C. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adjutorio, ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere, manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, jejunare, flere, ridere, et caetera hujuscemodi, nisi Deus juverit, non poterimus? A. Juxta meum sensum non posse perspicuum est. C. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere?

4Quomodo datum liberum arbitrium. Libertati non officit Dei gratia. A. Non sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum. C. Non tollitur Dei adjutorium, cum creaturae ex semel dati liberi arbitrii gratia conserventur. Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me juverit, nihil possum agere: nec pro bonis me juste operibus coronabit, nec affliget pro malis; sed in utroque suum vel recipiet, vel damnabit auxilium. A. Dic ergo simpliciter, cur Dei auferas gratiam? Quidquid enim tollis in partibus, necesse est ut et in genere neges. C. Non nego gratiam, cum ita me a Deo asseram conditum, ut per Dei gratiam meae datum sit voluntati, vel facere quid, vel non facere. A. Dormitat ergo Deus in operibus nostris, semel data liberi arbitrii potestate: nec orandus est, ut in singulis operibus nos juvet, cum voluntatis nostrae sit et proprii arbitrii, vel facere si volumus, vel non facere si nolumus.

5C. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt. A. Ergo, ut dixi, non debeo a Deo per singula auxilium deprecari, quod semel meo datum est judicio? C. Si in omnibus ille cooperatur, non est meum, sed ejus qui adjuvat, immo qui in me cooperatur: praesertim cum absque eo facere nihil possim. A. Oro te, non legisti: Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16)? Ex quibus intelligimus nostrum quidem esse velle et currere; sed ut voluntas nostra compleatur et cursus, ad Dei misericordiam pertinere, atque ita fieri, ut et in voluntate nostra et in cursu, liberum servetur arbitrium, et in consummatione voluntatis et cursus, Dei cuncta potentiae relinquantur. Scilicet nunc mihi Scripturarum testimonia replicanda sunt, quomodo per singula Dei a sanctis flagitetur auxilium et in singulis operibus suis, illo adjutore et protectore uti desiderent. Lege totum Psalterium, omnes sanctorum voces, nihil erit, nisi ad Deum in cunctis operibus deprecatio. Ex quo perspicue ostenditur, te aut Dei negare gratiam, quam tollis in partibus; aut si in partibus dederis, quod nequaquam te velle manifestum est, in nostram sententiam transire, qui sic liberum homini servamus arbitrium, ut Dei per singula adjutorium non negemus.

6Strangulat Pelagianorum dogma. C. Captiosa ista est conclusio, et de dialecticorum arte descendens. Mihi autem nullus auferre poterit liberi arbitrii potestatem, ne, si in operibus meis Deus adjutor exstiterit, non mihi debeatur merces, sed ei qui in me operatus est. A. Fruere liberi arbitrii potestate, ut contra Deum armes linguam tuam, et in eo te liberum probes, si tibi liceat blasphemare. Verum super hoc quid sentias, nulli dubium est, et praestigia confessionis tuae apertissima luce claruerunt. Nunc revertamur ad id, unde disserere coepimus. Dic mihi, si tibi videtur, hoc quod cum Dei adjutorio paulo ante dicebas, posse hominem non peccare si velit, in perpetuum dicas, an ad tempus et breve? C. Superflua interrogatio est. Si enim ad tempus et breve dixero: nihilominus referetur ad perpetuum. Quidquid enim ad breve dederis, hoc concedes et in perpetuum. A. Quid dicas, non satis intelligo. C. Itane durus es, ut manifesta non sentias?

7Num ad tempus an in perpetuum abstinere homo a peccato possit. A. Non me pudet nescire quod nescio. Et de quo futura est disputatio, debet inter utrumque convenire quem sensum habeat. C. Ego hoc assero, qui potest uno die se abstinere a peccato, posse et altero: qui duobus, posse et tribus; qui tribus, posse et tringinta; atque hoc ordine posse et trecentis, et tribus millibus, et quamdiucumque se voluerit abstinere. A. Dic ergo simpliciter posse hominem in perpetuum esse sine peccato si velit. Possumusne omne quod volumus? C. Nequaquam. Neque enim possum quidquid voluero; sed hoc solum dico, hominem sine peccato posse esse, si velit. A. Quaeso ut mihi respondeas. Hominem me putas, an belluam? C. Si de te ambigo, utrum homo, an bellna sis, ipse me bellnam confitebor. A. Si ergo, ut dicis, homo sum, quomodo cum velim, et satis cupiam non peccare, delinquo? C. Quia voluntas imperfecta est. Si enim vere velles, vere utique non peccares. A. Ergo tu qui me arguis non vere cupere, sine peccato es, quia vere cupis? C. Quasi ego de me dicam, quem peccatorem esse confiteor, et non de paucis et raris, si qui voluerint non peccare.

8Ejus rei nullum exemplum. A. Interim ex meo tuoque judicio, et ego qui interrogo, et tu qui respondes, peccatores sumus. C. Sed possumus non esse si velimus. A. Dixi me velle non peccare, te quoque hoc sentire non dubium est. Quomodo ergo quod uterque volumus, uterque non possumus? C. Quia plene non volumus. A. Da ergo qui majorum nostrorum plene voluerint et potuerint. C. Hoc quidem non facile est ostendere. Neque enim quando dico hominem posse esse sine peccato si velit, aliquos fuisse contendo; sed simpliciter posse esse si velit. Aliud namque est esse posse, quod Graece dicitur τῇ δυνάμει (possibilitate); aliud est esse, quod ipsi appellant τῇ ἐνεργείᾳ (actu ipso). Possum esse medicus; sed interim non sum. Possum esse faber; sed necdum didici. Quidquid igitur possum: licet necdum sim, tamen ero si voluero.

9. Quod futurum numquam est, an possibile sit. A. Aliud sunt artes, aliud id quod per artes est. Medicina et fabrica, et artes caeterae inveniuntur in plurimis: sine peccato autem esse perpetuo, divinae solius est potestatis. Itaque aut da exemplum qui absque peccato fuerint in perpetuum: aut si dare non potes, confitere imbecillitatem tuam, et noli ponere in coelum os tuum, ut per esse, et esse posse, stultorum illudas auribus. Quis enim tibi concedet, posse hominem facere quod nullus umquam hominum potuerit? Ne tu dialecticis imbutus quidem es? Si enim potest homo, non posse tollitur. Si autem non potest, posse subvertitur. Aut concede mihi aliquem potuisse, quod fieri posse contendis: aut si nullus hoc potuit, invitus teneberis, nullum posse, quod possibile jactitas. Inter Diodorum et Chrysippum valentissimos dialecticos περὶ δυνάτου sta contentio est. Diodorus id solum posse fieri dicit, quod aut sit verum, aut verum futurum sit. Et quidquid futurum sit, id fieri necesse esse. Quidquid autem non sit futurum, id fieri non posse. Chrysippus vero et quae non sunt futura, posse fieri dicit: ut frangi hoc margaritum, etiam si id numquam futurum sit. Qui ergo aiunt hominem posse esse absque peccato si velit, non poterunt hoc verum probare, nisi futurum docuerint. Cum autem futura incerta sint omnia, et maxime ea quae numquam facta sunt, perspicuum est eos id futurum dicere, quod non sit futurum; Ecclesiaste hanc confirmante sententiam: Omne quod futurum est, jam factum est in priori saeculo.

10Possibilia Dei mandata. C. Oro te, ut hoc mihi respondeas: possibilia Deus mandata dedit, an impossibilia? A. Cerno quo tua tendat assertio. Sed de hoc in posterioribus disserendum est, ne dum miscemus quaestionibus quaestiones, obscuram audientibus intelligentiam relinquamus. Reservato igitur hoc quod fatemur possibilia Deum dedisse mandata, ne ipse auctor injustitiae sit, si id exigat fieri, quod fieri non potest: nunc illud imple quod proposueras, posse hominem sine peccato esse si velit. Aut enim dabis eos qui potuerunt; aut si nullus potuit, liquido confiteberis hominem in perpetuum vitare peccata non posse. C. Quoniam urges me, ut dem quod dare non debeo, illud, quaeso, considera, quod Dominus dixerit facilius camelum perforamen acus intrare posse, quam divitem in regnum coelorum (Mat. XIX et Marc. X). Et tamen dixit fieri posse, quod numquam factum est. Neque enim camelus umquam per foramen acus ingressus est. A. Miror hominem prudentem proposuisse testimonium, quod contra se faciat. In hoc enim non quod fieri possit, dictum est, sed impossibile impossibili comparatum. Quomodo enim camelus non potest intrare per foramen acus, ita et dives non ingredietur in regna coelorum. Aut si potueris ostendere, quod dives ingrediatur regna coelorum, sequitur ut et camelus intret per foramen acus. Nec mihi Abraham et caeteros, quos in veteri Testamento divites legimus, exemplo proponas, qui divites ingressi sunt regna coelorum, cum ipsi [Al. ipsius] divitiis ad bona utentes opera, divites esse desierint; immo cum non sibi, sed aliis divites fuerint, et dispensatores magis Dei, quam divites appellandi sint. Sed nobis Evangelica perfectio requirenda est, in qua praecipitur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21).

11Respondet objectioni ex Domini sententia. Diluit exempla de Job, Zacharia et Elisabeth. C. Dum nescis, proprio captus es laqueo. A. Quonam modo? C. Ex sententia Domini asseris posse hominem esse perfectum. Quando enim dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, ostendit hominem, si voluerit, et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum. A. Validissimo quidem pugno me percussisti, ita ut caligo mihi ante oculos obversari coeperit: sed tamen hoc ipsum quod dicit: Si vis perfectus esse, ei dicitur, qui non potuit, immo noluit: et idcirco non potuit. Tu autem ostende mihi, qui et voluerit et potuerit, quod nunc pollicitus es. C. Quae enim me cogit necessitas ostendere, qui perfecti fuerint, cum perspicuum sit posse esse perfectos, ex eo quod uni a Salvatore sit dictum, et per unum omnibus, si vis esse perfectus. A. Tergiversaris: in eodem luto haesitas. Aut enim quod potest fieri, aliquando factum est: aut si numquam factum est, fieri non posse concede.

12. C. Quid ultra differo? Scripturarum auctoritate vincendus es. Ut caetera intermittam, nonne his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Job et Zacharias, Elisabethque laudantur? Nisi enim fallor in Job ita scriptum est: Homo quidam erat in regione Ausitide [Al. Hus], nomine Job, et erat homo ille verax et sine crimine, verus Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Job. I, 1, sec. LXX). Et iterum: Quis est qui arguit justum sine peccato, et loquitur verbis suis per ignorantiam? In Evangelio quoque secundum Lucam: Fuit in diebus Herodis regis Judae sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen illius Elisabeth. Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini, sine querela (Luc. I, 5 seqq). Si verus Dei cultor est, et immaculatus, ac sine crimine: et qui ambulabant in cunctis justificationibus Domini, justi sunt in conspectu ejus, puto quod peccato careant, et nulla re indigeant, quae ad justitiam pertinet. A. Proposuisti testimonia quae non de alterius Scripturae loco, sed de propriis libris absoluta sunt. Nam et Job postquam percussus est plaga multa adversus Dei sententiam, provocans eum ad judicium, dixisse convincitur: Atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo (Job. XVI, 22)! Et iterum: Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui judicat (Job. XXXI, 35)? Et rursum: Si enim fuero justus, os meum impia loquetur, et si absque crimine, pravus inveniar: et si purificatus nive et lotus manibus, satis me sorde tinxisti. Exsecratum est me vestimentum meum (Job. IX, 20, 21). Et de Zacharia scriptum est quod, Angelo nativitatem filii pollicente, dixerit: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis; ob quae statim silentio condemnatur: Eris tacens et loqui non poteris usque ad diem, quo fient haec, quia non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo (Luc. I, 18, 20). Ex quo perspicuum est, justos quidem et immaculatos dici; sed si negligentia subrepserit, posse concidere, et semper hominem in meditullio positum, ut et de virtutum culmine ad vitia delabatur, et de vitiis ascendat ad sublimia; et numquam eum esse securum, sed semper metuere in tranquillitate naufragium: ac per hoc hominem sine peccato esse non posse, dicente Salomone: Non est homo justus super terram, qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21). Et eodem in Regum libro: Neque enim est homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46). Ac beato David: Delicta quis intelligit? ab oculis meis munda me et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13). Et iterum: Ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Et multa alia quibus Scripturae sanctae plenae sunt.

13Explodit argumentum ex Evangelio Joannis. C. Quid ergo respondebis ad illud exemplum quod ponit Evangelista Joannes, Scimus quod omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum? Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est (I Joan. III, 9). A. Par pari referam, et parvam Evangelistae Epistolam, secundum sensum tuum docebo sibi esse contrariam. Si enim omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ejus manet in eo, et non potest peccare, quia ex Deo natus est, qua consequentia idem in eodem loco loquitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8)? Ignoras rationem, haesitas atque turbaris. Audi eumdem Evangelistam: Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (Ibid., 9). Tunc ergo justi sumus, quando nos peccatores fatemur, et justitia nostra non ex proprio merito, sed ex Dei consistit misericordia, dicente sancta Scriptura: Justus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). Et in alio loco: Dic tu peccata tua, ut justificeris (Isai. XLIII, 26, sec. LXX). Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Galat. III, 22). Et haec hominis summa est justitia, quidquid potuerit habere virtutis, non suum putare esse, sed Domini qui largitus est. Qui ergo natus est ex Deo, non peccat, quamdiu semen Dei manet in eo, et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Sed quia in agro Dominico (Matth. XIII), dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminat, et frumento bono, dum nescimus, lolium avenasque steriles sator nocturnus interserit: ideo parabola ista Evangelici patrisfamilias formidanda est; qui purgat aream, et frumento horreis condito, paleas ventorum flatibus dispergendas et urendas ignibus derelinquit. Unde et in Jeremia scriptum legimus: Quid paleis ad frumentum, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 28)? Paleae autem a frumento in consummatione saeculi separantur. Ex quo approbatur dum sumus in corpore isto mortali, mixtos esse cum tritico. Quod si opposueris quare dixerit: Et non potest peccare, quia ex Deo natus est: audies, et ubi erit praemium voluntatis? Si enim ideo non peccat, quia peccare non potest, liberum tolletur arbitrium, et nequaquam nostrum fiet, sed naturae bonum, quae peccata non capiet.

14Duo alia ex Veteri ac Novo Testamento. C. Dudum faciliora proposui, ut te ad majora exercerem. Quid ad illud dicere potes, quod quamvis sis ingeniosus, nulla valebis arte subvertere? Primum ponam de veteri Testamento, deinde de novo. Veteris Testamenti princeps Moyses est; novi, Dominus atque Salvator. Moyses loquitur ad populum: Perfecti estote in conspectu Domini Dei vestri (Deut. XVIII, 13). Et Salvator ad Apostolos: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). Aut enim possibile est audientibus facere quod Moyses et Dominus praeceperunt: aut si impossibile est, non est culpa eorum qui obedire non possunt, sed ejus qui impossibilia praecepit. A. Hic locus apud imperitos, et Scripturarum sanctarum meditationem usumque et scientiam non habentes, videtur opinioni tuae prima fronte blandiri. Caeterum discussus facile solvitur. Et cum testimonia Scripturarum aliis comparaveris testimoniis, ne sibi Spiritus sanctus pro qualitate locorum et temporum videatur esse contrarius, secundum illud quod scriptum est: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Ps. XLI, 8), tunc veritas apparebit, hoc est, Christum possibilia praecepisse dicentem: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est; et tamen Apostolos non fuisse perfectos. C. Non dico quid Apostoli fecerint, sed quid Christus praeceperit. Neque enim culpa imperantis est, sed eorum qui audierunt imperium, quod utique potuisse fieri ex justitia ejus qui imperabat, agnoscitur. A. Pulchre. Nolo ergo mihi dicas posse hominem sine peccato esse si velit: sed posse hominem id esse quod Apostoli non fuerunt. C. Tam stultum me putas, ut audeam hoc loqui? A. Licet non loquaris: tamen ex propositione tua, ipsa consequentia et rerum ordine invitus hoc loqueris. Si enim potest esse homo sine peccato, quod Apostolos non fuisse perspicuum est, posset esse super Apostolos homo: ut taceam de Patriarchis et Prophetis, quorum in Lege non fuit perfecta justitia, secundum illud Apostoli: Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: justificati gratis per Dei gratiam, per [Al. add. ipsius] redemptionem quae est in Christo Jesu: quem proposuit Deus propitiatorem (Rom. III, 23, 24).

14Opponit testimonium Pauli ad Philipp. Haec argumentatio tortuosa est, Ecclesiasticam simplicitatem inter philosophorum spineta concludens. Quid Aristoteli et Paulo? Quid Platoni et Petro? Ut ille enim princeps philosophorum, ita hic Apostolorum fuit, super quem Ecclesia Domini stabili mole fundata est, quae nec impetu fluminis, nec ulla tempestate concutitur. A. Rhetoricaris, et dum mihi objicis philosophiam, ad Oratorum castra transcendis. Verum audi quid idem dicat Orator tuus: "Desine communibus locis: domi nobis ista nascuntur." (Cic. lib. IV Acad. Quaest.). C. Nulla hic eloquentia est, nullus Oratorum tumor, quorum definitio est, dicere ad persuadendum accommodate, sed puram puro sermone quaerimus veritatem: Aut Dominum non impossibilia praecepisse; ut sint in culpa qui possibilia non fecerint: aut si non possunt fieri, non eos qui impossibilia non faciunt; sed eum qui impossibilia praecepit, quod nefas dictu sit, convinci injustitiae. A. Video te contra mores tuos vehementer esse commotum, et propterea argumentari desinam. Sed parumper te interrogabo, quid de illo Apostoli loco sentias, quem scribit ad Philippenses: Non quia jam accepi, aut jam perfectus sim. Persequor autem si comprehendam: in quo apprehensus sum a Christo. Fratres, ego me necdum arbitror comprehendisse. Unum autem, posteriorum obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendens, juxta propositum sequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc ergo quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III, 12 seqq.), et caetera, quae te scire non dubito et nos brevitatis studio praeterimus. Dicit se necdum comprehendisse, et nequaquam esse perfectum, sed instar sagittarii ad propositum et ad signum jacula dirigere, quem [Al. quod] significantius Graeci σκόπον nominant, ne sagitta ad partem declinans alteram, imperitum ostendat sagittarium. Et asserit praeteritorum se semper oblivisci, et ad priora semper extendi: per quae docet praeterita negligenda, et futura cupienda; ut quod hodie perfectum putavit, dum ad meliora et priora extenditur, cras imperfectum fuisse convincat. Atque ita per singulos gradus, dum numquam in statione, sed semper in cursu est, imperfectum doceat, quod homines putabamus esse perfectum: solamque perfectionem et veram justitiam, Dei tantum virtutibus coaptandam. Secundum propositum, inquit, persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu. O apostole Paule, ignosce mihi quasi homunculo mea vitia confitenti, si audacter interrogem. Dicis te necdum accepisse, et necdum comprehendisse, et necdum esse perfectum, et praeteritorum semper oblivisci, et ad priora te extendi; si quo modo possis occurrere in resurrectione mortubrum, et consequi bravium supernae vocationis. Et quomodo statim infers: Quotquot ergo perfecti [Al. add. sumus], hoc sapimus, sive sapiamus? diversa enim sunt exemplaria: et quid sapimus, sive sapiamus, nos esse perfectos? comprehendisse quod non comprehendimus, accepisse quod non accepimus, esse perfectos qui nondum perfecti sumus? Quid ergo sapimus, immo quid sapere debemus qui perfecti non sumus? Imperfectos nos esse confiteri, et necdum comprehendisse, necdum accepisse. HAEC EST hominis vera sapientia, imperfectum esse se nosse: atque, ut ita loquar, cunctorum in carne justorum imperfecta perfectio est. Unde et in Proverbiis legimus: Ad intelligendam justitiam veram (Prov. I, 3, sec. LXX). Nisi enim esset et falsa justitia, numquam Dei vera justitia diceretur. Et in eodem Apostoli loco sequitur: Et si quid aliter sentitis et hoc vobis Deus revelabit (Phil. III, 13). Rem novam audio. Qui paulo ante dixerat, Non quia jam accepi, aut jam perfectus sum, et vas electionis, qui pro confidentia habitantis in se Christi audebat loqui: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? et tamen simpliciter fatebatur se non esse perfectum: nunc quod sibi proprie denegabat, mittit in turbam, jungitque se cum caeteris, et ait: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Sed qua ratione hoc dixerit, exponit in sequentibus. Hoc, inquit, sapiamus, qui volumus secundum humanae fragilitatis modulum esse perfecti, necdum nos accepisse, necdum comprehendisse, necdum esse perfectos. Et quia necdum perfecti sumus, et forsitan aliter sapimus, quam poscit vera et perfecta perfectio: si quid aliter sapimus, et aliter intelligimus, quam Dei habet scientia; et hoc nobis Deus revelabit, ut precemur cum David, atque dicamus: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de Lege tua (Ps. CXVIII, 18).

15Duplex perfectio, et justitia. Ex quo perspicuum est, duas in Scripturis sanctis esse perfectiones; duasque justitias, et duos timores. Primam perfectionem et comparabilem veritatem perfectamque justitiam, et timorem, qui est initium sapientiae, Dei virtutibus coaptandam; secundam autem, quae non solum hominibus, sed et omni creaturae competit, et fragilitati nostrae, juxta illud quod in Psalmis dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2): eam justitiam, quae non comparatione, sed Dei scientia, dicitur esse perfecta. Job quoque et Zacharias et Elisabeth justi dicti sunt, secundum eam justitiam, quae possit in injustitiam aliquando mutari, et non secundum illam, quae numquam mutari potest, de qua dicitur: Ego Deus, et non mutor (Malach. III, 6). Et hoc est quod Apostolus alio loco scribit: Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10), quod videlicet Legis justitia ad comparationem Evangelicae gratiae, non videatur esse justitia. Si enim, ait, quod destruitur gloriosum est, multo magis quod permanet, erit in gloria (Ibid., 11). Et iterum: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur illa quae ex parte sunt (I Cor. XIII, 9). Et, Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum (Ibid., 11). Et in Psalmis: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam (Ps. CXXXVIII, 6). Et iterum: Existimabam cognoscere hoc; labor est in conspectu meo, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Ps. LXXII, 16, 17). Et in eodem loco: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid., 25). Et Jeremias: Stultus factus est omnis homo a scientia (Jerem. X, 14). Et idem Paulus apostolus: Fatuum, inquit, Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Et multa alia, quae studio brevitatis omitto.

16Justus hominum comparatione, non Dei dicitur. C. Argute quidem, mi Attice, memoriterque dixisti. Sed labor tuus et multiplex testimoniorum replicatio, meae parti proficit. Neque enim ego hominem Deo comparo, sed aliis hominibus, quorum collatione, qui studium dederit, potest esse perfectus. Ac per hoc quando dicitur, homo potest esse sine peccato si voluerit, juxta mensuram hominis, non juxta Dei dicitur majestatem, cujus comparatione nulla creatura potest esse perfecta. A. O Critobule, haec memorans mecum facis. Et ego enim hoc sentio, nullam creaturam secundum veram consummatamque justitiam, posse esse perfectam. Caeterum alium differre ab alio, et diversas esse in hominibus justitias, nulli dubium est: et vel majorem esse alium vel minorem, et tamen secundum statum et mensuram suam posse justos nominari, qui aliorum comparatione justi non sunt. Verbi gratia, Paulus apostolus, vas electionis, qui plus omnibus Apostolis laboravit, utique justus erat scribens ad Timotheum: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8). Justus erat et Timotheus discipulus ejus et imitator, quem docet quid agere debeat, et quem modum tenere virtutum. Putamusne unam et eamdem in utroque fuisse justitiam, et non plus habere meritorum eum, qui plus omnibus laboravit? Multae mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV, 2), quia et merita diversa. Stella a stella differt in claritate (I Cor. XV, 41), et in uno Ecclesiae corpore membra diversa sunt. Habet sol fulgorem suum, luna quoque noctis tenebras temperat: et quinque sidera alia, quae vocantur errantia, diversis et cursibus et luminibus coelum peragrant. Innumerabiles sunt aliae stellae, quas micare in firmamento cernimus. In singulis diversa sunt lumina, et tamen in suo unaquaeque perfecta est, ita dumtaxat, ut comparatione majoris, perfectione careat. In corpore quoque, cujus membra diversa sunt, aliud oculus, aliud manus, aliud pes, agunt. Unde et Apostolus dicit: Non potest oculus dicere manui, non es mihi necessaria; aut iterum caput pedibus, non desidero operam vestram. Numquid omnes Apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes magistri? numquid omnes cunctas habent virtutes? numquid omnes donationes habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Aemulamini dona majora. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis, unicuique prout vult (I Cor. XII, 21 seqq.). In quo diligenter attende, quod non dixerit, secundum quod unumquodque membrum cupit, sed secundum quod ipse vult Spiritus. Neque enim dicere potest vas figulo suo, quare ita vel ita me fecisti? An non habet figulus potestatem de eodem luto, aliud vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21)? Unde consequenter adjecit, aemulamini dona majora: ut in fide et industria plus caeteris charismatibus habere mereamur, melioresque simus his, qui comparatione nostri in secundo vel tertio gradu positi sunt. In magna domo vasa diversa sunt, alia aurea, alia argentea, aenea, ferrea, ligneaque. Et tamen secundum modulum suum, cum aeneum vas perfectum sit, comparatione argentei vasis imperfectum dicitur, rursumque argenteum aurei collatione deterius est. Atque hoc modo, dum sibi invicem comparantur, imperfecta et perfecta sunt omnia. In agro terrae bonae, et ex una semente tricenarius et sexagenarius et centenarius fructus exoritur: ipsis numeris indicatur impar esse quod nascitur, et tamen in suo genere perfecta sunt singula. Elisabeth et Zacharias, quo testimonio, quasi impenetrabili uteris clypeo, nos docere possunt, quanto inferiores sunt beatae Mariae matris Domini sanctitate, quae conscientia in se habitantis Dei libere proclamat: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo (Luc. I, 41 et seqq.). In quo animadverte, quod beatam se esse dicat, non proprio merito atque virtute, sed Dei in se habitantis clementia. Ipse quoque Joannes; quo major non fuit inter natos mulierum, parentibus suis melior est. Non enim solum hominibus, sed et Angelis testimonio Domini comparatur. Et tamen qui cunctis hominibus erat major in terra, minimo in regno coelorum minor fuisse perhibetur.

17Id etiam in collatione peccatorum intelligi. Quid mirum in collatione Sanctorum, alios esse meliores, et alios inferiores, cum e contrario in collatione peccatorum hoc intelligi possit? Ad Jerusalem dicitur, quae multis peccatorum erat confossa vulneribus. Justificata est Sodoma ex te (Thren. IV): non quod Sodoma per se justa sit, quae in aeternos collapsa cineres (Gen. XIX), audit per Ezechielem: Sodoma restituetur in antiquum (Ezech. XVI, 52): sed quod comparatione sceleratioris Jerusalem haec justa videatur. Illa enim Dei Filium trucidavit, haec propter abundantiam panis, et per luxuriae magnitudinem excessit modum libidinis. Publicanus in Evangelio (Luc. XVIII), qui percutiebat pectus, quasi thesaurum cogitationum pessimarum, et conscientia delictorum, oculos non audebat attollere, superbientis Pharisaei collatione fit justior. Et Thamar sub specie meretricis fallit Judam, et ipsius sententia qui deceptus est, meretur audire: Justificata est Thamar magis quam ego (Gen. XXXVIII, 36). Ex quibus omnibus approbatur, non solum ad comparationem divinae Majestatis homines nequaquam esse perfectos, sed ne Angelorum quidem et caeterorum hominum, qui virtutum culmina conscenderunt; cum et tu qui melior es alterius collatione, quem imperfectum esse monstraveris, rursum ab alio te praeeunte vincaris: ac per hoc non habeas veram perfectionem, quae si perfecta sit, nulla re indiget.

18Quomodo perfecti jubeamur esse. C. Et quomodo, Attice, ad perfectionem divinus sermo nos provocat? A. Hac ratione qua dixi, ut secundum vires nostras unusquisque quantum valuerit extendatur, si quo modo possit pervenire, et comprehendere bravium supernae vocationis. Denique omnipotens Deus, cui docet Apostolus juxta dispensationem carnis assumptae subjiciendum Filium, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV), perspicue demonstrat, nequaquam sibi cuncta esse subjecta. Unde et Propheta subjectionem sui in finem praesumit dicens: Nonne Deo soli subjecta erit anima mea? ab ipso enim est salutare meum (Psal. LXI, 1). Et quia in corpore Ecclesiae caput Christus est, quibusdam adhuc repugnantibus membris, videtur corpus quoque capiti non esse subjectum. Namque si patitur unum membrum, compatiuntur omnia, et totum corpus dolore unius membri cruciatur. Quod dico ita manifestius fiet. Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, immo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus, partibusque virtutum Deo subjecti simus [Al. sumus]. Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et corruptivum hoc incorruptione vestitum, et absorpta mors fuerit in Christi victoria, tunc Deus erit omnia in omnibus: ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides; in Petro, cui dictum est: Simon Joannis, amas me (Joan. XXI, 15), perfecta dilectio; in electionis vase studium praedicandi, et in caeteris vel bina vel trina; sed totus in cunctis sit, et in omni virtutum choro Sanctorum, numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus.

19Quamdiu vivimus cunctas virtutes habere non possumus. C. Nullus ergo Sanctorum, quamdiu in isto corpusculo est, cunctas potest habere virtutes? A. Nullus, quia nunc ex parte prophetamus, et ex parte cognoscimus. Nec enim possunt omnia esse in omnibus hominibus: quia non est immortalis filius hominis. C. Et quomodo legimus: Qui unam habuerit, omnes videtur habere virtutes? A. Participatione, non proprietate. Necesse est enim, ut singuli excellant in quibusdam; et tamen hoc quod legisse te dicis, ubi scriptum sit nescio. C. Ignoras hanc Philosophorum esse sententiam? A. Sed non Apostolorum. Neque enim mihi curae est quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat. C. Obsecro te, nonne Jacob apostolus scribit (Jacob. II, 10), qui in uno offenderit, eum esse omnium reum? A. Ipse locus se interpretatur. Non enim dixit unde coeperat disputatio, qui divitem pauperi in honore praetulerit, reus est adulterii vel homicidii. In hoc enim delirant Stoici, paria contendentes esse peccata. Sed ita: Qui dixit, non moechaberis, dixit et, non occides; quod etsi non occidis, moecharis autem, factus es transgressor legis (Ibid.). Levia cum levibus, et gravia cum gravibus comparantur. Nec ferula dignum vitium, gladio vindicandum est; nec gladio dignum scelus, ferula coercendum. C. Esto, ut nullus Sanctorum omnes virtutes habeat; hoc certe dabis, in eo quod potest facere, si fecerit, esse perfectum. A. Non tenes quid supra dixerim? C. Quidnam illud est? A. Perfectum esse in eo quod fecit, et imperfectum in eo, quod facere non potuit. C. Sed sicut perfectus est in eo quod fecit, quia facere voluit, ita et in eo, per quod imperfectus est, quia non fecit, perfectum esse potuisse, si facere voluisset. A. Quis enim non vult facere quod perfectum est? Aut quis non cunctis cupiat florere virtutibus? Si totum requiris ab omnibus, tollis rerum diversitatem, et gratiarum distantiam, et Creatoris artificis varietatem, cujus sacro Propheta sonat carmine: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). Indignetur lucifer, quare fulgorem lunae non habeat. Luna super suis defectibus et labore causetur, cur annum solis circulum singulis mensibus expleat. Sol queratur, quid offenderit ut lunae cursu tardior sit. Clamemus et nos homunculi, quid causae exstiterit, ut homines et non Angeli facti simus: quamquam magister vester, ὁ ἀρχαῖος, de cujus haec fonte procedunt, omnes rationales creaturas aequo asserat jure conditas, ut instar quadrigarum et curruum de carceribus exeuntes, in medio spatio vel corruant, vel praetervolent, et ad optata perveniant. Elephanti tantae molis, et gryphes in sua gravitate causentur, cur quaternis pedibus incedant, cum muscae, culicesque, et caetera hujuscemodi animantia sub pennulis senos pedes habeant, et aliqui vermiculi sint, qui tantis pedibus scateant, ut, innumerabiles simul motus, nulla acies comprehendat. Dicat haec Marcion et omnes haeretici, qui Creatoris operibus illudunt. Vestrum decretum hucusque perveniet, ut dum singula calumniantur, manum injiciant Deo, cur solus Deus sit, cur inviderit creaturis, ut non omnes eadem polleant majestate. Quod licet non dicatis (neque enim tam insani estis, ut aperte repugnetis Deo), tamen aliis verbis loquimini, rem Dei, homini copulantes, ut sit absque peccato, quod et Deus est. Unde Apostolus super diversis intonans gratiis loquitur: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, sed idem Dominus: et divisiones operationum sunt; unus autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5).

20Quantum homo a Deo differat. C. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris hominem universa simul habere non posse, quasi aut inviderit aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus respondeat suo Creatori. A. Egone nimius, an tu? qui soluta proponis; et non intelligis aliud esse similitudinem, aliud aequalitatem: illud picturam, hoc esse veritatem. Verus equus camporum spatia transvolat, pictus parieti haeret in curru. Ariani Dei Filio non concedunt, quod tu omni homini tribuis. Alii non audent perfectum in Christo hominem confiteri, ne suscipere in eo hominis peccata cogantur: quasi potentior sit creatio Creatore; et idipsum filius tantum hominis, quod Dei Filius. Aut igitur propone alia, quibus respondeam; aut desine superbire, et da gloriam Deo. C. Immemor es responsionis tuae; et dum argumenta argumentis connectis, ac per Scripturarum latissimos campos, infrenis equi libertate baccharis, super fortissima quaestione, cui pollicitus es te in consequentibus responsurum, omnino tacuisti, oblivionem simulans, ut necessitatem responsionis evaderes. Sed ego stultus ad horam tribui, quod petebas, existimans oblaturum sponte quod acceperas, et non admonitum reddere quod debebas. A. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata est responsio. Pone igitur ut volueris.

21Quomodo possibilia mandata Dei sint. C. Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia. Si possibilia, in nostra potestate est ea facere, si velimus. Si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus, quod implere non possumus. Ac per hoc sive possibilia dedit Deus mandata, sive impossibilia, potest homo sine peccato esse, si velit. A. Quaeso ut patienter audias; non enim de adversario victoriam, sed contra mendacium quaerimus veritatem. Deus possibiles dedit humano generi omnes artes, quippe quas plurimi didicerunt (Plato in Symposio): ut taceam de his, quas Graeci βαναύσους vocant, nos ad opera manuum pertinere possumus dicere: verbi gratia, grammaticam, rhetoricam, philosophiae tria genera, physicam, ethicam, logicam, geometriam quoque, et astronomiam, astrologiam, arithmeticam, musicam, quae et ipsae partes philosophiae sunt: medicinam etiam, quae in tria dividitur, δόγμα, μέθοδον, ἐμπειρίαν: juris quoque et legum scientiam. Quis nostrum, quamvis sit ingeniosus, poterit omnia comprehendere, cum eloquentissimus Orator (Cicero) de rhetorica, et juris scientia disputans, dixerit: "Pauci unum possunt, utrumque nemo." Vides ergo, quod Deus possibile jusserit, et tamen id, quod possibile est, per naturam nullum posse [Al. potuisse] complere. Dedit itaque praecepta diversa, virtutesque varias, quas omnes simul habere non possumus. Atque ita fit, ut quod in alio aut primum, aut totum est, in alio ex parte versetur: et tamen non sit in crimine, qui non habet omnia, nec condemnetur ex eo, quod non habet; sed justificetur ex eo, quod possidet. Definit Apostolus, qualis episcopus esse debeat, scribens ad Timotheum: Oportet episcopum esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docilem, non vinolentum, non percussorem; sed mansuetum, non litigiosum, sine avaritia, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni pudicitia (I Tim. III, 2 et seqq.). Et iterum: Non neophytum, ne inflatus in judicium incidat diaboli. Oportet autem eum etiam testimonium deforis habere bonum, ne in opprobrium incidat, et laqueum diaboli (Ibid., 6, 7). Tito quoque scribens discipulo, quales episcopos debeat ordinare, brevi sermone demonstrat: Ideo reliqui te Cretae, ut quae reliqua sunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego praecepi tibi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, nec in accusatione luxuriae, aut non subjectos. Oportet autem episcopum esse sine crimine, sive sine accusatione (hoc enim magis ἀνέγκλητος sonat), sicut dispensatorem Dei non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem; sed hospitalem, benignum, pudicum, justum, sanctum, continentem, obtinentem doctrinae fidelem sermonem, ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes coarguere (Tit. I, 5 seqq.). Ut diversarum personarum varia praecepta nunc sileam, circa mandata episcopi me tenebo.

22Ab exemplo virtutum, quas habere jubentur episcopi. Vult certe Deus tales esse episcopos, sive presbyteros, quales vas electionis docet. Primum quod dixit, irreprehensibilis, aut nullus, aut rarus est. Quis est enim, qui non quasi in pulchro corpore aut naevum, aut verrucam habeat? Si enim ipse Apostolus dicit de Petro, quod non recto pede incesserit in Evangelii veritate, et intantum reprehensibilis fuerit, ut et Barnabas adductus sit in eamdem simulationem (Galat. II): quis indignabitur id sibi denegari, quod princeps Apostolorum non habuit? Deinde, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, ut reperias: illud certe, quod sequitur διδακτικὸν, qui possit docere: non ut interpretatur Latina simplicitas, docilem, cum caeteris virtutibus difficulter invenies. Vinolentum quoque et percussorem, et turpis lucri cupidum, repudiat Apostolus: et pro his cupit mansuetum, absque jurgio, sine avaritia, et ut domum suam optime regat, quodque difficillimum est; ut filios habeat subjectos, cum omni pudicitia, vel filios carnis, vel filios fidei. Cum omni, inquit, pudicitia. Non ei sufficit propriam habere pudicitiam, nisi ea filiorum et comitum ac ministrorum pudore decoretur, dicente David: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabit (Ps. C, 6). Consideremus quoque ἐπίτασιν [Al. σύντασιν] pudicitiae, filios habentem subditos in omni pudicitia; ut non solum opere, sed sermone quoque et nutibus se abstineant ab impudicitiis: ne forte illud incidat Heli, qui certe increpavit filios suos dicens: Nolite, filii mei, nolite: non bonam famam audio ego de vobis (I Reg. II, 24). Corripuit, et punitus est, quia non corripere debuit, sed abjicere. Quid faciet, qui gaudet ad vitia, qui emendare non audet? qui conscientiam suam metuit; et quod cunctus populus clamitat, nescire se simulat? Quodque sequitur, ἀνέγκλητον: ut etiam a nullo accusetur: ut bonam opinionem ab his qui foris sunt habeat: ut etiam maledictis adversariorum careat; et quibus doctrina displicet, placeat conversatio: puto quod non facile sit reperire, maximeque illud, ut potens sit adversariis resistere, et perversas opprimere et superare doctrinas. Vult ut non neophytus episcopus ordinetur, quod videmus nostris temporibus pro summa eligi justitia. Si baptismum statim justum faceret, et omni plenum justitia, nequaquam utique Apostolus neophytum refutaret; sed baptismus vetera peccata conscindit, novas virtutes non tribuit, dimittit e carcere, et dimisso, si laboraverit, praemia pollicetur. Aut nullus, inquam, aut rarus est, qui omnia habeat, quae habere debet episcopus. Et tamen si unum vel duo de catalogo virtutum episcopo cuiquam defuerint, non tamen [Al. statim] justi carebit vocabulo: nec ex eo damnabitur, quod non habet, sed ex eo coronabitur, quod possidet. Omnia enim habere, et nullo indigere, virtutis ejus est qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non remaledixit (I Pet. II, 22): qui confidenter virtutum conscientia loquebatur: Ecce venit princeps mundi hujus, et in me invenit nihil (Joan. XIV, 30). Qui cum esset in forma Dei, nequaquam rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propterea donavit ei Deus nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine Jesu flectant genu coelestia, terrestria, et inferna (Philipp. II, 6 seqq.). Si ergo in una episcopi persona pauca praecepta aut nequaquam, aut difficulter invenies; quid facies de omni homine, qui cuncta debet implere mandata?

23Etiam in corporalibus non omnia omnes habere. Ex corporalibus consideremus spiritualia. Alius velox est pedibus, sed non fortis manu. Ille tardus incessu, sed stabilis in praelio est. Hic pulchram habet faciem, sed raucae vocis est. Alius tetram, sed dulci modulatione cantat. Illum ingeniosum, sed obliviosum: hunc memorem, sed tardi videmus ingenii. In ipsis controversiis, in quibus quondam pueri lusimus, non omnes similiter vel in prooemiis, vel in narrationibus, vel in excessibus, vel in argumentis, aut exemplorum copia, et epilogorum dulcedine se agunt: sed eloquentiae suae alia atque alia in parte dissimiles sunt. De viris magis ecclesiasticis loquar. Multi super Evangelia bene disserunt, sed in explanatione Apostoli impares sui sunt. Alii cum in Instrumento novo optime senserint, in Psalmis et veteri Testamento muti sunt. Hoc totum dico, quod non omnia possumus omnes (Virg. Ecl. VII): rarusque aut nullus est divitum, qui in omni substantia sua paria universa possideat. Possibilia praecepit Deus, et ego fateor. Sed haec possibilia cuncta singuli habere non possumus: non imbecillitate naturae, ne calumniam facias Deo; sed animi lassitudine, qui cunctas simul et semper non potest habere virtutes. Quod et si in eo arguis Creatorem, quare te talem condiderit, qui deficias atque lassescas; dicam iterum, major erit reprehensio, si eum volueris accusare, quare te Deum non fecerit. Sed dices, Si non possum, ergo peccatum non habeo. Habes peccatum quare non feceris, quod alius potuit facere. Rursumque ille, cujus tu comparatione deterior es, vel tui in alia virtute, vel alterius erit collatione peccator: atque ita fit, ut quemcumque primum putaveris, minor sit eo, qui se in alia parte major est.

24Deus potest servare hominem sine peccato. C. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Judas scribit Apostolus: Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Jud. I, 24)? Quo testimonio comprobatur posse hominem esse sine peccato, et maculam non habere. A. Non intelligis, quae proposueris. Neque enim homo potest esse sine peccato, quod tua habet sententia; sed potest, si voluerit Deus, hominem servare sine peccato, et immaculatum sua misericordia custodire. Hoc et ego dico, quod Deo cuncta possibilia sunt. Homini autem non quidquid voluerit possibile est; et maxime id esse, quod nullam legeris habere creaturam. C. Non dico hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan possibile videtur; sed posse esse si velit. Aliud est enim esse, aliud posse. Esse, quaerit exemplum; posse, ostendit imperii veritatem. A. Nugaris, nec meministi illius proverbii: "Actum ne agas; et in eodem coeno volutaris, immo laterem lavas." Pro quo nihil aliud audies, nisi hoc, quod omnibus patet: rem te velle firmare, quae nec est, nec fuit, et forsitan nec futura est. Atque ut ipso verbo utar, et stultitiam ἀσυστάτου [Mss. asystatae] (non consistentis) argumentationis ostendam, esse posse, te aio dicere, quod esse non possit. Hoc enim, quod proposuisti, posse hominem sine peccato esse si velit, aut verum est, aut falsum est. Si verum est, ostende quis fuerit: si falsum; quidquid falsum est, numquam fieri potest. Verum haec quasi explosa taceantur, et in scriniolis vestris tantum mussitent, publicam faciem formidantia.

25Librum Pelagii confutat. Transeamus ad alia, in quibus perpetua oratione utendum est, ita dumtaxat, ut habeas potestatem refellendi et quaerendi si quid volueris. C. Audiam patienter, non enim dicam libenter; et magis mirabor ingenium, cujus stupeo falsitatem. A. Utrum falsa sint an vera quae dicturus sum, cum audieris tunc probabis. C. Loquere ut vis, mihi decretum est si respondere non potuero, magis silere, quam mendacio acquiescere. A. Quid interest utrum te tacentem, an loquentem superem, et juxta Protei fabulam vigilantem capiam, an dormientem? C. Cum dixeris quae volueris, audies quae nequaquam velis. Veritas enim laborare potest, vinci non potest. A. Libet sententias tuas parumper discutere, ut intelligant sectatores tui, quam divinum in te mirentur ingenium. Dicis, Sine peccato esse non posse, nisi qui scientiam legis habuerit, per quod magnam partem Christianorum excludis a justitia, et qui praedicator es impeccantiae, omnes prope peccatores esse pronuntias. Quotus enim quisque Christianorum habet legis scientiam, quam in multis Doctoribus Ecclesiae; aut raro, aut difficulter invenias? Verum tu tantae es liberalitatis, ut favorem tibi apud Amazonas tuas concilies, ut in alio loco scripseris, Scientiam legis etiam feminas habere debere: cum Apostolus doceat esse tacendum mulieribus in Ecclesia; et si quid ignorant, domi viros suos debere consulere (I Cor. XIV). Nec sufficit tibi dedisse agmini tuo scientiam Scripturarum, nisi earum voce et canticis delecteris. Jungis enim et ponis in titulo, Quod et feminae Deo psallere debeant. Quis enim ignorat psallendum esse feminis in cubiculis suis, et absque virorum frequentia et congregatione turbarum? Verum tu donas quod non licet; ut quod verecunde facere debeant, et absque ullo arbitro, magistri auctoritate proclament.

26Item librum Pelagii confutat. Addis praeterea (Tit. XIII, al. XIV), Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce est et suave debere proferre; et quasi alius sit servus Dei, alius doctor et sacerdos Ecclesiae, prioris oblitus sententiae, ponis in alio titulo (Tit. XXVII, al. XXII), sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes ne, pro iisdem rationem reddat [Al. reddas], et eorum sanguis de suis manibus requiratur. Nec semel dixisse contentus, idipsum replicas, et inculcas (Tit. XXXI) sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et eos qui eum audiunt, perdat. Tantane est in uno opere dissonantia, ut quid prius dixeris nescias? Si enim servus Dei nihil amarum de suo debet ore proferre, sed semper quod dulce et suave est: aut sacerdos et doctor servi Dei non erunt, qui fiducialiter debent corripere peccantes, et nulli adulari, sed audacter omnes increpare; aut si sacerdos et doctor, non solum servi Dei, sed inter servos ejus principalem tenent locum, frustra servis Dei blanditias et dulcedines reservasti, cum hoc proprie haereticorum sit, et eorum qui decipere cupiunt audientes, dicente Apostolo: Hujusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18). Semper insidiosa, callida, blanda est adulatio. Pulchreque adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. Veritas amara est, rugosae frontis ac tristis, offenditque correptos. Unde et Apostolus loquitur: Inimicus vobis factus sum, veritatem dicens vobis (Galat. IV, 16)? Et Comicus: Obsequium amicos, veritas odium parit. Quapropter et Pascha cum amaritudinibus comedimus, et vas electionis docet Pascha celebrandum in veritate et sinceritate (I Cor. V); veritas in nobis sit sinceritas, et amaritudo illico consequetur.

27Omnia Dei voluntate regi. Illud vero quod in alio ponis loco (Tit. XXXI), Omnes voluntate propria regi, quis Christianorum potest audire? Si enim non unus, nec pauci, nec multi, sed omnes reguntur propria voluntate, ubi erit auxilium Dei? Et quomodo illud exponis? A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23); et, Non est in homine via ejus (Jerem. X, 22); et, Nemo potest quidquam accipere, nisi datum fuerit ei desuper. Et in alio loco, Quid enim habes quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? dicente Domino Salvatore: Non descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit Patris (Joan. V, 30). Et in alio loco: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Verumtamen non quod ego volo, sed sicut tu (Luc. XXII, 42). Et in Oratione Dominica: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Qua sententiae temeritate aufers Dei omne praesidium? Et quod in alio loco frustra conaris adjungere, Non absque Dei gratia, quomodo sentiri velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam ejus non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac legis et liberi arbitrii potestatem.

28Impiorum et iniquorum diversitas. Illud vero quod in sequenti ponis capitulo (Tit. LXII, al. LXXII): In die judicii iniquis et peccatoribus non parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos, ferre quis potest, et interdicere te misericordiam Dei, et ante diem judicii de sententia judicis judicare, ut si voluerit iniquis et peccatoribus parcere, te praescribente, non possit? Dicis enim: "Scriptum est in centesimo tertio psalmo: Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint. Et in Isaia: Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui relinquunt Deum, consummabuntur." Et non intelligis comminationem Dei interdum sonare clementiam? Non enim dicit eos aeternis ignibus exurendos, sed a terra deficere, et iniquos esse cessare. Aliud enim est ipsos a peccato et iniquitate desistere, et aliud ipsos perire in perpetuum, et aeternis ignibus concremari. Denique Isaias de quo ponis testimonium, Comburentur, inquit, peccatores et iniqui simul: non addit, in aeternum. Et qui relinquunt Deum, consummabuntur. Proprie hoc de haereticis loquitur, qui rectum fidei tramitem relinquentes consummabuntur, si noluerint ad Dominum reverti, quem dereliquerunt. Quae sententia et tibi parata est, si neglexeris ad meliora converti. Deinde cujus est temeritatis, iniquos et peccatores impiis jungere; qui a nobis sic definiuntur. Omnis impius iniquus est et peccator, nec reciprocatur, ut possimus dicere, omnis peccator et iniquus etiam impius est. Impietas enim proprie ad eos pertinet, qui notitiam Dei non habent, vel cognitam transgressione mutarunt. Peccatum autem et iniquitas pro qualitate vitiorum, post peccati et iniquitatis vulnera, recipit sanitatem. Unde scriptum est: Multa flagella peccatoris (Ps. XXXI, 10): et non interitus sempiternus. Et per omnia flagella atque cruciatus emendatur Israel. Quem enim diligit Dominus corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Aliud est caedere magistri et parentis affectu: aliud contra adversarios crudeli animo desaevire. Quam ob causam, et in primo Psalmo canitur: Quoniam non resurgunt impii in judicio. Jam enim in perditionem sunt praejudicati. Neque peccatores in consilio justorum (Psal. I, 5). Aliud enim est gloriam perdere resurgendi, aliud perire perpetuo. Veniet, inquit, hora, in qua omnes qui in sepulcris sunt, audient vocem ejus, et egredientur, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 5). Unde et Apostolus eodem sensu, quia eodem et spiritu, loquitur ad Romanos: Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Sine lege impius est, qui in aeternum peribit. In lege peccator credens in Deum, qui per legem judicabitur, et non peribit. Si peccatores et iniqui aeternis ignibus exuruntur, non times sententiam tuam, qui iniquum et peccatorem te esse dicis? Et argumentaris hominem non esse sine peccato, sed esse posse. Ergo solus ille salvetur, qui numquam fuit, nec est, sed futurus est, aut forsitan nec futurus: et pereant omnes, quos retro fuisse legimus. Tu ipse qui Catoniana [Al. Catoniaca] nobis inflaris superbia, et Milonis humeris intumescis, qua temeritate, peccator, magistri nomen assumis? Aut si justus es, et humilitate simulas peccatorem, mirabimur atque gaudebimus habere te solum et possidere cum sociis, quod nec Patriarcharum, nec Prophetarum, nec Apostolorum quispiam habuit. Si [Al. Sin] autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam, quid ad nos, qui et diabolum et satellites ejus omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo, et Christianos si in peccato praeventi fuerint, salvandos esse post poenas?

29Duo Pelagii capitula inter se discrepantia. Jungis praeterea duo capitula inter se discrepantia, quae si vera sint, os aperire non poteris: Sapientiam et intellectum Scripturarum, nisi qui didicerit, scire non posse. Et iterum: Scientiam legis non usurpare debere indoctum (Tit. XX). Aut enim magistrum, a quo didiceris, proferre cogeris, ut tibi scientiam legis liceat usurpare: aut si magister talis est, qui ab alio non didicerit, et docuerit te quod ipse ignorabat, restat ut non recte facias, qui indoctus usurpas scientiam Scripturarum, et magister prius quam discipulus esse coepisti. Nisi forte humilitate solita, magistrum tuum jactitas Dominum, qui docet omnem scientiam, et cum Moyse (Exod. XXXIV) in nube et caligine facie ad faciem audis verba Dei, et inde nobis cornuta fronte procedis. Nec hoc sufficit, sed repente mutaris in Stoicum, et de Zenonis nobis tonas supercilio, Christianum illius debere esse patientiae, ut si quis sua auferre voluerit, gratanter amittat (Tit. LXXIII, al. LXIV). Nonne nobis satis est, patienter perdere quod habemus, nisi violento atque raptori agamus gratias, et eum cunctis benedictionibus prosequamur? Docet Evangelium (Matth. V) ei, qui nobiscum velit judicio contendere, et per lites ac jurgia auferre tunicam, etiam pallium esse concedendum: non praecipit, ut agamus gratias, et laeti nostra perdamus. Hoc dico, non quod aliquid sceleris in hac sententia sit, sed quod ubique ὑπερβολικῶς mediocria transeas, et magna secteris. Unde adjungis, Gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrariam. Quae sunt, rogo, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem, si episcopus, presbyter, et diaconus, et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerint? Cavete, clerici; cavete, monachi; viduae et virgines, periclitamini, nisi sordidas vos atque pannosas vulgus aspexerit. Taceo de hominibus saeculi, quibus aperte bellum indicitur, et inimicitiae contra Deum, si pretiosis atque nitentibus utantur exuviis.

30Capitula Pelagii sibi contraria. Audiamus et caetera: Inimicos ut proximos diligendos (Tit. CLXIV, al. CXLIV); statimque oppressus gravissimo lethargo, ponis et dicis: Inimico numquam esse credendum (Tit. CLXI, al. CXLVI), quod sibi esse contrarium, etiam me silente, perspicuum est. Sed dices [Al. dicis] utrumque vocibus Scripturae contineri, non animadvertens, quo sensu in suis locis dicta sint. Praeceptum est mihi, ut diligam inimicos, et orem pro persecutoribus. Numquid jussum est, ut ita diligam, quasi proximos et consanguineos et amicos, ut inter aemulum et necessarium nulla distantia sit? Si inimicos diligo quasi proximos, amicis quid amplius exhibebo? Aut si hoc dixeras, illud tacere debueras, ne contraria sibi in eodem loco dicere videreris, Inimico numquam esse credendum (Exod. XXIII). Sed quomodo diligatur inimicus, et lex docet (Deut. XXII, 4): Jumentum adversarii si ceciderit, sublevandum: et Apostolus: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da illi potum. Hoc enim faciens, carbones ignis congregabis super caput ejus (Rom. XII, 20); non in maledictum et condemnationem, ut plerique existimant, sed in correctionem et poenitudinem, ut superatus beneficiis, excoctus fervore charitatis, inimicus esse desistat.

31An regnum coelorum in veteri Test. repromissum. Addis praeterea, Regnum coelorum etiam in Testamento veteri repromitti (Tit. CXXIII): ponisque testimonia de apocryphis, cum perspicuum sit, regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Joannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos. Lege Evangelia. Joannes Baptista clamat in deserto: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1). Et de Salvatore scriptum est: Ex eo tempore coepit praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). Et iterum: Circuibat Jesus civitates et vicos, docens in synagogis [Al. synagoga] eorum, et praedicans regnum Dei (Matth. IX, 35). Et Apostolis praecipit: Ite et praedicate, dicentes, quoniam appropinquavit regnum coelorum. Tu autem illos Manichaeos vocas, quia Legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, et non intelligis stultitiam tuam impudentiae copulatam. Aliud esse [Al. est] damnare Legem, quod Manichaeus facit; aliud Legi praeferre Evangelium, quae apostolica doctrina est. In illa enim servi, in hoc praesens Dominus loquitur; ibi promittitur, hic impletur; ibi initia, hic perfectio est; in illa operum fundamenta jaciuntur, hic fidei et gratiae culmen imponitur. Hoc posuimus, ut egregii praeceptoris doctrina monstraretur.

32Praecipuam Pelagianorum sententiam impugnat. Centesimus titulus est, Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit, de quo abunde dictum est. Cumque se imitatorem, immo expletorem operis beati Martyris Cypriani, scribentis ad Quirinum [Mss. Cirinum], esse fateatur, non intelligit se in eodem opere dixisse contraria. Ille in quinquagesimo quarto titulo tertii libri, ponit neminem sine sorde et sine peccato esse, statimque jungit testimonia, in quibus scriptum est apud Job: Quis enim mundus a sordibus? nec si unius etiam diei sit vita ejus in terra (Job. XIV, 14). Et in Psalmo quinquagesimo (Vers. 6): Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Et in Epistola Joannis: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Tu e diverso asseris, Posse hominem sine peccato esse: et ut hoc verum dixisse videaris, statim adjungis, Et Dei mandata facile custodire, si velit, quae aut rarus, aut nullus implevit. Si enim facilia sunt, debent a pluribus custodiri. Sin autem, ut concedamus tibi, rarus quisquam ea implere potest, manifestum est esse difficile quod rarum est. Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quod scilicet de bono conscientiae thesauro eructare credaris, ponis in titulo: Ne leviter quidem esse peccandum (Tit. CXXIII). Et quid sit hoc leviter, ne forte in opere te aliquis dixisse existimaret, annectis. Malum nec cogitandum (Tit. CXXXVI, al. CXXXI), neque illius sententiae recordaris: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13): cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, delicta esse fateatur: in tantum, ut hostias pro errore jubeat offerri (Hebr. II), et Pontifex qui pro cuncto populo deprecatur, ante pro se offerat victimas, qui certe numquam pro aliis juberetur offerre, nisi justus ipse esset, nec rursum pro se offerret, si peccato careret ignorantiae. Scilicet nunc mihi latissima Scripturarum spatia peragranda sunt, ut doceam errorem et ignorantiam esse peccatum.

33Esse peccata ignorantiae. C. Obsecro te, nonne legisti: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28)? Non ergo solus aspectus et incentiva vitiorum reputantur in peccatum; sed ea quibus attribuimus assensum. Aut enim vitare possumus malam cogitationem, et consequenter possumus carere peccato; aut si vitare non possumus, non reputatur in peccatum, quod caveri non potest. A. Callide quidem argumentaris, sed non intelligis argumentationem tuam contra sacras Scripturas facere. Volunt enim eloquia Scripturarum etiam ignorantiam habere peccatum: unde et Job (Job. I) offert hostias pro filiis suis, ne forte per ignorantiam in cogitatione peccaverint. Et qui ligna caedit, si securi ac ferro fugiente de ligno, homo fuerit occisus, pergere jubetur (Deut. XIX) ad urbem fugitivorum et tamdiu ibi esse, quamdiu Sacerdos maximus moriatur, id est, redimatur sanguine Salvatoris, aut in domo baptismatis, aut in poenitentia, quae imitatur baptismatis gratiam per ineffabilem clementiam Salvatoris, qui non vult perire quemquam, nec delectatur mortibus peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XVIII). C. Rogo quae est ista justitia, ut in peccato tenear erroris, cujus reatum non habet conscientia? Nescio me peccasse, et ejus rei quam nescio, poenas luo? Et quid plus faciam, si sponte peccavero? A. A me sententiae et dispositionis Dei causas requiris? Respondet stultae interrogationi tuae liber Sapientiae: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Et alibi: Noli esse sapiens multum, et noli argumentari plus quam oporteat (Eccles. VII, 17). Et in eodem loco: In sapientia et in simplicitate cordis quaerite Deum (Sap. I, 1). Ac ne forte huic volumini contradicas, audi Apostolum, Evangelica clangentem tuba: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? Istae sunt quaestiones, de quibus et in alio loco scribit: Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quoniam lites generant (II Tim. II, 2, 3). Et Ecclesiastes (de quo certe libro nulla est ambiguitas), Dixi, inquit, sapiens efficiar, et ipsa longe facta est a me. Profunda profunditas, quis eam inveniet (Eccles. VII, 24, 25)? A me quaeris, quare figulus aliud vas fecerit in honorem, aliud in contumeliam, et non vis acquiescere Paulo, pro suo Domino respondenti: O homo! tu quis es, qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?

34Opponit Scripturarum testimonia. Audi ergo breviter testimonia Scripturarum, ut stulta, immo impia sciscitatio tua in perpetuum conticescat. Loquitur Deus in Genesi, Non adjiciam ultra maledicere terrae propter opera hominum, quia apposita est mens hominis diligenter ad mala a pueritia (Gen. VIII, 21). Abraham et Sara, audita repromissione filii Isaac, rident in corde suo, et tacita cogitatio non latet scientiam Dei. Arguuntur in risu, et ipsa cogitatio, quasi pars infidelitatis reprehenditur. Attamen non ex eo quod risere, diffidentiae condemnantur, sed ex eo quod postea crediderunt, justitiae palmam acceperunt. Lot nescit in concubitu filiarum quid fecerit, et inebriatus ab eis non habet crimen conscientiae, et tamen error in vitio est. Argue sanctum virum Jacob, quare Rachel formosam dilexerit, pro qua et servivit multo tempore, et in Liae primo concubitu fuerit contristatus; et acquiesce tamdem humanae fragilitati, quae etiam pulchra corpora diligit, et deformia detestatur. Luget Jacob mortem filii sui Joseph, et multo tempore consolationem non recipit filiorum, respondetque: Lugens et gemens, vadam ad infernum (Gen. VIII, 35): et probat se hominem, dum justus ignorat quid actum sit de justo filio Joseph. In Exodo scriptum est: Si percusserit aliquis quempiam, et mortuus fuerit, morte moriatur. Sin autem non volens, sed Deus tradidit eum in manibus ejus, dabo tibi locum, ad quem confugiat qui occiderit (Exod. XXI, 12, 13). In quo notandum est, quod Deus tradidit hominem in manus ejus, et ille qui occidit per ignorantiam, exsilio condemnatur. In Levitico lex ponitur: Anima si peccaverit in conspectu Domini non sponte, ex omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, feceritque unum ex eis, sive Pontifex fuerit, sive omnis synagoga, et reliquus populus, et postea didicerit peccatum suum, quod peccavit per ignorantiam, offeret munus, hircum de capris, masculum immaculatum: et ponet manus suas super caput ejus, interficietque illum in loco ubi mactantur holocausta coram Domino, quia pro peccato est (Levit. IV, 2, 13 et seqq.). Statimque in sequentibus: Si tetigerit aliquid immundum, quod non liceat tangere, et fecerit per ignorantiam, et postea didicerit, sive promiserit aliquid, et fuerit oblitus, pronuntiabit peccatum suum, in quo peccasse se perspicit, et offeret Domino pro his quae peccavit, agnam sive capram pro peccato suo quod peccavit, et precabitur pro eo sacerdos super peccato, et dimittetur ei peccatum. Sin autem non praevaluerit manus ejus, ut offerat ovem pro peccatis suis quibus peccavit, duos turtures, aut duos pullos columbarum offeret Domino, unum pro peccato, et unum in holocaustum: et portabit ea ad sacerdotem, et offeret sacerdos id quod pro peccato est primum, et in ipso reconciliabitur pro peccato quod peccavit, et dimittetur ei (Levit. V, 3 seq.). Caeteraque his similia, quae studio brevitatis omitto, ne fastidium stomacho tuo faciam. In consequentibus quoque narrat Moyses (Ibid., VIII) quod in consecratione Aaron et filiorum ejus obtulerit vitulum pro peccato et posuerit Aaron et filii ejus manus super eum, super caput videlicet vituli, qui erat pro peccato, et mactaverit eum, et tulerit de ejus sanguine, et posuerit super cornua altaris in circuitu digito suo, atque altare mundaverit. Similiter in ariete fecerit, et de sanguine ejus tetigerit auriculam ejus dexteram, et manum dexteram, et summitatem pedis dextri. Et post multa alia, quae narrare longissimum est, enumeratis diebus septem ita legimus: Factum est quoque die octavo, et vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, et omnes seniores Israel, et dixit ad Aaron: Tolle vitulum de bobus pro peccatis [Al. peccato], et arietem in holocaustum immaculatum, et offeres eos in conspectu Domini: et senioribus Israel loquere, dicens: Tollite hircum de capris unum pro peccato, et vitulum immaculatum anniculum in holocaustum. Dixitque Moyses ad Aaron: Accede ad altare et fac pro peccato tuo, et reliqua. Rursumque elevavit Aaron manus suas super populum, et benedixit eis. Descenditque cum fecisset pro peccato et holocausto et salutari (Levit. IX, 1 seqq.). Mulier generat liberos lege naturali et immunda est, si masculum pepererit, diebus quadraginta; si feminam, diebus octoginta. Accusa Creatorem, cur immundum quidquam nominet quod ipse condidit. Et non solum ipsa immunda est, sed et omne quod tetigerit. Cumque dies, inquit, purgationis ejus completi fuerint super filio aut filia, offeret agnum anniculum immaculatum, et pullum columbarum, et turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii sacerdoti, qui offeret ea in conspectu Domini, et expiabit pro ea sacerdos (Levit. XII, 6 et seqq.). De leproso quoque dicitur, quod in die purgationis ejus offeratur pro eo victima pro peccato, duoque turtures et duo pulli columbarum: unus pro peccato, alius in holocaustum (Ibid., 13). Et qui fluxum seminis patitur, eodem sacrificii ordine pro peccato et holocausto liberatur. Et ad extremum infertur: Timoratos facite filios Israel ab immunditiis suis, et non morientur pro peccato suo, si contaminaverint tabernaculum testamenti (Levit. XV, 31). Ipsi quoque Aaron praecipitur, ut non omni tempore ingrediatur in Sancta Sanctorum, ne forte moriatur. Cumque, ait, voluerit intrare, offerat vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, duosque hircos accipiat ab universo populo; unum ex eis offerat pro peccato suo, et unum pro peccato populi, et arietem in holocaustum (Levit. XVI, 3). Alter hircorum cuncta peccato suscipit populi in typum Domini Salvatoris, et effert in solitudinem: et sic placatur Deus omni multitudini. Ad extremum dicitur. Si comederit homo de sanctificatis per ignorantiam, imputatur ei iniquitas atque delictum, et voti reus erit. Unde et Apostolus monet eucharistiam Domini cum cautione sumendam, ne in condemnationem nobis sumamus atque judicium (I Cor. XI). Si damnatur in lege ignorantia, quanto magis in Evangelio conscientia!

35Ex Numerorum libro. Transeamus ad Numeros, et ob contentiosorum impudentiam refutandam, summa quaeque carpamus. Nazaraeus sancto crine venerabilis, alterius subita morte maculatur, et omnes dies consecrationis ejus praeteriti irriti fiunt: posteaque pro eo offeruntur duo turtures, et duo pulli columbarum, unus pro peccato, et alter in holocaustum. In die quoque consummationis ejus offertur agnus in holocausto et agna pro peccato. Et post multa scriptum est (Num. XIV, 18): Et nunc magnificetur fortitudo Domini, sicut locutus es, dicens, Dominus longanimis et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, et mundans non faciet innocentem: pro quo Septuaginta interpretati sunt, et emundans non mundabit reum, quod scilicet etiam post indulgentiam, reus sit propriae conscientiae. Cumque, ait, ignoraverit populus, et fecerit unum ex his quae facere non debuit, post caeremoniarum longum ordinem infertur et dicitur: Offerte hircum caprarum pro peccato, et placabit Sacerdos pro omni synagoga filiorum Israel, et propitiabitur ei Dominus, quia ignorantia est: et ipsi offerent oblationem suam in sacrificium Domino pro peccato suo in conspectu ejus, quoniam nescierunt (Num. 7, 28, 29). Ibique additur: Si anima una peccaverit per ignorantiam, offeret capram anniculam pro peccato ignorantiae coram Domino, et deprecabitur pro ea sacerdos eo quod ignoraverit, pro peccato ignorantiae coram Domino, et rogabit pro ea, et propitiabitur ei (Levit. IV, 27 seqq). In kalendis singulorum mensium offertur hircus caprarum pro peccato Domino. In Pascha quoque per dies octo, a die decimo quarto mensis primi, usque ad vigesimum primum diem sacrificium pro peccato est. In Pentecoste hircus pro peccato offertur, et in kalendis mensis septimi, quando tubarum clangor concinit, eadem hirci pro peccato religio conservatur. Die quoque decimo ejusdem mensis septimi, quando jejunium est usque ad vesperam, offertur hircus caprarum pro peccato, praeter eum hircum, qui ante holocaustum pro peccato ex lege mactatur. In diebus quoque Scenopegiae, quando figebantur tabernacula, a die decimo quinto ejusdem mensis septimi usque ad diem vigesimum secundum, inter alias victimas semper pro peccato hircus offerebatur, ut illud impleatur beati David: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 5). Sex civitates eliguntur exsilii eorum, qui non sponte, sed per ignorantiam, vel jactu lapidis, vel impulsione manus, vel joco, vel lascivia absque inimicitiis, infelicitate magis quam voluntate peccaverunt, et tamen non absque crimine sunt, dum relegantur in perpetuum, et ante constitutum diem, nec supplicatione, nec pretio eorum reversio impetrari et redimi potest.

36Ex Deuteronomio. In Deuteronomio, qui liber praeteritorum enumeratio est, perspicue demonstratur, non in operibus nostris atque justitia, sed Dei misericordia nos conservari, dicente Domino per Moysen: Ne dicas in corde tuo, cum subverterit eos Dominus Deus tuus a facie tua: In justitia mea introduxit me Dominus, ut possideam terram hanc, quia in impietate gentium istarum Dominus consumet eos a facie tua: non in justitia tua, et directione [Al. dilectione] cordis tui intrabis, ut possideas terram eorum: sed in impietate eorum Dominus Deus tuus consumet eos a facie tua, ut suscitet verbum quod locutus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Jacob. Et scies quod non in justitia tua Dominus Deus tuus dabit tibi terram optimam, ut possideas eam, quia populus durae cervicis es tu. In eo autem quod dixit: Perfectus eris cum Domino Deo tuo, quo sensu dixerit, ex consequentibus approbatur. Cum ingressus, inquit, fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non disces facere abominationes gentium illarum, nec invenietur in te qui traducat filium vel filiam suam per ignem. Divinationibus vel omnibus auguriis et maleficis artibus et incantationibus non servies, ut interroges magos et hariolos et mortuos. Abominatio enim Domini est omnis qui facit haec. Et propter has abominationes Dominus Deus tuus consumet eas a facie tua: perfectus eris cum Domino Deo tuo (Num. XVIII, 9, 10). Denique infert: Quia gentes istae quas tu possidebis, hariolos et divinos audiunt. Tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus. Statimque subjungit: Prophetam unum ex te de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. Ex quo ostenditur perfectum hic dici non qui cunctas virtutes habeat, sed qui perfectum et unum sequatur Deum. Narratque similiter de conditione exsulum qui per ignorantiam peccaverunt, quo confugere debeant, atque subjungit: Quando aedificaveris domum novam, facies loriculam tecto tuo in circuitu, ne sanguinis reus sis, cum aliquis ceciderit ex ea. Et iterum: Si fuerit in te vir, qui non sit mundus a nocturno fluxu, egredietur extra castra, et non ingredietur medium castrorum, cumque advenerit vespera, lavabit se aqua, et post occubitum solis ingredietur medium eorum (Levit. XV, 16).

37Ex Josuae libro. De Jesu filio Nave duo tantum ponam testimonia. Peccavit Achan, et totus populus offendit. Dixitque Dominus ad Josue: Non poterunt stare filii Israel in conspectu inimicorum suorum; sed dorsa vertent adversariis suis, quia factum est anathema in eis. Et non addam ut sim vobiscum, nisi contritum fuerit anathema de medio vestrum (Jos. VII, 12). Cumque sacrilegium quaereretur, et sors latentem invenisset reum, interficiuntur cum Achan filii ejus, et filiae, boves, asini, pecora; tabernaculum, et quaecumque habere potuit, igne deleta sunt. Esto, ipse peccaverit: quid commisere filii? quid boves? quid asini? quid pecora? Fac Deo calumniam quare unus peccaverit, et pars populi trucidata sit? Cur et ipse lapidatur [Al. lapidetur], et omnia quae habere potuerit, ultrix flamma consumpserit? Dicamus et aliud: Non erat, inquit, civitas, quam non tradidit Dominus filiis Israel, absque Eveo qui habitabat in Gabaon: omnes pugnando ceperunt, quia a Domino factum erat, ut induraret cor eorum, et pugnarent contra Israel, ut interficerentur: et non fieret in eis misericordia, et perirent, sicut praecepit Dominus Moysi (Jos. XI, 11, 12). Si Domini factum est voluntate, ut pacem non reciperent, nec susciperent Israel; dicamus juxta Apostolum: Quid ergo queritur? Voluntati enim ejus quis potest resistere (Rom. IX, 19)?

38Ex Regum libris. De Samuel et Malachim. Jonathas favum mellis gustavit in sceptro, et illuminatis oculis, periclitatur, quod nesciens fecerit. Hoc enim Scriptura testatur, quod ignoraverit a patre esse praeceptum, ne quisquam gustaret, donec victoria Domini compleretur. In tantum autem iratus est Dominus, ut sors inveniret occultum, et ipse fateretur dicens: Gustavi in summitate sceptri, quod est in manu mea, parum mellis, et ecce ego morior. Et postea intercessione et precibus populi liberatus est, dicentis ad Saul: Num Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Absit. Vivit Dominus: si ceciderit de capillis capitis ejus in terram, quia cum Domino fecit diem hanc: et liberavit populus Jonathan, et non est mortuus (I Reg. XIV, 45 seqq.). Samuel irascitur Sauli, et non vult ire cum rege (I Reg. XVI, 6, 7): postea precibus vincitur, ut ostendat humani animi in diversum mutationem. Pergit Bethleem, singulos filiorum Jesse putat ipsos esse, quos Dominus requirebat. Cumque vidisset Eliab: ait: Ecce in conspectu Domini Christus ejus. Et ait Dominus ad eum: Ne respicias ad vultum ejus, et ad staturam corporis illius, quoniam abjeci eum. Aliter enim videt homo, aliter Deus. Homo enim videt in facie, Deus in corde. Atque in hunc modum per omnes errat, per omnes corrigitur, ut pateat humanae mentis infirmitas. Isboseth Saul filius interficitur dolo a Rechab et Baana filiis Remmon Berotitae. Cumque nuntiassent David, et caput adversarii demonstrarent, occisi sunt a David, dicente: Viri impii occiderunt virum justum in domo sua et in lectulo suo. Certe Isboseth justus non erat, et tamen in eo justus appellatur, quod absque noxa interfectus est. Oza levites, cum Arca Domini transferretur Jerusalem, et lascivientes boves plaustrum in partem alteram declinassent, misit manum ut sustentaret inclinatam Arcam. Statimque sequitur: Iratus est furor Domini in Ozam, et percussit eum Deus ibi pro ignorantia, et mortuus est juxta Arcam Dei. Contristatusque David, quod percusserat Dominus Ozam, timuit Dominum in illa die, et ait: Quomodo ingredietur ad me Arca Domini (II Reg. VI, 7, 8)? David justus et propheta et unctus in regem (Ps. LXXVII), quem elegit Dominus secundum cor suum, ut faceret cunctas voluntates ejus, ut videt ignorantiam Domini furore punitam, terretur atque tristatur, nec quaerit causam a Domino, quare [Al. qua] percusserit ignorantem, sed similem sententiam pertremiscit. Praecepit David principi exercitus Joab, ut numeret populum; statimque Scriptura commemorat: Et percussit cor suum David, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quia hoc feci (II Reg. XXIV, 10). Cum juberet ut fieret, utique quid diceret, ignorabat; et tamen se ipse reprehendit, et pro hac culpa septuaginta millia hominum Angeli gladio trucidantur. Salomon completis templi caeremoniis, utrasque palmas tetendit ad Dominum, et ait: Cum peccaverit tibi populus, non est enim homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46). Ahia propheta Silonites nesciebat ad se venire uxorem Jeroboam; dixitque [Al. add. ei] Dominus: Ecce uxor Jeroboam ingredietur, ut quaerat verba a te pro filio suo qui aegrotat, juxta hoc et juxta hoc loqueris [Al. loquaris] ad eam (III Reg. XIV, 5). Eliseus sedebat in monte, venit ad eum mulier, cujus filius mortuus erat, et amplexata pedes ejus, vociferatur. Repellente autem eam Giezi, dixit ad eum vir Dei: Dimitte eam, quoniam anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, ut non annuntiaret mihi (IV Reg. IV, 27).

39Ex libro dierum et Prophetis. In libro dierum legimus: Fuerunt filii Sobal patris Cariathjarim, qui prophetabant ex dimidio. Et iterum: Filii autem Salma patris Bethleem et Netophathi corona domus Joab, et qui prophetabant, ex dimidio Zarai, et caetera (I Paral. II, sec. LXX). Similiter utique sancti erant qui prophetabant, et tamen perfectam non meruerunt accipere prophetiam: nequaquam de futuro secundum tropologiam: sed impraesentiarum juxta historiam prophetantes. Abacuc propheta Canticum suum hoc inscribit titulo: Oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus [Al. ignorantibus]. Locutus enim fuerat audacter ad Dominum, et dixerat: Usquequo, Domine, clamabo, et non audies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam? Contra me factum est judicium et contradictio potentior: propter haec lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium: quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum (Abac. II, 2 seqq.). Pro quo se ipse reprehendens quod per ignorantiam sit locutus, scribit Canticum poenitentiae. Si peccatum non erat ignorantia, superfluo scribit librum poenitudinis, et inaniter voluit id lugere, quod peccatum non habet. In Ezechiel extrema parte, ubi per aedificium Templi in monte siti, Ecclesiae multa post saecula futurae sacramenta narrantur, primo et septimo die mensis primi offeruntur victimae pro peccato [Al. peccatis] omnium, in quo per errorem, aut ignorantiam peccaverunt. Septem quoque diebus Paschae, hircus semper pro peccato mactatur. Septimi mensis quinta decima die, idem pro peccatis sacrificiorum ordo celebratur. Et post alia plurima, quae non est istius temporis replicare, scriptum est: Erat autem ibi locus ad occidentem, dixitque ad me: Iste est locus, ubi coquere debent Sacerdotes hostiam pro peccato et pro ignorantia (Ezech. XLVI, 1). Jeremias loquitur ad Deum: Scio, Domine, quod non est hominis via ejus: nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. Ideoque pravum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud (Jerem. X, 23)? In Proverbiis legimus: Est via quae videtur recta esse apud homines, et novissima ejus veniunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12). Ecce et hic manifeste ignorantia condemnatur, cum aliud putat homo, et sub specie veritatis ad inferna delabitur. Multae, inquit, cogitationes in corde hominis (Prov. XIX): sed non tamen illius voluntas, quae incerta et fluctuans atque mutabilis est, sed Dei consilium obtinet. Quis, inquit, gloriabitur castum se habere cor (Ibid. XX, 9)? Et quis confidet mundum se esse a peccato? Dulcis est enim hominis panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. A Domino gressus hominis diriguntur, mortalis autem quomodo scire poterit vias suas? Omnis vir videtur sibi justus, sed corrigit corda omnium Deus. Filius malus justum se facit, et non lavat exitum suum. Filius malus excelsos habet oculos, et palpebris suis elevatur. Est enim justus, qui perit in justitia sua (Prov. XX, 16, seqq.). Unde dicitur ad eum: Ne sis justus multum, nec quasi per sapientiam quaeras superflua, ne forte obstupescas. Quaecumque enim laboraverit homo ut requirat, non inveniet. Si dixerit sapiens se intelligere, reperire non poterit. Cor enim filiorum hominum repletum est malitia (Eccles. VII, 17 seqq.).

 

Liber secundus

1Sacrificium pro ignorantia, errore, etc. CRITOB. Multa quidem de Scripturis sanctis memoriter copioseque dixisti, et quasi quibusdam nubibus clarum nisus es veritatis lumen operire, sed quid ad rem? His enim cunctis testimoniis videris hominum accusare naturam, ac per hoc invidiam referre in Deum, si tales homines condidit, ut oblivione et ignorantiae peccato carere non possint. Ex quo perspicuum est, hominem posse, si voluerit, non peccare. Id enim fecit, quod vitare non potuit. Ubi autem aufertur possibilitas, aufertur et vitium, nemo enim in eo condemnatur, quod facere non potuit. ATTIC. Saepe dixi te non intelligere conatus meos, nec considerare quid argumenteris; sed quid Deus jusserit. Pro oblivione, errore et ignorantia, quasi pro peccato offeruntur sacrificia: sive hoc male juxta te, sive bene juxta me, Deus praecepit. Meum est observare quod jussit; tuum Dei jussa reprehendere. C. Quoniam vim facis perspicuae veritati, et me trahis ad blasphemiam, concedam tibi hoc in veteri Lege praeceptum, de qua scriptum est: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Numquid et de Evangelio poteris hoc approbare, ut puniatur quispiam pro eo quod nesciat, et ante poenas luat, quam reus sit conscientiae [Al. ignorantiae]? A. Dum ignoramus, Manichaeus nobis consurgit repente, qui Legem dicit abolitam, et solos novi Testamenti legendos libros. C. Quid enim a me audivisti, ut hoc autumes? Et Lex enim patribus data, pro tempore justa, et sancta est, et veniente Evangelii perfectione, viliora cessarunt. A. Ergo nequaquam observandum est, quod Lege praecipitur? C. Quaedam observanda, quaedam praetermittenda sunt. A. Quoniam te video esse doctissimum, dic mihi quae de veteri Testamento observare debeam, et quae relinquere. C. Mandata observare debemus, quae ad vitam et mores pertinent corrigendos, de quibus dictum est: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9). Quae autem ad caeremonias Legis, et ritus sacrificiorum pertinent, relinquenda sunt. A. Ignosce mihi, cum Legis et omnium Scripturarum scientiam jactites, non animadvertis quid velim dicere. C. Hoc intelligo quod loqueris, et non quod taces. A. Tacere tibi videor, qui tantis exemplis docere te volui, peccare hominem per ignorantiam: et pro peccato, ut in Lege hostias, ita et in Evangelio offerendam poenitudinem?

2Exemplum e N. T. in Apostoli persona. C. Da testimonium novi Instrumenti, ubi error et ignorantia, et impossibilitas mandati teneatur in crimine. A. Non necesse est multa proferre. Unum proferam, cui certe contradicere non poteris. Vas electionis perspicue loquitur: Consentio enim legi Dei juxta interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.). C. Protulisti testimonium, quod pro me facit. Liberati ergo de corpore hujus mortis per gratiam Domini nostri Jesu Christi, nequaquam ultra peccare debemus. A. Liberati quidem sumus baptismo Salvatoris. Sed id mihi edissere, quare dixerit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae in membris meis est. Quae est ista lex regnans in membris hominis, et repugnans legi mentis ejus? Responde simpliciter. Taces? Audi eumdem Apostolum apertissime praedicantem: Quod enim operor, non cognosco. Non enim quod volo, operor: sed quod odi, illud facio. Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem nequaquam ego operor illud, sed quod in me habitat, peccatum. Scio enim quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, operari autem bonum non invenio. Non enim, quod volo, bonum, hoc ago: sed quod nolo, malum, hoc facio. Si autem quod nolo, hoc ego facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Ibid., 15 seqq.). C. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec dicere sentias. Qui enim conscientia in se loquentis Christi libere proclamat: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (I Cor. XIII, 3)? Et in alio loco: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 7, 8): iste hoc de se dicere poterat, Operari bonum non invenio? et, Non quod volo, bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago? Quid illud erat boni, quod volebat facere, et non poterat? Et quid illud erat mali, quod nolebat, et tamen vitare non poterat? Ergo non ex sua persona hoc dicit: sed ex persona generis humani, quae vitiis subjacet ob carnis fragilitatem.

3Ex cujus persona Paulus locutus sit aliudque ejus testimonium. A. Parum mihi tollis, ut totum tribuas. Ego enim unum hominem, licet Apostolum, intelligo [Al. intelligebam] subjacere peccato, tu totum humanum genus asseris. Quod si verum est in genere, tenemus et speciem. Nam et Apostolus homo est; et si homo est, vel de aliis, vel de se quasi homo loquitur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et: Quoniam non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII, 24). Corruptibile enim corpus aggravat animam, Deprimit terrena habitatio sensum multa curantem (Rom. IX, 15). C. Sic loqueris, quasi ego hoc ex persona generis humani accipiam, et non ex persona peccatoris [Al. peccatorum] A. Et quis tibi hoc concedet, ut ex persona peccatoris hoc loquatur Apostolus? Si enim ex persona peccatoris hoc accipis, debebat dicere: Miser ego peccator, et non, miser ego homo. Homo quippe naturae est, peccator voluntatis. Nisi forte et illud, quod scriptum est: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccles. I, 2), ad peccatores refertur, et non ad omnes homines. Et iterum: Verumtamen in imagine perambulabat homo (Ps. XXXVIII, 7); ac deinde: Homo vanitati assimilatus est, dies ejus velut umbra pertranseunt (Ps. CXLIII, 4). Si hoc Pauli testimonio non moveris, audi aliud ejusdem cui contradicere non potes: Nihil mihi conscius sum, et caetera (I Cor. IV, 4). Mire: nec meipsum judico: nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum. Qui hoc dicebat, nullius utique peccati sibi conscius erat. Sed quia legerat, Delicta quis intelligit (Ps. XVIII, 13)? Et: Sunt viae quae videntur viro justae, novissima autem earum respiciunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12). Et iterum: Omnis vir videtur sibi justus, Deus autem corda hominum dirigit (Prov. XXI, 4); idcirco temperabat sententiam, ne forte per ignorantiam deliquisset, maxime cum Scriptura testetur: Est justus, qui perit in justitia sua (Eccl. VII, 16). Et alibi: Juste quod justum est sectaberis (Deut. XVI, 20), ne opinione veritatis a justitia declinemus, recordantes Saulis et Agag.

4Plures justos esse, neminem sine peccato. C. Ne contendere videar, et in diversum absque mensura funem trahere, saltem hoc mihi concede, justos in Scripturis plurimos appellari. A. Non solum plurimos, sed innumerabiles. C. Si innumerabiles justi sunt, et hoc negari non possit, quid male locutus sum, posse esse hominem sine peccato, si velit? Hoc est aliis verbis dicere, posse justum sine peccato esse, in eo quod justus est. A. Justos esse concedo, sine omni autem peccato omnino non assentior. Etenim absque vitio, quod Graece dicitur κακία, hominem posse esse aio: ἀναμάρτητον, id est sine peccato esse, nego, id enim soli Deo competit, omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei, dicente Scriptura: Misericordia Domini plena est terra (Ps. XXXII, 5, et CXVIII, 64). Et ne quasi maculas quasdam in sanctis viris videar perscrutari, in quibus errore sunt [Al. sint] lapsi, pauca proferam, quae non ad singulos, sed ad omnes in commune pertineant. In tricesimo primo psalmo (Vers. 5) scriptum est: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Statimque sequitur: Pro hac, hoc est, impietate, sive iniquitate (utrumque enim intelligi potest) orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Si sanctus est, quomodo orat pro iniquitate? Si iniquitatem habet, qua ratione sanctus appellatur? Juxta illum videlicet modum, qui et in alio loco scribitur: Septies cadet [Al. cadit] justus, et resurget (Prov. XXIV, 16). Et, Justus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 13). Et alias: Alienati [Al. abalienati] sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa (Psal. LVII, 4). Vel statim ut nati sunt, subjacuere peccato in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri; vel certe statim ut de utero virginali natus est Christus, de quo scriptum est: Omnis qui aperit vulvam, sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 2, et XXXIV, 19); omnes haeretici erraverunt, non intelligentes mysterium nativitatis ejus. Magisque ad specialem nativitatem Salvatoris, quam ad omnium hominum reterri potest hoc quod dicitur, Qui, aperit vulvam, sanctus vocabitur Domino (Ezech. XI, 43, 44). Solus enim Christus clausas portas vulvae virginatis aperuit, quae tamen clausae jugiter permanserunt. Haec est porta orientalis clausa, per quam solus Pontifex ingreditur et egreditur, et nihilominus semper clausa est. Illud quoque quod in volumine Job scriptum est: Numquid mundus erit homo coram Deo, aut in operibus suis irreprehensibilis vir? Si adversus famulos suos non credit, et contra Angelos pravum quid reperit; quanto magis in his, qui habitant domos luteas (Job. IV, 17, 18)! e quibus et nos de eodem luto sumus. Quod si asserueris hoc dici ex persona Eliphas Themanitae, intellige non ab eo dici; sed ab illo, qui sub persona Angeli in visione et revelatione loquitur ei sententias Dei. Sed esto ut loquatur Eliphas, quod perspicue Angelus loquitur, numquid non hoc ex persona Job proprie dicitur: Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1)? Et: Si ego peccavi, quid possum facere (Ibid., 20)? Et: Quare oblitus es, nec fecisti iniquitatis meae oblivionem, et emundationem peccati mei? Quomodo enim potest esse justus homo super terram apud Deum (Ibid., 21)? Et iterum: Si fuero justus, non audiet me; sed judicio ejus indigebo (Job. IX, 15, 29). Et rursum: Quia sum impius, cur frustra laboro? Si lotus fuero nive, et mundis manibus, satis me sorde tinxisti. Si peccavero, custodies me. Ab iniquitate autem me non facies innocentem (Ibid., 30). Et: Si impie egero, vae mihi (Job. X, 15). Et: Si fuero justus, non potero respirare. Plenus enim ego sum ignominiae (Ibid.). Et iterum: Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram, et numerabiles menses illius (Job. XV, 14). Quod si dixeris pronomen quis, non pro impossibili, sed interdum pro difficili accipi, respondebo tibi: Et ubi est illud, quod temere protulisti, Facilia Dei esse mandata, et ea facile posse compleri? dicente Scriptura: Vir in dolore laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI, 26, sec. LXX), ut oppressa et subjugata et moriente carne, vivat in eo spiritus. Ridiculamque illam expositionem Demosthenis vestri, non dixisse Job: Quis erit mundus a peccato; sed quis erit mundus a sorde, praetereo, qua probare conatur, sordes pannorum significari in infantia, non vitia peccatorum. Aut certe si non sic intelligit, dicite vos quid sentiat. Tam enim involutus dictor est, et nimio verborum squalore coopertus, ut suspicionem magis quam intelligentiam lectori praebeat. Ad extremum infert: Ego autem ad haec quid respondebo? Manum meam ponam super os meum, semel locutus sum, in secundo non addam (Job. XXXIX, 34). Ecce Job noster vir immaculatus et justus, et sine querela, et abstinens se ab omni malo, quali fine justitiae coronatur, ut misericordia Dei indigeat? Hoc est illud, quod in Proverbiis legimus: Quis gloriabitur castum se habere cor? Aut quis confidet se mundum esse a peccato (Prov. XX, 9)? Fac quod et hic, quis, non pro impossibili, sed pro difficili dixerit. Tolle ergo sententiam, et rade de libro tuo, Facilia Dei esse mandata.

5Occurrit objectioni ex Evangel. Joannis. Quod si illud Joannis Apostoli opposueris, Mandata ejus non sunt gravia (I Joan. V, 3), et de Evangelio: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30); facillime revinceris: levia enim certum est dixisse Evangelii mandata ad comparationem superstitionis Judaicae, in qua varia caeremoniarum genera quaerebantur, quae juxta litteram, et Apostoli Petri sententiam, nullus potuit explere. Unde et in Actibus Apostolorum scribitur: Nunc ergo quid tentatis imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus: sed per gratiam Domini Jesu salvari credimus, quemadmodum et illi (Act. XV, 10). Jacobus Apostolus scribit: Si judicas legem, non es factor legis, sed judex (Jacob. IV, 11). Ille judicat legem, qui dicit, aliquid non juste praeceptum, et ignorantiam non habere [Al. habet] peccatum; et frustra offerri victimas pro errore, quod peccati non habet conscientiam. Neque enim in lege ratio quaeritur, sed auctoritas. Idem in eadem dicit Epistola: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20); et quis nostrum carere potest ira, de qua scriptum est: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XV)? Significanterque non iram Dei, sed iram viri posuit. Ira enim Dei justa est: ira autem viri de perturbata mente procedit. Unde et in Psalmo dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 26): qui versiculus quem sensum habeat, Apostolus docet: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 5); ut peccatum omnino sit vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri poenitudine mitigare. Unde pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die judicii. Et in eodem Evangelio legimus: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Matth. V, 22). Licet in plerisque codicibus antiquis, sine causa, additum non sit, ut scilicet ne cum causa quidem debeamus irasci. Quis hominum poterit dicere, quod ira, quae absque justitia est, in sempiternum vitio careat? Et iterum: Ne glorieris in crastinum, nescis enim quid adveniens pariat dies (Prov. XXVII, 1). Unde scriptum est: Ne beatum dixeris quempiam ante mortem. Quamdiu enim vivimus, in certamine sumus, et quamdiu in certamine, nulla est certa victoria, quae etiam Apostolo fortissime praelianti in futuro saeculo reservatur. Dominus atque Salvator sub persona assumpti hominis loquitur: Insipientissimus enim omnium hominum sum, et non est hominis prudentia in me (Eccli. XI). Et in sexagesimo octavo Psalmo: Deus, tu scis insipientiam meam: sed fatuum Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 23). In Ecclesiaste quoque scriptum est: In multitudine sapientiae, multitudo scientiae: et qui addit scientiam, addit dolorem (Eccles. I, 18): intelligens quod perfectione careat, et ex eo quod novit, quanta non noverit. Et odio, inquit, habui vitam, quoniam malum est opus quod operor super terram. Omnia enim vanitas, et praesumptio spiritus. Nemo scit quid futurum sit, quia sicuti est, quis annuntiabit ei? Sunt justi ad quos pervenit quasi opus impiorum. Et sunt impii, ad quos pervenit quasi opus justorum (Eccles. VIII, 14). Hoc idcirco dicitur, quia certum judicium solius Dei est, et quos putamus justos, saepe peccatores inveniuntur, et quos e contrario peccatores, apud Dei scientiam justi sunt. Quamtumcumque laboraverit homo, ut inquirat, non reperiet. Et si dixerit sapiens nosse se, invenire non poterit. Omnium enim unus occursus est, cordaque filiorum hominum repleta sunt malitia, et incerto statu (Eccles. X, 1), quae Graece περιφέρεια dicitur. Muscae moriturae, sive, ut in Hebraico habetur, mortuae, demoliuntur atque corrumpunt suavitatem olei. Quis mortalium aliquo errore non capitur? quem haereticorum et falsorum dogmatum venena non maculant? Tempus, inquit, est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Certe justus est, qui in die judicii vix salvatur. Salvaretur autem facile, si nihil in se haberet maculae. Ergo justus est in eo, quod floret multis virtutibus, et vix salvatur in eo, quod in quibusdam Dei indiget misericordia.

6Perturbationes humani generis. Quatuor sunt perturbationes, quibus genus vexatur humanum, duae praesentis, et duae futuri: duae bonorum, et duae malorum. Aegritudo, quae Graece dicitur λύπη, et gaudium, quod illi χάραν vel ἡ δονὴν, vocant: quamquam ἡ δονὴ voluptas a plerisque dicatur: alterum mali, alterum boni. Excedimusque mensuram, si gaudeamus super his, quae non debemus, divitiis, potentia, honoribus; inimicorum infelicitate, vel mortibus: aut e contrario praesentium malorum dolore cruciemur, adversis, exsiliis, paupertate, languore, et mortibus propinquorum, quod Apostolus fieri prohibet; et rursum si cupiamus ea quae arbitramur bona, haereditates, honores, prosperitates omnium rerum, et corporum sanitatem, et caetera quorum praesentia gaudio fruimur: et metuamus illa, quae putamus adversa; quibus ad perfectum carere juxta Stoicos, Zenonem videlicet, et Chrysippum, possibile est: juxta Peripateticos autem et difficile et impossibile est: cui sententiae omnis scripturae sanctae consentit auctoritas. Unde et Josephus Machabaeorum scriptor historiae, frangi et regi posse dixit perturbationes animi, non eradicari, et quinque Tusculanarum quaestionum Ciceronis libri, his disputationibus referti sunt. Pugnant enim, juxta Apostolum, adversum nos fragilitas corporis, et spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). Manifesta sunt, dicente eodem, opera carnis et opera spiritus, et haec sibi invicem adversantur (Galat. V, 19), ut non quae volumus, illa faciamus. Si non quod volumus, facimus, sed quod nolumus, illud operamur: quomodo dicitis, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Ecce Apostolus, omnesque credentes, quod volunt, implere non possunt. Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8), non tam praeteritorum quam praesentium, ne ultra, Dei in nobis manente charitate, peccemus. Quamobrem de muliere peccatrice dicitur: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit plurimum (Luc. VII, 47). Ex quo intelligimus non nostrae solum esse potestatis facere quod velimus, sed et Dei clementiae, si nostram adjuvet voluntatem (I Joan. I).

7Deus solus immortalis, sapiens, perfectus, per naturam. Deus lux appellatur, et tenebrae in eo non sunt ullae. Quando dicit nullas tenebras in Dei lumine reperiri, ostendit omnia aliorum lumina aliqua sorde maculari. Denique et Apostoli appellantur lux mundi. Sed non est scriptum, quod in Apostolorum luce nullae sint tenebrae. Et de Joanne scribitur: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 7, 8). Unde et de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16). Et certe legimus immortales Angelos, immortales Thronos et Dominationes, caeterasque Virtutes. Sed solus Deus est immortalis, quia non est per gratiam, ut caetera, sed per naturam. Quam ob causam idem Apostolus scribit (Rom. XVI), Deum solum esse sapientem, cum et Salomon, et multi alii Sancti sapientes vocentur, et dicatur juxta Hebraicum ad principem Tyri: Sapientior Daniele es tu (Ezech. XXVIII, 3)? Quomodo ergo solus lux, solus immortalis, et solus sapiens appellatur, cum multi immortales, et luces, et sapientes sint; sic perfectio hominis non ex natura: sed ex gratia veniens, imperfectos eos qui perfecti videntur esse, demonstrat. Quod autem scriptum est: Et sanguis Jesu filii ejus mundat nos ab omni peccato (I Joan. I, 7), tam in confessione baptismatis, quam in clementia poenitudinis accipiendum est. Sed aliud est mundari a Deo, aliud per se esse sine vitio. Si enim juxta Job: Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus, quanto magis homo, putredo, et filius hominis, vermis (Job. XXV, 5, 6)! Omne enim os obstruitur, et obnoxius est omnis mundus Deo: Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram eo (Rom. III, 19, 20). Nullaque distantia est personarum. Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: justificati gratis per gratiam ipsius (Ibid., 23, 24). Si autem scribit: Existimamus fide justificari hominem sine operibus legis, siquidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex lege, et praeputium ex fide (Ibid., 28, 30): manifeste ostendit, non in hominis merito, sed in Dei gratia esse justitiam, qui sine legis operibus credentium suscipit fidem. Unde sequitur: Peccatum vestri non dominabitur. Cur? Quia non estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14). Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16). Unde et gentes quae non sectabantur justitiam, comprehenderunt justitiam, justitiam autem ex fide. Israel autem sequens legem justitiae, in legem justitiae non pervenit, quoniam non ex fide, sed ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis (Ibid., 30, seqq.). Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4).

8Ex Apostoli Epistolis. Cunctae prope Epistolae Apostoli hoc habent principium: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro (I Cor. I, 3), et simili fine clauduntur. Ad Corinthios quoque scribitur: Ut non indigeatis ulla donatione, exspectantes revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine in die Domini nostri Jesu Christi (Ibid., 7, 8). Licet ergo nulla indigeamus donatione, tamen exspectamus revelationem Domini nostri Jesu Christi, qui tunc nos in omnibus confirmabit, et ostendet sine crimine, cum dies Domini nostri Jesu Christi et mundi finis advenerit, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Paulus plantavit, Apollo rigavit (I Cor. II, 6), sed Dominus incrementum dedit: ergo neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid; sed qui incrementum dat, Deus. Ipsius enim agricultura, ipsius aedificatio sumus. Juxta gratiam Dei, quasi sapiens architectus ponit fundamentum. Nolite, inquit, vosmetipsos decipere. Si quis sapiens est in vobis, in saeculo isto, fatuus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim mundi, stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19). Dominus cognoscit cogitationes hominum, quia vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Et iterum: In nullo enim mihi conscius sum, sed nec in hoc justificatus sum, quia qui me judicat, Dominus est (I Cor. IV, 4). Dicitur et vobis, qui sine peccato vos esse dicitis, quid habetis quod non accepistis? Si autem accepistis, quid gloriamini, quasi non acceperitis? Jam saturati estis, jam divites facti estis (Ibid., 8). Et ut sciamus non ex nobis, sed ex Dei cuncta pendere judicio: Veniam, inquit, citius ad vos, si Dominus voluerit (Ibid., 19). Qui enim dicit, veniam ad vos, ostendit se velle, monstrat cupere, promittit adventum. Sed ut cautius haec loquatur, infert, si Dominus voluerit. Si quis enim putat se quid nosse, necdum novit, sicut nosse oportet.

9Iterum ex Apostolo. Vas electionis humilitate dejectus, immo conscientia fragilitatis suae loquitur: Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei: gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ipsius in me vacua non fuit; sed omnibus illis amplius laboravi, non ego autem, sed gratia Deus quae mecum est (I Cor. I, 9, 10). Dicit se plus omnibus Apostolis laborasse, statimque laborem suum ad Dei refert auxilium: Non ego, inquiens, sed gratia Dei, quae mecum est (II Cor. III, 4); sicut et in alio loco loquitur: Fiduciam autem talem habemus per Jesum Christum ad Deum, non quia ex nobis ipsis sufficientes simus reputare aliquid, quasi ex nostro: sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et nos dignos fecit ministros novi Testamenti (II Cor. III, 4‑6). Non enim justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi. Unde infert: Et nos in Jesum Christum credidimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Gal. II, 16). Si enim ex lege justitia, ergo Christus sine causa mortuus est (Ibid., 21). In lege maledictio est; scriptum est enim, Maledictus omnis, qui non permanet in omnibus quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Christus nos redemit de maledictione legis, factus pro nobis maledictio (Gal. III, 10, 13). Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut repromissio per fidem Jesu Christi daretur credentibus. Lex ergo paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur (Ibid., 21‑24). Unde addit, et uno versiculo omnia comprehendit, dicens: Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4).

10A nullo legem esse completam. Haec cuncta percurro, ut ostendam a nullo legem esse completam, et per legem mandata omnia quae continentur in lege. Deus est enim qui operatur in nobis, et velle et perficere. Laborat Apostolus (Philipp. II), et juxta justitiam quae in lege est, sine querimonia conversatus, omnia pro Christo ducit quisquilias, ut inveniatur in Christo, non habens suam justitiam, quae ex lege, sed quae ex fide Christi est a Deo. Unde scribit ad Thessalonicenses: Fidelis autem est Dominus, qui servabit eos, et custodiet a malo (II Thess. III, 3). Ergo non liberi arbitrii potestate, sed Dei clementia conservamur. Ac ne putes argumentationibus vanis, quae movent audientibus quaestiones, veritatem posse fidei subverti, idem Apostolus scribit ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi, devitans prophanas vocum novitates et contradictiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes, circa fidem erraverunt (II Tim. I, 13, 14). Bonitas enim et misericordia Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, ut justificati illius gratia, haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. III, 5, 6). Haec breviter quasi ex latissimo atque pulcherrimo Apostolicae doctrinae prato carpsimus, ut durae frontis impudentia conteratur.

11Ex Evangelii praeceptis. Transeamus ad Evangelia, et Apostolicos igniculos clarissima Christi lampade compleamus. Omnis, ait, qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. Qui autem dixerit RACA (quod interpretatur vanus et absque cerebro) reus erit concilio: haud dubium quin Sanctorum et Angelici senatus. Qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22). Quis nostrum potest huic vitio non subjacere, cum etiam pro otioso verbo reddituri simus rationem in die judicii? Si ira et sermonis injuria atque interdum jocus judicio, concilioque, et gehennae ignibus delegatur; quid merebitur turpium rerum appetitio, et avaritia, quae radix est omnium malorum? Si, inquit, offers donum tuum ad altare, et ibi fueris recordatus, quia frater tuus habet aliquid adversus te, dimitte ibi donum tuum ante altare, et vade primum, reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Meae est potestatis, ut non habeam aliquid contra fratrem meum. Ut autem ille adversus me habeat, aut non habeat, in illius voluntate consistit. Quid ergo faciam, si ille reconciliari noluerit? Obsecrem? flectam genua? Sed audire contemnet. An obtorto collo nolentem in jus amicitiae traham? Et quae est major inimicitia, quam amicitias necessitate sociare? Neque enim dixit: Roga eum ut tibi concilietur; sed, Reconciliare primum fratri tuo, et sic offeres munus tuum ad altare. Non quod impossibilia Deus praeceperit; sed in tantum patientiae culmen ascendit, ut prope impossibilia pro difficultate nimia praecepisse videatur (Matth. XVIII, et Marc. IX): ad destruendam sententiam tuam, qua scribis, Facilia esse Dei mandata. Scandalizantem manum, oculum et pedem jubemur abscindere. Esto per tropologiam dictum sit, pro amicissimis, et pro consanguineis, et fraterno nobis et conjugali amore sociatis; facilene arbitramur ob quasdam offensas tantam subito abscindere charitatem? Quodque dicitur: Sit sermo vester, est est, non non, quod autem amplius est, a malo est (Matth. V, 37): forsitan de vestra schola reperiatur, qui numquam mentitus sit, nec audierit illud Propheticum et Apostolicum, Ego dixi in excessu mentis meae, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 2), et nesciat scriptum in alio loco: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Verberanti maxillam, alteram jubemur opponere. Tollenti tunicam, etiam pallium concedendum est. Angarianti se mille passibus, duobus millibus colla praebenda sunt. Petenti te da, et volentem a te accipere mutuum, ne averseris (Luc. VI, 30). Si duos nummulos habuero, et alius poposcerit, aut dabo ipsi, et mihi mendicandum erit, aut si non dedero, transgressor legis inveniar. Illud autem quod dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Ibid., 27, 28): forsitan in vestro coetu invenitur, apud nos rara avis est. Qui peccata simpliciter confitentur, merentur humilitate clementiam Salvatoris: quodque sequitur, Cavete, ne justitiam, hoc est, eleemosynam vestram, faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI, 1): nescio quis possit implere. Ad largiendum frustum panis et binos nummulos praeco conducitur, et extendentes manum, huc illucque circumspicimus, quae si nullus viderit, contractior fit. Esto unus de mille inveniatur, qui ista non faciat.

12Urget ex iisdem praeceptis. Responde, quaeso, ubi sunt facilia mandata? Nolite, inquit, solliciti esse de crastino. Crastinus enim dies sollicitus erit pro se. Sufficit diei malitia sua (Ibid., 34). Vos de crastino non cogitatis, et instar avium praesentibus contenti? quorum Epistolae biblinae volitant trans flumina Aethiopiae, ut inter simias et pavos, nova de Ophir Salomoni dona mittantur. Vis audire facilitatem praeceptorum Dei? ausculta quod dicitur: Quam arcta via et angusta est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Matth. VII, 14)! Non dixit, qui gradiuntur per eam: hoc enim difficillimum est, sed qui inveniunt eam. Pauci enim inveniunt, et multo pauciores ingrediuntur per eam. Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum reclinet (Luc. IX, 58), qui dicit in Isaia, Suscipite lassum, et haec est requies mea (Isai. XXVIII, 12). Si non habet ubi caput suum reclinet, et quo requiescat, dicens in alio loco: Super quem requiescam nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2): ubi est mandatorum facilitas? Multi hoc quod scriptum est: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 19), simpliciter accipiunt, juxta illum sensum: Non indigent sani medico, sed hi qui male habent (Marc. II, 16). Alii vero interpretantur coactius. Non veni vocare justos (Marc. II, 17, et Luc. V, 31), nullus enim ad perfectum justus est, sed ex aliqua parte peccator; sed peccatores, quibus mundus refertus est, dicente David: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, et, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in adinventionibus suis. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Ps. XIII, 2, 3). Nolite, inquit, possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, non panem, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam (Matth. X, 9). Haec, inquies, praecepta Apostolica sunt. Et certe Petrus Apostolus caligas habuisse narratur, dicente ad eum Angelo: Praecingere, et calceare [Al. calcea te] caligis tuis (Act. XII, 8). Duas autem tunicas, ut de caeteris taceam, puto quod et ego et tu possideamus, si tamen amplius non habemus. Haec dico, et iterum iterumque ac per singula ingeram, ut erubescas ad sententiam tuam, Facilia esse Dei mandata.

13Iterum ex Evangelio. Fratrem tradet frater in mortem, et pater filium, consurgentque filii contra parentes, et interficient eos. Et eritis, inquit, odio cunctis hominibus propter nomen meum (Matth. X, 22). Et quia facilia jusserat, et sciebat facile ea posse compleri, propterea, ut rei facilitatem ostenderet, copulavit dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Non veni, inquit, pacem mittere super terram, sed gladium. Veni dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem, et nurum contra socrum (Ibid., 34). Et ne omnia percurrendo, longiorem sententiam faceret, uno cuncta sermone comprehendit, dicens: Inimici hominis, domestici ejus (Ibid., 36). Cumque posuisset: Qui amat patrem aut matrem supra me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam supra me, non est me dignus (Ibid., 37), ob facilitatem praeceptorum intulit: Et qui non tollit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Ibid., 38, et Luc. IV, 27). Crux Christi facilis est; nudum post Christum ire, ludus est, jocus est. Et ubi praemia quae, difficultate superata, quaeruntur? Non colliguntur zizania in praesenti saeculo. ne et frumentum pariter eradicetur. Pala Dominica futuro judicio reservatur, quando justi fulgebunt quasi sol, et egredientur Angeli, et separabunt malos de medio justorum. Petrus mergitur, et meretur audire: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 31)? Si in illo modica fides, in quo magna sit, nescio. De corde, inquit, egrediuntur cogitationes pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Haec sunt quae coinquinant homines (Matth. XV, 19). Procedat qui in corde suo haec non esse testetur, et plenam in corpore isto mortali justitiam confitebor. Qui vult, inquit, salvare animam suam, perdet eam: et qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (Matth. XII, 25). Iterum dico: Haec sunt facilia mandata? Vae mundo a scandalis, necesse est enim ut veniant scandala (Matth. XVIII, 7). Et propterea in alio loco scriptum est: In multis offendimus, sive erramus, omnes (Jacob. III, 2). Non pauca peccata, sed multa, nec quorumdam, sed omnium posuit: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, et non ea quae Dei sunt (Philipp. II, 21). Unus bonus Deus dicitur, et magistri quasi hominis bonitas refutatur. In Lege doctissimus omnia fecisse se dicit, quamobrem et amatur a Domino; et tamen plenam justitiam non habet, quia noluit substantiam suam pauperibus erogare. Unde difficultas difficultati, immo impossibile impossibili tunc comparatur, quia nec camelus ingredi potest per foramen acus, nec divites pervenire in regna coelorum. Quis nostrum non lavat exteriora calicis et paropsidis, et interiora habet nequaquam sordibus inquinata? Quis sepulcrorum extrinsecus dealbatorum potest similitudinem declinare; ne et nobis dicat Jesus: De foris quidem videmini hominibus justi, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate (Matth. XXIII, 1)? Quamvis et aliis vitiis carere possimus, hypocriseos maculam non habere aut paucorum est, aut nullorum.

14A Christi Domini et Apostolorum exemplo. Pater, inquit, si possibile est, transeat calix iste a me. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 39). Filius Dei qui dixit, et facta sunt, mandavit et creata sunt omnia (Psal. CXLVIII, 5), secundum hoc quod Filius hominis dicitur, sententiam temperat: Pater, si possibile est; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI, 40): et Critobulus meus adducto supercilio loquitur, Potest homo sine peccato esse si velit. Apostoli audiunt: Sic non potuistis una hora vigilare mecum (Marc. XIV, 37)? Non dixit, noluistis, sed, non potuistis. Apostoli una hora vigilare non possunt, somno, moerore et carnis fragilitate superati, et tu potes longo tempore omnia simul peccata superare? Marcus Evangelista scribit de Domino: Et non poterat ibi ne unam quidem facere virtutem, nisi paucis aegrotantibus manus imponens, sanavit eos, et admirabatur propter incredulitatem eorum (Marc. VI, 5). Dominus dicitur non potuisse in Nazareth ne unam quidem facere virtutem, et infidelitatis alienae stupore retinetur: et vos potestis omne quod vultis. Denique in consequentibus scribitur: Abiit in fines Tyri et Sidonis, et ingressus domum, neminem volebat scire, et latere non potuit (Marc. VII, 24). Vere utique cupiebat latere, et quod cupiebat, quare facere non poterat, ut in adventu suo omnium conscientiam declinaret? Quaeris causas, cur latere non potuerit? Cogita assumpti hominis veritatem, et omni carebis scandalo. Si Filius Dei aliquid in carne et propter carnem non potuisse narratur, nos qui toti carnei sumus, et quotidie spiritus operibus repugnamus, contra Apostoli sententiam quae volumus cuncta faciemus? Petrus apostolus tria vult facere in monte tabernacula, unum Domino, alterum Moysi, tertium Eliae, nesciens quid loquitur timore perterritus: et nos Pythagoricae philosophiae ructamus superbiam? De die et hora consummationis ultimae et Angelos coelorum, et Filium ignorare respondit, et nos plenam scientiam pollicemur? Carnis infirmitas Deo habitatore gaudebat, et tamen mensuram fragilitatis suae excedere non potuit, ut non τῷ δοκεῖν (Secundum apparentiam), juxta veteres haereticos, sed vere Dei Filius, hominis Filius crederetur. Apostolos parumper relinquens, cecidit in terram pronus, et orabat dicens: Pater, si possibile est (Matth. XXVI, 39). Cur, quaeso, sententiam ambigenter exprimebat, qui in alio loco dixerat, Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt (Matth. XIX, 26; Marc. X, 27; Luc. XVIII, 27)? Sed homo passurus, hominis loquitur verbis. Ille dicit: Si possibile est, una hora praetereat. Tu dicis, possibile est omni tempore peccata vitare.

15Ex aliis in Evangelio historiis. In quibusdam exemplaribus et maxime in Graecis codicibus, juxta Marcum in fine ejus Evangelii scribitur: Postea cum accubuissent undecim, apparuit eis Jesus, et exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum, quia his qui viderant eum resurgentem, non crediderunt (Marc. XVI, 14). Et illi satisfaciebant dicentes: Saeculum istud iniquitatis et incredulitatis substantia est, quae non sinit per immundos spiritus veram Dei apprehendi virtutem: idcirco jam nunc revela justitiam tuam (I Joan. V, 19). Cui si contradicitis, illud certe renuere non audebitis: Mundus in maligno positus est (Ibid.): et quod Dominum suum Satanas tentare ausus sit, et victus atque confusus recesserit, usque ad tempus, utique passionis. Ille tentatur, et successor Joviniani audet loqui: Eos qui plena fide baptisma consecuti sunt, non posse tentari; immo aliis verbis: Posse hominem baptizatum, si noluerit, nequaquam ultra peccare. Zacharias justus audit ab Angelo: Quia non credidisti verbis meis, eris tacens, et non poteris loqui, usque in diem nativitatis ejus (Luc. I, 20). Pater lunatici de Apostolis loquitur: Rogavi discipulos tuos, ut ejicerent eum, id est daemonem, et non potuerunt (Matth. XVII, 15). Et ipsi discipuli interrogant Salvatorem: Quare non potuimus ejicere illum? Et audiunt, Propter incredulitatem vestram. Cur, quaeso? quia omnia posse, Domino servabatur. Intravit cogitatio in Apostolos, quis eorum major esset, et emendantur [Al. emendatur] doctrina Salvatoris, dum minimus major agnoscitur, et humilitas sublimitate mutatur. Non recipitur ab urbe Samaritanorum, quia facies ejus erat euntis Jerusalem. Jacobus et Joannes vere filii tonitrui, et zeli ardore ferventes Phinees et Eliae ignem de coelo deducere cupiunt, et corripiuntur a Domino: qui utique non corriperentur, si absque errore talia voluissent. Ibant cum illo populi, hoc est, cum Domino, qui conversus dixit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem suam, et uxorem, et filios, et fratres et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Et, Qui non portat crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus (Ibid., 27). Et in hoc loco temerarius proclamabo: Potest homo, si velit, omnia peccata vitare; facilia enim sunt mandata ejus? Qui merentur audire a Domino Salvatore: Vos estis qui justos vos esse dicitis coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod apud homines excelsum est, abominabile est coram Deo (Luc. XVI, 15). Impossibile est, inquit, ut scandala non veniant (Luc. XVII, 1). Puto quod peccatum scandalum sit, quod per scandalum venit. Nisi fallor enim, σκῶλον et σκάνδαλον apud Graecos ex offensione et ruina nomen accepit. Propterea in multis offendimus omnes (Jacob. III, 2). Fac ut non corruerim, certe offendi, et non in uno, sed in pluribus. Arbitror quod in aliquo offendisse peccatum sit. Dixerunt Domino Apostoli: Auge nobis fidem. Qui respondit eis: Si habueritis fidem, quasi granum sinapis (Matth. XVII, 19), quod utique minimum est omnium seminum; et Critobulus meus fidei nobis montibus intumescit.

16Impeccantiam a Deo tribui posse. Dicebat autem, inquit, et parabolam illis, quod semper oportet orare et numquam deficere (Luc. XVIII, 1). Frustra semper oramus, si in nostro arbitrio est facere quod volumus. Dixerunt Apostoli: Et quis potest salvus esse? Audiunt a Domino: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia apud Deum sunt (Marc. X, 26, 27). Ergo aliqua, quae apud homines impossibilia sunt, certe ea esse possibilia ex eo ostenditur, quod apud Deum possibilia sunt. Sit ergo et apud Deum possibile, homini, si velit, donare impeccantiam, non ipsius merito, sed sua clementia, et apud homines nequaquam possibile liberi arbitrii potestate, quod nutu donantis accipitur. Non suffecerat Apostolis dudum super dignitate quaesisse, quis eorum major esset, sed in ipso necessitatis et passionis articulo scribitur de eis: Facta est contentio inter illos, quis illorum major esset (Luc. XXII, 24). Optimum revera tempus instante cruce de dignitate contendere. Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Ibid., 31). Et certe juxta vos in Apostoli erat positum potestate, si voluisset, ut non deficeret fides ejus, qua utique deficiente, peccatum subingreditur. In quibusdam exemplaribus tam Graecis quam Latinis invenitur, scribente Luca: Apparuit illi Angelus de coelo confortans eum (Luc. XXII, 23), haud dubium quin Dominum Salvatorem. Et factus in agonia prolixius orabat, factusque est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram (Ibid., 44). Salvator in passione ab Angelo confortatur; et Critobulus meus non indiget auxilio Dei, habens liberi arbitrii potestatem: et tam vehementer orabat, ut guttae sanguinis prorumperent ex parte, quem totum erat in passione fusurus. Quid, inquit, dormitis? surgite et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XVI, 21). Debuit juxta vos dicere: Quid dormitis? surgite et resistite, liberum enim habetis arbitrium, et semel vobis concessa a Domino potestate, nullius alterius indigetis auxilio. Si enim hoc feceritis, non intrabitis in tentationem.

17Item ex Evangelica historia. Non possum, ait, ego facere a memetipso aliquid, sed [Al. et] sicut audio, ita judico (Joan. V, 30). Ariani objiciunt calumniam, sed respondet Ecclesia, ex persona hominis haec dici qui assumptus est. Tu e contrario loqueris; Possum sine peccato esse, si voluero. Ille nihil potest ex se facere, ut hominis indicet veritatem. Tu potes omnia peccata vitare, ut adhuc in corpore constitutus ἀντίθεον esse te doceas. Negat fratribus et propinquis ire se ad scenopegiam; et postea scriptum est: Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad solemnitatem, non manifeste, sed quasi in abscondito (Joan. VII, 10). Iturum se negavit, et fecit quod prius negaverat. Latrat Porphyrius, inconstantiae ac mutationis accusat, nesciens omnia scandala ad carnem esse referenda. Moyses, inquit, dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem, utique possibilem, et tamen quod erat possibile, nemo impleverat, neque enim culpa imperantis est, sed fragilitas audientis, ut omnis mundus subditus fiat Deo. In Evangelio secundum Joannem in multis et Graecis et Latinis codicibus invenitur de adultera muliere, quae accusata est apud Dominum. Accusabant autem et vehementer urgebant Scribae et Pharisaei, juxta legem eam lapidare cupientes. At Jesus inclinans, digito scribebat in terra (Joan. VIII, 6): eorum videlicet qui accusabant, et omnium peccata mortalium, secundum quod scriptum est in Propheta: Relinquentes autem te, in terra scribentur (Jerem. XVII, 13). Tandem caput elevans dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus mittat super eam lapidem (Joan. VIII, 10). Hoc quod dicitur sine peccato, Graece scriptum est ἀναμάρτητος. Qui ergo dicit, aliud esse sine peccato, et aliud ἀναμάρτητον, aut Graecum sermonem novo verbo exprimat, aut si expressum est a Latinis, ut interpretationis veritas habet, perspicuum est ἀναμάρτητον nihil aliud esse, nisi sine peccato. Et quia accusatores omnes fugerunt [Al. fugiunt] (dederat enim verecundiae eorum clementissimus judex spatium recedendi) rursumque in terra scribens, terramque despiciens: paulatim discedere, et oculos illius declinare coeperunt: solusque remansit cum muliere, cui locutus est Jesus: Ubi sunt qui te accusabant? Nemo te condemnavit? Quae ait: Nullus, Domine. Respondit ei Jesus, nec ego te condemnabo. Vade, et amodo noli peccare (Joan. VIII, 10, 11). Praecepit Dominus, ne ulterius peccaret, sicuti et alia similiter in Lege mandavit. Sed utrum ea fecerit, necne, Scriptura non dicit. Omnes, inquit, qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8). Si omnes, nullus excipitur. Qui venerunt, inquit, non, qui missi sunt, de quibus Propheta ait: Ipsi veniebant a se, et ego non mittebam eos (Jerem. XVII, 12). Quo verbo solius Christi potentia reservatur, qui ad sua venerat, et sui eum non receperunt. Dum essem, inquit, in mundo cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex eis periit, nisi unus filius perditionis (Joan. XVII, 12). Non dixit, dedi eis liberi arbitrii potestatem, ut ipsi se suo labore salvarent, sed, ego custodivi eos, ego servavi. Denique infert, Non peto, ut eos auferas de mundo, sed ut custodias illos a malo. In Actibus Apostolorum scriptum est (Act. XV), inter Paulum et Barnabam propter Joannem, qui cognominatus est Marcus, ortam dissensionem, ita ut separarentur; et Barnabas Marcum, et Paulus Sylam assumeret in Evangelii ministerium. Paulus severior, ille clementior, uterque in suo sensu abundat [Al. abundabat]. Et tamen dissensio habet aliquid humanae fragilitatis. In eodem volumine legitur: Transierunt Phrygiam et Galaticam [Al. Galatiam] regionem, prohibiti a Spiritu sancto loqui verbum in Asia (Act. XVI, 6): quo maledicto in ipsa provincia puto usque hodie haereticos, qui contra Spiritum sanctum faciunt, plurimos reperiri. Cumque venissent, ait, in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam, sed non dimisit eos Spiritus Jesu (Act. XVI, 7). Nota quod Spiritus Jesu, Spiritus sanctus sit, qui in alio loco propter unitatem substantiae, Patris Spiritus appellatur. Volunt [Al. voluerunt] loqui in Asia, et prohibentur a Spiritu sancto. Tentant ire in Bithyniam, et non eos permittit Spiritus Jesu. Satis importune, si eis faciendi, vel non faciendi semel dederat liberi arbitrii potestatem.

18. Sequitur: Tempora, inquit, ignorantiae respiciens Deus, nunc praecepit hominibus ubique poenitentiam agere (Act. XVII, 30). Significanter praeterita in Lege tempora, tempora ignorantiae demonstravit. Rursum ait: Veniam ad vos, Deo volente. Cur interposuit voluntatem Dei, si habebat sui arbitrii potestatem? Jacobus Apostolus: Si quis, ait, servaverit totam legem, offenderit autem in uno, reus est omnium factus (Jacob. II, 10). Quis nostrum in nullo aliquando peccavit? Si autem peccavit (quod negari non potest) et per unum peccatum, omnium est reus peccatorum, non suis viribus, sed Dei misericordia salvatur. Si quis in verbo non peccavit, hic perfectus est vir (Jacob. III, 2). Si aliquando in sermone peccasti, ubi est apud te praesumpta perfectio, maxime cum sequatur: Linguam autem hominum nullus potest domare, incontinens malum, plena veneni mortiferi (Ibid., 8). Rogo te ut mihi respondeas, si lingua incontinens est malum, et plena veneni mortiferi, et nullus potest domare linguam mortalium, et tanti criminis reus es, ubi in perpetuum peccatorum fuga?

19Idem persequitur Unde bella, et unde rixae inter vos? Nonne ex voluptatibus, quae militant in membris vestris? Aut membra non habetis humana, aut si homo non potest esse sine membris, confitemini voluptatem atque luxuriam in vestris artubus militare. David qui dixerat confidenter: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos, et cor meum, quia ante oculos meos misericordia tua est, et complacui in veritate tua (Psal. XXV, 2, 3). Et iterum: Ego autem in innocentia mea ingressus sum; et, Pes meus stetit in directo (Ibid., 11), quamquam judicii veritatem Dei misericordia mitigaret, tamen quia hoc ausus est dicere, relinquitur parumper fragilitati suae, et ut vos dicitis, arbitrii libertati, et per adulterium lapsus in homicidium, postea loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam (Ps. L, 1, 2). Nec hoc dico, quod virum sanctum accusem, de quo scriptum est, quod fecerit omnes voluntates Dei; sed quod multis aliis bonis haec vitia compensarit, et salvatus sit misericordia Dei, cujus judicium est in ponderibus, et ad quem Asaph loquitur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6). Neque enim injustus est Dominus, ut tantum peccata condemnet, et bonorum operum non meminerit. Unde et in alio loco idem David canit: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ps. XXIX, 7, 8). Dixi enim pronuntiabo contra me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Ps. XXXI, 5). Justoque praecipitur: Revela ad Dominum viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem (Ps. XXXVI, 5, 6). Salus enim justorum a Domino (Ibid., 39), quia non est sanatio in carne eorum a facie irae ejus. Et quotidie juxta Apostolum qui dixerat: Non enim habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18), ingemiscunt dicentes, Renes mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea (Psal. XXXVII, 8). Breves enim posuit dies nostros, et substantia nostra quasi nihilum in conspectu ejus. Universa vanitas omnis homo vivens (Psal. XXXVIII, 6), vel vivens in corpore, vel vivens in virtutibus, et tamen omnia vanitas. Incerto enim statu fluctuat, et dum non timet, in sereno patitur tempestatem. Cum enim esset in honore, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Pro nihilo, inquit, salvos faciet eos (Ps. LV, 8), haud dubium quin justos, qui non proprio merito, sed Dei salvantur clementia. Et delicta mea a te non sunt abscondita (Ps. LXVIII, 6). Hoc ex persona Christi dicitur. Si ille qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus, pro nobis doluit, et peccata nostra portavit, quanto magis nos debemus nostra vitia confiteri? Renuit, inquit, consolari anima mea (Ps. LXXVI, 3), considerans delicta quae feceram. Recordatus sum Dei, et laetatus sum (Ibid., 4), cogitans me illius clementia conservandum. Nocte cum corde meo meditabar, et scopebam spiritum meum. Et dixi nunc coepi, haec est mutatio dexterae excelsi (Ibid., 7). Justi vox est, qui post meditationem somnii, et conscientiae cruces, ad extremum ait: Nunc coepi, vel poenitentiam agere, vel scientiae limen intrare, et haec ipsa de bonis ad meliora mutatio, non mearum virium, sed dexterae et potentiae Dei est.

20Potentia Dei praeditur. In aeternum misericordia aedificabitur (Ps. LXXXVIII, 3). Nullum enim tempus est, quo non aedificetur misericordia in singulis quibusque Sanctorum, et his qui de peccatis transeunt ad virtutes. A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris (Psal. XC, 6), quis nostrum poterit liberari? Ecce enim peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscuro rectos corde (Ps. X, 3). Nolunt pravos vulnerare, sed rectos corde. Sagitta per diem volitat, per haereticos in sanctarum intelligentia Scripturarum. Negotium in tenebris et nocte perambulat, per philosophos, qui per obscuritatem sermonum involvere cupiunt veritatem. Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt (Ps. XCI, 14). Plantati in domo Domini, justi sunt, in Ecclesia confirmati. Sed hi non in praesentiarum, sed in futuro in atriis Domini florebunt, ubi est certa et secura possessio. Misericors et miserator Dominus, longanimis et multae miserationis (Ps. CII, 8). Suavis Dominus omnibus, et misericordia ejus super omnia opera illius (Ps. CXLIV, 9). Tantas audis misericordias, et in tua audes virtute confidere? Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua (Ibid., 10). Si de cunctis operibus Dei et homines sunt, ergo omnes homines sua peccata confiteantur. Legimus in Samuele dictum de Salomone: Ipse aedificabit domum nomini meo, et firmabo regnum ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium (II Reg. VII, 14). Et iterum: Si inique egerit, corripiam eum in virga hominum, misericordiam autem meam non auferam ab eo (Ibid., 19). Cum egisset David gratias Deo, ad extremum intulit: Et haec est lex hominis: Domine Deus, semper respice ad clementiam tuam, et infirmitatem carnis, divino auxilio sustenta. Quid mihi, inquit, et vobis filii Sarviae? Maledicat Semei. Dominus praecepit ei ut maledicat David. Et quis respondebit ei, quare hoc fecisti (II Reg. XVI, 10)? Voluntas enim Dei non discutienda, sed cum gratiarum actione patienda est. Et in alio loco: Dominus mandavit, ut dissiparet consilium Achitophel bonum, ut adduceret super Absalon malum (III Reg. XVII, 14), cujus certe consilium erat, quasi consilium Dei. Et qua ratione potestas liberi arbitrii, majore potestate subversa est? Jeroboam, qui peccare fecit Israel, arguitur quare reliquerit praeceptum Domini, diciturque ad eum: Dedi tibi regnum domus David et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et ambulavit post me in toto corde suo, et fecit placitum in conspectu meo (III Reg. XIV, 8). Ergo et possibilia sunt Dei mandata, quae David fecisse cognoscimus, et tamen lassescere Sanctos ad perpetuitatem justitiae.

21Multi Patrum merito conservati. In multis regibus legimus de stirpe David, quod non suo merito, sed David patris virtutibus conservati sint, qui fecerit placitum in conspectu Dei. Et venitur ad Asa regem Juda, de quo scriptum est: Fecit Asa rectum in conspectu Domini, sicut David pater ejus (III Reg. XIII, 21). Cumque in multis laudibus ejus immorata esset historia, ad extremum intulit, Sed excelsa non abstulit. Attamen cor ejus perfectum erat cum Deo, omnibus diebus vitae suae (Ibid., 14). Ecce et justus dicitur, quippe cujus cor perfectum erat cum Deo, et tamen in hoc erravit, quod excelsa non abstulit, quae Ezechiam et Josiam legimus abstulisse. Elias in cujus spiritu et virtute venit Joannes Baptista, ad cujus imprecationem venit ignis de coelo, et Jordanis fluenta divisa sunt, timuit Jezabel, et fugit, lassusque in solitudine sedit sub arbore, et gressus angustia, mortem rogavit, dicens: Sufficit mihi, Domine, tolle animam meam, neque enim melior sum patribus meis (III Reg. XIX, 4). Hunc justum negare quis potest? Et tamen, non dicam mulierem, sed hominem formidare, de animi perturbatione descendit, quae vitio carere non potest, dicente David: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi homo (Ps. LV, 11, et CXVII, 6). De Josaphat rege Juda scriptum est: Et fuit Dominus cum Josaphat, qui ambulavit in viis David patris sui prioribus (II Paral. XVII, 3). Ex quo intelligitur primas eum David habuisse justitias, et novissima non habuisse peccata. Non speravit, ait, in Baalim, sed in Deo patris sui, et ambulavit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israel. Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus et dedit omnis Juda munera Josaphat, factaeque sunt ei infinitae pecuniae atque divitiae, et multa gloria (Ibid., 3 seqq.). Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. Hic Achab regi impiissimo affinitate conjunctus est. Cumque post praelium reverteretur Jerusalem, occurrit ei Jeu filius Anani videns, et ait ad eum: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris. Et idcirco iram Domini quidem merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum, ut requireres Dominum (II Paral. XIX, 2, 3). Ac ne putemus praeteritas justitias hoc peccato et increpatione prophetica fuisse deletas, postea de Ochozia stirpis [Al. stirpe] ejus scriptum est, quod invenerit eum Jeu latentem in Samaria, adductumque occiderit: Et sepelierunt, inquit, eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo (IV Reg. IX, 28). De Ezechia scriptum est: Fecit rectum in oculis Domini juxta omnia quae fecerat David pater ejus. Iste abstulit excelsa, et contrivit statuas, et incendit lucum, contrivitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses (IV Reg. XVIII, 3, 4). Et iterum, In Domino Deo Israel confisus est, et post ipsum non fuit similis ei in cunctis regibus Juda, qui fuerunt ante eum. Adhaesit Domino, et non recessit ab eo, et custodivit mandata ejus, quae praecepit Dominus Moysi, et erat Dominus cum eo, et in omnibus, in quibus incedebat, sapienter agebat (Ibid., 5, 6). Cumque rex Assyriorum Sennacherib cepisset universas urbes Judae, misit ad eum Ezechias in Lachis dicens: Peccavi, recede a me, quodcumque jusseris, dabo. Imposuitque rex Assyriorum Ezechiae trecenta argenti, et triginta talenta auri: et dedit Ezechias omnem pecuniam, quae inventa est in domo Domini: et in thesauris domus regis. In tempore illo concidit valvas templi Domini, et clypeos quos deauraverat, et omnia dedit regi Assyriorum (Ibid., 14). Cumque de eo tanta dicantur, non timuit necessitate cogente, quae Domino consecrarat, regi offerre Assyrio, diciturque ad eum: Ego custodiam civitatem hanc propter me, et propter David servum meum (IV Reg. XX, 6); non propter te, quia superiora fecisti, quando centum octoginta quinque millia exercitus Assyriorum, Angelo caedente, prostrata sunt.

22Ezechiae et Josiae Regum exempla. Illud quoque diligentius attendendum, quod Scriptura commemorat: Aegrotavit Ezechias usque ad mortem, venitque ad eum Isaias filius Amos, dicens: Praecipe domui tuae, quia morieris tu. Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum dicens: Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim in conspectu tuo, in veritate et corde perfecto, et bonum in oculis tuis fecerim. Flevitque Ezechias fletu magno (IV Reg. XX, 1 seqq). Certe justus erat Ezechias et corde perfecto. Iturus erat ad Dominum, plorare non debuit. Quaeris rationem fletuum? Si cogitaveris hominem, non miraberis causas doloris. Nullus enim intrepidus vadit ad judicium Domini, habens conscientiam peccatorum. Cumque flevisset, factus est sermo Domini ad Isaiam prophetam, dicens: Revertere, et dic Ezechiae duci meo (Ibid., 5). Dux Dei appellatur, cui mors fuerat nuntiata, quia humilitate prostratus est: Haec, inquit, dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas. Additur ei tempus vitae, et de Assyriorum manibus liberatur; et tamen signum postulat, ut credat verum esse, quod Deus repromiserit, quod saltem parvae fidelitatis indicium est. Misit quoque rex Babylonis nuntios et legatos, qui ei congratularentur ob restitutam corporis sanitatem: qui ostendit eis omnes thesauros aromatum, auri quoque et argenti, et vasorum supellectilem. Non fuit, inquit, res, quam non ostenderet eis Ezechias in domo Domini, et in omni potestate sua (Isai. XXXIX, 2). Ex quo intelligimus etiam vasa templi Babylonis monstrata legatis. Unde et ira Domini concitatur, et postea Isaiae vaticinatione cognoscit: De filiis tuis eunuchi erunt, et omnia vasa templi transferentur Babylonem. Ob quam causam etiam in libro Dierum scriptum est: Cecidit Ezechias elatione cordis sui (II Paral. XXXII, 25). Certe Ezechiam justum nemo, nisi impius, denegabit. Dicas, peccavit in quibusdam, et idcirco justus esse desiit: sed hoc Scriptura non loquitur. Non enim ex eo quod parva peccavit justitiae nomen amisit, sed ex eo quod multa bona fecit, justi vocabulum possidet. Hoc totum dico, ut Scripturarum sanctarum testimoniis comprobetur, non ex eo peccatores esse justos; quod aliquando peccaverunt; sed ex eo justos permanere, quod multis virtutibus floreant. De Josia scriptum est: Fecit rectum in conspectu Domini, et ambulavit in via David patris sui. Non recessit neque ad dextram, neque ad sinistram (II Par. XXXIV, 2); et tamen cum esset justus, tempore necessitatis et angustiae, mittit ad Oldam prophetissam uxorem Sellum, filii Tecuae; filii Aaras custodis vestium. Et haec, inquit, habitabat Jerusalem in secunda: haud dubium quin urbis partem significet, quae interiori muro vallabatur. Et illa respondit: haec dicit Dominus Deus Israel, ite et dicite viro qui misit vos ad me. In quo occulta et regis et sacerdotum et omnium virorum reprehensio est, quod nullus virorum sanctus potuerit reperiri, qui posset futura praedicere. Denique interficitur Josias a Pharaone rege Aegypti, eo quod noluerit audire verba Domini, ex ore Jeremiae prophetae, sive ut in Paralipomenis [Al. Paralipomenon libro] scriptum est: Noluit Josias reverti, sed paravit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei (II Paral. XXXV, 22). Et infertur: Mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum, praecipueque Jeremias, cujus omnes cantatores atque cantatrices usque in praesentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in lamentationibus (Ibid., 24, 25).

23Exempla alia Sanctorum in Scripturis. Puto quod sermonibus Dei per quemlibet non acquievisse peccatum sit. De ipso Jeremias loquitur, quamquam hoc plerique secundum anagogen intelligant de Domino Salvatore: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus captus est pro peccatis nostris. Cui diximus, sub umbra tua vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). Moyses cui locutus est Dominus facie ad faciem (Exod. XXXIII), et salva facta est anima ejus, ad aquas contradictionis offendit, nec meruit cum fratre Aaron terram repromissionis intrare. De quibus et Psalmista canit: Absorpti sunt juncti petrae judices eorum: audient verba mea, quoniam placuerunt (Psal. CXL, 6). Et est sensus: Judices populi Judaeorum; Moyses et Aaron, devorati sunt a peccato populi juxta petram, de qua aquarum fluenta manarunt, et certe ipsi justi fuerunt, et obedierunt sermonibus Dei, qui per se suavissimi sunt. Denique sequitur de cadaveribus in solitudine mortuorum: Quasi crassitudo terrae dirupti sunt super terram. Dispersa sunt ossa nostra secus infernum (Ps. CXL, 7, 8). In Osee loquitur Deus: Desponsabo te mihi in justitia et judicio (Ose. II, 19). Statimque subjungit: Et misericordia et miserationibus, et in fide, ut largitoris praemio recognoscat, quod ipse sit Dominus. In eodem scriptum est libro: Deus ego sum et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem (Ose. XI, 9), vitiorum scilicet conciliabulum. Ipse solus hanc non ingreditur civitatem, quam aedificavit Cain in nomine filii sui Enoch, quae omnia sacerdotum quotidie ora concelebrant, ὁ μόνος ἀναμάρτητος, quod in lingua nostra dicitur, qui solus est sine peccato. Quae laus juxta sententiam tuam frustra Deo reputatur [Al. deputatur], si est communis cum caeteris. Nos enim juxta Amos convertimus justitiam in absinthium, et fructus judicii in amaritudinem (Amos. VI). Loquuntur nautae atque vectores, in libro Jonae: Rogamus, Domine, ne perdas nos propter hominem istum, neque inducas super nos sanguinem innocentem. Sicut enim placuit tibi, sic factum est, Domine (Jon. I, 14). Nesciunt causas, quid mereatur Propheta, servus fugitivus, et tamen justificant Deum, et sanguinem innocentem fatentur, cujus opera non norunt. Et ad extremum, Sicut placuit tibi, Domine, sic factum est. Non quaerunt justitiam sententiae Dei: sed veritatem justi judicis confitentur. Micheas lacrymabili voce testatur: Periit sanctus [Al. semen] de terra, et rectus in hominibus non est, omnes in sanguine insidiantur, unusquisque fratrem suum venatur ad mortem. Malum manuum suarum dicunt bonum (Mich. VII, 2, 3). Et iterum: Qui optimus inter eos est, quasi paliurus est, et qui rectus, quasi spina de sepe (Ibid., 4). Haec hominum justitia est, ut juxta verba ejusdem prophetae, nec amico, nec conjugi, nec filiis sit credendum, quia inimici hominis domestici ejus (Psal. XXX). Quam sententiam etiam sermo Dominicus comprobavit (Matth. X). Unde datur consilium per eumdem prophetam: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8). Numquid dixit, habeto aequalitatem Dei, et non hoc, quod maximum est, sollicitum ambulare [Al. ambula] cum Deo tuo. Ut numquam securus sis, ut omni observantia custodias cor tuum, ut consideres, quoniam in medio laqueorum ambules, et sub murorum pinnis ingrediaris, ut illud quotidie mediteris: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Ps. CXXXIX, 6). Superbis enim resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6).

24Timidus vitare potest ad tempus peccata. Qui cautus et timidus est, potest ad tempus vitare peccata, qui securus est de justitia sua, repugnat Deo, illiusque auxilio destitutus, insidiis hostium patet. Computrescant, dicit Abacuc, ossa mea, et subter me vermes scateant, tantum ut requiescam in die angustiae, ut ascendam ad populum fortem meum (Abac. III, 16). Hic tribulationes et angustias afflictionemque animi deprecatur, ut in futuro, virorum jam cum Christo regnantium numero societur. Ex quo perspicuum est, his pugnam atque certamen, et in futuro esse victoriam. Jesus filius Josedec, quod interpretatur justus Domini (Zach. III), sacerdos magnus, indutus describitur vestibus sordidis, qui peccatum non fecit, et tamen nostra peccata portavit, ad cujus dextram stabat Satanas, ut adversaretur ei. Diciturque ad eum post pugnam atque victoriam: Auferte vestem sordidam ab eo: Et, Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et haeres Joviniani loquitur: "Sine omni omnino peccato sum, sordida vestimenta non habeo, proprio regor arbitrio, major Apostolo sum. Ille facit quod non vult, et quod vult non facit, ego facio quod volo, et quod nolo non facio, praeparata sunt mihi regna coelorum, immo ipse ea mihi meis virtutibus praeparavi." In quo Adam tenetur obnoxius, et alii qui reos se putant in similitudinem praevaricationis Adae, ego solus cum mea caterva non teneor. Alii clausi cellulis, et feminas non videntes, quia miseri sunt, et verba mea non audiunt, torquentur desideriis: ego etiam si mulierum vallor agminibus, nullam habeo concupiscentiam. De me enim dictum est: Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX, 16, sec. LXX); et ideo non sentio, quia liberi arbitrii potestate Christi tropaeum circumfero. Audiamus per Isaiam clamantem Deum: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitam pedum vestrorum supplantant (Isai. III, 5). Quis magis supplantat populum Dei: qui liberi arbitrii potestate subnixus despicit auxilium Conditoris, et in sua voluntate securus est, an qui ad singulas sententias praeceptorum Domini judicium pertimescit? Ad hujuscemodi homines loquitur Deus: Vae vobis, qui sapientes estis apud vos, et intelligentes vestro judicio (Isai. V, 21). Isaias juxta Hebraicum plorat, et dicit: Vae mihi, quia tacui, quia immunda habens labia, et in medio populi immunda habentis labia habitans, vidi Dominum sabaoth oculis meis (Isai. LXVI, 5). Ille virtutum merito, Dei fruebatur aspectu, et conscientia peccatorum, labia sua fatebatur immunda. Non quod locutus esset aliquid, quod voluntati Domini repugnaret, sed quod siluisset, vel timore, vel pudore perterritus, nec arguisset libertate prophetica populum delinquentem. Nos peccantes quando corripimus, qui adulamur divitibus, et personas accipimus peccatorum, turpis lucri gratia? nisi forte tota eis loquimur [Al. loquamur] confidentia, quorum opibus indigemus? Ut talia non agamus, ut abstineamus nos ab omni specie peccatorum, certe verum tacuisse, peccatum est. Quamquam apud Septuaginta non sit scriptum, Quia tacui, sed, quia compunctus sum, conscientia scilicet peccatorum, ut illud compleatur Propheticum: Versatus sum in miseria, dum infigitur mihi spina (Psal. XXXI, 4). Ille peccati spina compungitur: tu virtutum floribus vernas: Erubescet, inquit, luna, et confundetur sol, quando visitaverit Dominus super militiam coeli in excelsis (Isai. XXIV, 27), hoc est quod in alio loco scriptum est: Astra quoque non sunt munda in conspectu ejus: et, Adversum Angelos suos, perversum quid reperit (Job. XXV, 5, et IV, 18). Luna erubescit, sol confunditur, et coelum operitur cilicio, et nos intrepidi atque laetantes, quasi omni careamus vitio, occurremus judicis majestati, quando tabescent montes, erecti videlicet in superbiam, et omnis militia coelorum, vel astra, vel Angelicae dignitates: et complicabuntur sicut libri coeli, et omnis exercitus eorum instar foliorum defluet.

25Dei justitia. Quomodo [Al. Quoniam] inebriatus est, inquit, in coelo gladius meus, et nunc super Idumaeam descendet (Isai. XXXIV, 5). Gladius Dei inebriatur in coelis, et tuum solium erit in sanctitate securum? In Idumaeam descendet, quae interpretatur, vel sanguinaria vel terrena: ut prophetica auctoritate discamus, omnem terram indigere judicio. Unde sequitur: Victima Domini in Bosra, quae interpretatur, caro: et interfectio ejus multa in terra Edom, id est, in sanguine (Isai. XXXIV, 6), juxta quod ponit Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). Vae qui contradicit fictori suo, vae qui dicit patri, ut quid me generasti? et matri, quare me peperisti (Isai. XLV, 9, 10)? Hoc ad eos pertinet, qui dicunt, quare talis conditus sum, qui non possum in perpetuum carere peccato. Quare tale vas fictum, ut non adamantinum permanerem, sed ad omnem tactum fictile atque fragile. Omnes sicut oves erravimus, et omnium nostrum Dominus peccata portavit (Isai. LIII, 6). Intuitus est enim, et diligenter inspexit, nullumque reperit, qui judicaret juste, qui suam in omnibus faceret voluntatem. Et idcirco brachium ejus salutem praebuit, et justitia sua salvavit omnia, ut omnis mundus subjiciatur Deo, et illius clementia conservetur. Fuimus enim immundi non pauci, sed omnes. Quasi pannus menstruatae, reputata sunt omnia in lege opera nostra (Isai. LXIV, 6). Ad Jerusalem in Ezechiel loquitur Deus. Perfecta eras in decore meo (Ezech. XVI, 14); et est sensus, non in tuis operibus, non in tua conscientia, cordisque jactantia; sed in meo decore, quo te clementia mea libertate donaveram. Denique in consequentibus loquitur ad eam, quando salvatur non suo merito, sed ejus misericordia. Recordabor pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum, et recordaberis viarum tuarum, et confunderis (Ibid. 60, 61). Et iterum: Suscitabo pactum meum tecum et scies quia ego Dominus, ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os, prae confusione tua, cum fuero placatus tibi in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus (Ibid., 62, 63). Ecce aperte divino sermone monstratur, quid in alio loco dixerit: Et mundans te non faciet innocentem: quod justi quoque et post peccatum in statum pristinum restituti, os aperire non audeant, sed cum Apostolo dicant: Qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9). Denique et in alio loco per eumdem prophetam ad eos, qui illius misericordiam consecuti sunt, loquitur Deus. Et recordabimini viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti eratis, et displicebit vobis [Al. displicebitis] in conspectu vestro, in cunctis malitiis quas fecistis, et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima (Ezech. XX, 43, 44). Erubescamus atque dicamus, quod loquuntur hi qui jam praemia consecuti sunt: loquamur peccatores super terram, et in fragili mortalique corpore constituti, quod sanctos videmus in coelis dicere, etiam incorruptione et immortalitate donatos. Et dicitis, inquit, non est recta via Domini, cum vestrae viae pravae sint (Ezech. XXXI, 20). Pharisaeorum est hoc supercilium, ut peccata propriae voluntatis referant ad Conditoris injuriam, et illius justitiam calumnientur. Sacerdotes templi mystici, quod interpretatur Ecclesia, filii Sadoch, cum vestimentis ministerii non egrediuntur ad populum, ne humana conversatione sanctificati maculentur (Ezech. XLIV). Et tu in medio vulgi, unusque de populo mundum esse te credis?

26Ex Jeremia. Jeremiam prophetam breviter percurrentes, sensu magis quam sermone carpamus. Circuite, inquit, in exitibus Jerusalem, et quaerite in plateis ejus sicubi reperire poteritis virum, qui juxta justitiam vivat et fidem, et ero propitius propter eum (Jerem. V, I). Quamvis enim dicant: Vivit Dominus, fraudulenter jurant, et hoc ipsum in mendacio. (Jerem. VII, 8, 9). Refutat peccatorum sacrificia: vescendas detrahit offerentibus hostias, dicens se non mandasse patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti, ut offerrent hujusmodi sacrificia. Non enim voluntate, sed idolorum comparatione mandavit, malens sibi offerri victimas, quam daemonibus. Omnes recesserunt ab eo, nullus est qui loquatur bona, et agat poenitentiam de peccatis suis. Sequuntur proprias voluntates, quasi equus promptus ad praelium. Intendunt linguam suam quasi arcum: mentiuntur omnia, et non est in eis veritas. Amicorum quoque cavendas insidias praecipit, et nulli credere proximorum. Singulos enim insidiari amicis, et fratrem a fratre decipi, et hoc facere non naturae malo, sed propria voluntate: quia docuerunt linguam suam mendacium, et proni feruntur ad injustitiam. Si Aethiops, ait, mutaverit pellem suam, et pardus varietatem suam, et vos poteritis facere bonum, cum didiceritis mala (Jerem. XIII, 23). Ergo pellis Aethiopica et pardorum varietas, disciplinae est, non naturae, quae docetur et discitur: tamen auferri non potest vitium inoliti mali, nisi per eum, cui omnia possibilia sunt.

27. Unde loquitur ad eum, qui solus verus medicus est: Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, Domine, et salvus ero: tu es gloria [Al. gloriatio] mea et spes mea (Jerem. XXVII, 14). Si enim ad conditionem meam infelicitatemque respiciam, nihil aliud nisi hoc possum loqui: Maledictus homo qui annuntiavit patri meo, dicens: Ecce natus est tibi puer: fiat homo ille similis urbibus, quas subvertit Deus. Quare enim in vulva non statim perii, et fuisset mihi sepulcrum mater mea, et vulva ejus infernus sempiternus. Quare egressus sum ex utero, ut viderem labores et miserias, et consumerentur dies mei in aerumnis (Jerem. XX, 15, seqq.)? Tantum de sua conditione securus est, et sic confidit in fortitudine, ut mortem praeferat vitae. Noverat enim vulnus suum et potentiam ejus, quem celare nihil potest, qui loquitur per Prophetam: Deus appropinquans ego, et non procul (Jerem. XXIII, 23). Qui enim coelum replet et terram, nullus potest vitare ejus notitiam, et cordis occulta celare. Qui scrutatur renes, introspicit. Et ut sciamus Dei esse bonum omne quod gerimus: Ego, inquit, plantabo eos, ut nequaquam eradicentur, et ego dabo eis cogitationem et sensum, ut intelligant me (Jerem. XXIV, 6, 7). Si cogitatio et sensus dantur a Deo, et intellectus Domini ex illius, qui noscendus est, radice pullulat, ubi est liberi arbitrii tantum superba jactatio? Volumus scire conditionem nostram, audiamus historiam. Joachim rex Juda, cunctique socii ejus et principes ejus, auditis sermonibus Uriae, voluerunt occidere eum (Jerem. XXVI). Quod cum ille didicisset, timore perterritus fugit in Aegyptum. Cur mortem timebat, qui explicavit sententiam Domini, et qui a se nuntiari Domini noverat voluntatem? Dedignamur per singula auxilium Dei, et ad illius nutum cuncta gerere negligimus, cum legamus sanctos viros, etiam hominum indiguisse praesidio? Periclitatur Jeremias et manifeste dicitur, quod auxilio ei fuerit manus Abicam filii Saphan, ne traderetur in potestatem vulgi, et obrueretur lapidibus.

28Evangelii gratia. Abolitis legis caeremoniis, et duro pondere veterum praeceptorum, repromittitur Evangelii gratia, legemque Dominus pollicetur, ut omnes eum noverint a minimo usque ad maximum, dicens: Dimittam peccata eorum, et iniquitatum illorum ultra memor non ero. Quam autem habuerint sancti viri in lege veteri justitiam, sequenti sermone demonstrat: Filii Israel, et filii Juda iniquitatem facere perpetuam in conspectu meo: ab adolescentia sua usque ad diem praesentem, et civitas Jerusalem ab initio conditionis suae usque ad diem eversionis suae me ad iracundiam provocavit. Attende quid dicat, finem junge principio, omne medium tempus in vitio est. Jeremias sanctificatus in utero antequam natus (Jerem. I, 5), virgo, propheta veteris Testamenti pertremiscit Sedechiam, et flebiliter obsecrat, dicens: Nunc ergo, domine mi rex, audi deprecationem meam, et praevaleat apud te obsecratio mea, ne remittas me in domum Jonathan scribae, ne ibi peream (Jerem. XXXVII, 19). O Propheta, cur times impium regem? Cur eum metuis, quem nosti jam jamque periturum? carcerem reformidas, cui paratur paradisus? Respondebit mihi: Homo sum in mortali carne et corruptibili constitutus, dolorem sentio, horresco cruciatus, quos etiam Dominus meus pro mea salute sensurus est. Miseretur humano generi Deus, et non vult perire quod fecit. Noli timere, Jacob, dicit Dominus: ego enim sum tecum et interficiam omnes gentes in quas dispersi te: te vero ipsum perire non faciam, sed castigabo te in justitia, et ita miserebor tui, ut te innoxium non relinquam (Jerem. XXX, 10).

29Salvemur Dei misericordia. Unde et nos dicimus esse justos sanctos viros, et post peccata placentes Deo, non suo tantum merito, sed ejus clementia, cui omnis creatura subjecta est, et indiget misericordia ejus. Audiant haeretici, qui elevantur per superbiam, et dicunt: Ipsi nobis fecimus cornua. Audiant illud quod audivit Moab: Audivimus superbiam Moab, superbus est valde (Amos. VI, 14). Altitudinem illius, et elationem et glorificationem, et inflationem cordis ego cognovi, dicit Dominus, quoniam nequaquam juxta inflationem ejus et fortitudo illius est (Isai. XVI, 6). Diciturque ad hujuscemodi homines: Inimici autem eorum (haud dubium quin gregis Domini) confirmant, dicentes: non peccavimus, cum peccaverint in pulchritudinem justitiae, et in exspectationem patrum. Vis scire quando omnia peccata finiantur? audi eumdem prophetam: In tempore illo, dicit Dominus, quaeretur iniquitas in Israel, et non erit, et peccatum in Juda, et non invenietur (Jer. I., 20). Cur, quaeso? sequitur: Quia propitius ero illis. Ubi autem propitiatio est, praecessit ante peccatum. Tolle igitur posse, et concedam, omnia, donante Deo, subsistere. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini (Thren. III, 26); bonum est ponere in pulvere os suum, dare percutienti se maxillam, saturari opprobriis, spem habere in Domino (Ibid., 27 seqq.). Si enim abjecit, et miserebitur juxta multitudinem misericordiarum suarum; neque enim humiliavit corde suo et abjecit filios hominum. Frustra murmurat homo pro peccatis suis. Scrutemur vias nostras, et quaeramus et revertamur ad Dominum (Ibid., 40, 41). Levemus corda cum manibus ad Dominum in coelum, dicamusque ei: Inique egimus, et ad iracundiam provocavimus, idcirco tu inexorabilis es (Ib., 42).

30Causas divinae voluntatis noscimus. Daniel propheta loquitur ad Nabuchodonosor, quod dominetur excelsus regno hominum, et det illud cuicumque voluerit, et extremum atque projectum constituat super illud. Interroga eum qua causa ultimum atque despectum constituat in regem, et faciat quod voluerit: et discute, utrum ipsius voluntas justa sit, de quo scriptum est: Qui suscitat de terra humilem, et ae stercore elevat pauperem, ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui (Ps. CXII, 7, 8). An forsitan juxta te absque judicio atque justitia gloriam quaerit, auramque popularem, ut humiles erigat in regnum et potentes humilitate commutet? Audi Prophetam dicentem: Omnes habitatores terrae, quasi nihil reputati sunt apud eum (Isai. XL, 17). Fecit enim quodcumque voluit in coelo et in terra, et nemo est, qui resistat voluntati ejus, aut possit dicere, quare hoc fecisti, cujus sunt omnia opera in veritate, et viae illius justitia, et superbientes potest ipse humiliare. Antiochus Epiphanes rex crudelissimus subvertit altare, ipsamque justitiam fecit conculcari, quia concessum erat a Domino; causasque reddit, propter peccata plurima (II Macch. V). Ergo non fecit quod ipse tantum voluit, sed quod propter peccata populi concessit Dominus. Denique sequitur, quod non ex propria fecerit fortitudine, sed ex ejus imperio qui praecepit ut fieret. Illud autem quod in oratione sua loquitur: Peccavimus, inique egimus, injuste gessimus et recessimus a mandatis et justitiis tuis (Dan. III, 29), et caetera hujuscemodi, soletis dicere, quod et David, et Daniel, et omnes prophetae, non pro se, qui sancti erant, sed ex persona populi sunt locuti. Adversum quam opinionem ipse respondebit, et dicet: Cum adhuc orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi Israel (Dan. IX, 20). Vides ergo quod tam pro peccatis suis, quam pro peccatis populi, Dominum sit deprecatus, et effuderit deprecationes suas in conspectu Domini Dei sui. Vis iterum nosse, quando peccatum et iniquitas finiatur? Quamquam diversa sit auctorum interpretatio, audi eumdem Prophetam: Septuaginta hebdomadae completae sunt super populum tuum, et super civitatem tuam sanctam, ut compleantur iniquitates, et finem accipiat peccatum, ut dispereat iniquitas, et reveletur justitia sempiterna (Dan. II, 4). Quamdiu ergo ille finis adveniat, et corruptivum hoc atque mortale incorruptione et immortalitate mutetur, necesse est, nos subjacere peccato, non naturae et conditionis, ut tu calumniaris, vitio, sed fragilitate, et commutatione voluntatis humanae, quae per momenta variatur: quia Deus solus est immutabilis. Quaeris ubi Abel, ubi Enoch, ubi Jesus filius Nave, ubi Elisaeus, caeterique sanctorum peccaverint. Non est necesse nodum in scirpo quaerere: utinam possem et manifesta reticere peccata. Si vis a me verum audire, nescio. Nihil, inquit, mihi conscius sum, nec tamen in hoc justificatus sum. Homo videt in facie, Deus in corde (I Cor. IV, 4). Apud ejus conscientiam atque conspectum nullus justificatur (II Reg. XVI, 7). Unde et Paulus loquitur confidenter: Omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei (Rom. III, 23); et: Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur (Rom. XI, 32), et caetera quae saepe replicavimus.

 

Liber tertius

1Baptismus tantum praeterita peccata dimittit. CRITOB. Delectatus sum tuorum multiplicatione sermonum, de quibus scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X, 19): sed quid ad causam? Certe hoc fateberis eos, qui Christi baptisma consecuti sunt, non habere peccatum. Et si absque peccato sunt, justos esse. Cumque semel justi fuerint, si egerint sollicite, posse in sempiternum justitiam custodire, ac per hoc omne vitare peccatum. ATTIC. Non erubescis explosam atque damnatam Joviniani sententiam sequi? Et ille enim his testimoniis tuisque nititur argumentis; immo tu illius inventa sectaris, in Oriente docere desiderans, quae olim Romae, et dudum in Africa condemnata sunt. Lege ergo quid illi responsum sit, et tibi responsum ducito. In dogmatibus enim et quaestionibus disserendis non persona, sed causa quaerenda est. Et tamen hoc scito, baptismum praeterita donare peccata, non futuram servare justitiam, quae labore et industria, ac diligentia, et semper super omnia Dei clementia custoditur: ut nostrum sit rogare, illius tribuere quod rogatur: nostrum incipere, illius perficere: nostrum offerre quod possumus, illius implere quod non possumus. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat [Al. vigilabit] qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2). Unde et Apostolus praecipit: Sic currite, ut comprehendatis. Omnes quidem currunt, sed unus accipit coronam (I Cor. IX, 24). Et in psalmo scriptum est: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 13). Nostra enim victoria et corona victoriae, illius protectione et clypeo paratur [Al. praeparatur]: et hic currimus, ut in futuro comprehendamus: ibi accipiet coronam, qui in hoc saeculo victor exstiterit; nobisque post baptismum dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid deterius tibi contingat (Joan. V. 14). Et: Nescitis quia templum Dei estis; et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet eum Deus (I Cor. III, 16, 17). Et in alio loco: Dominus vobiscum est, quamdiu vos estis cum eo: si reliqueritis eum, et ille relinquet vos (II Paral. XII, 1). In cujus putas delubro atque sacrario Christi puritas permanet, templique serenitas nullo nubilo contristatur? Eumdem semper vultum habere non possumus; quod de Socrate falso philosophi [Al. philosopho] gloriantur; quanto magis animum? Multae facies hominum, sic et corda diversa. Si fieri posset, ut semper aquae baptismatis mersos tenerent, volitantia nos desuper peccata non tangerent: Spiritus sanctus tueretur [Al. tuetur]. Sed impugnat inimicus, nec victus recedit, sed semper in insidiis est, ut sagittet in occulto rectos corde.

2Ex Evangelio juxta Hebraeos. In Evangelio juxta Hebraeos, quod Chaldaico quidem Syroque sermone, sed Hebraicis litteris scriptum est, quo utuntur usque hodie Nazareni, secundum Apostolos, sive ut plerique autumant, juxta Matthaeum, quod et in Caesariensi habetur bibliotheca, narrat historia: Ecce mater Domini et fratres ejus dicebant ei: Joannes Baptista baptizat in remissionem peccatorum: eamus et baptizemur ab eo. Dixit autem eis: Quid peccavi, ut vadam et baptizer ab eo? Nisi forte hoc ipsum quod dixi, ignorantia est. Et in eodem volumine: Si peccaverit, inquit, frater tuus in verbo, et satis tibi fecerit, septies in die suscipe eum. Dixit illi Simon discipulus ejus: Septies in die? Respondit Dominus, et dixit ei: Etiam ego dico tibi, usque septuagies septies (Mat. XVIII, 22, et Luc. XVII, 4). Etenim in Prophetis quoque postquam uncti sunt Spiritu sancto, inventus est sermo peccati. Ignatius vir apostolicus et martyr, scribit audacter: "Elegit Dominus Apostolos, qui super omnes homines peccatores erant." De quorum celeri conversione Psalmista canit. Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt (Ps. XV, 4). Quibus testimoniis, si non uteris ad auctoritatem, utere saltem ad antiquitatem, quid omnes Ecclesiastici viri senserint. Fac aliquem baptizatum, vel statim, vel in ipsis diebus morte subtractum, et concedam tibi, quod concedere non debeo, nec cogitasse aliquid, nec locutum, in quo errore et ignorantia laberetur. Num [Al. Et] ideo sine peccato erit, quia videbitur non superasse, sed fugisse peccatum, ac non potius quia Dei misericordia de peccatorum carcere liberatus migravit ad Dominum? Hoc et nos dicimus, posse Deum quidquid voluerit; et hominem per se et propria voluntate, quod tu asseris, sine peccato esse non posse. Sin autem potest, frustra nunc jungis et gratiam, qua potens non indiget. Quod si non potest absque Dei gratia, stulte tu dixisti posse quod non potest. Quidquid enim ex alterius pendet arbitrio, non ejus est quem posse contendis; sed illius, sine quo eum non posse perspicuum est.

3Inter esse et posse quantum distet. C. Rogo, quae est ista pravitas, immo absque ratione contentio? Ne hoc quidem mihi das, ut egressus aquas [Al. aqua] baptismatis sine peccato sit? A. Aut ego sensum meum verbis explicare non valeo. aut, me explicante, ad intelligendum tardior es. C. Quonam modo? A. Recordare quid et tu dixeris, et ego quid loquar. Posuisti, hominem sine peccato esse, si velit. Ego impossibile hoc in homine esse respondeo, non quia statim a baptismate homo peccato non careat, sed illud tempus quando sine peccato est, nequaquam possibilitati humanae, sed Dei gratiae deputatur. Tolle igitur posse, et ego esse concedam. Quomodo enim potest, qui per se non potest? Aut quae est illa impeccantia, quae statim corporis hujus morte finitur? Aut certe si ultra vitam protraxerit, delicti et ignorantiae periculo subjacet [Al. subjacebit]. C. Dialectica me arte concludis, et non Christiana loqueris simplicitate, nodos mihi quosdam inter esse, et esse posse concinnans. A. Egone verborum strophis ludo, cum hoc de tua processerit officina? Tu enim dicis, non esse hominem sine peccato, sed esse posse, cum e contrario ego tribuam quod negasti, esse hominem sine peccato per Dei gratiam, et tamen per se non posse. C. Frustra ergo dantur praecepta, si ea implere non possumus. A. Deus possibilia mandavit, hoc nulli dubium est. Sed quia homines possibilia non faciunt, idcirco omnis mundus subditus est Deo, et indiget misericordia ejus. Aut certe si ostendere potueris, qui universa compleverit, tunc poteris demonstrare, esse hominem qui non indiget misericordia Dei. Omne enim quod fieri potest, tribus constat temporibus, aut praeterito, aut praesenti, aut futuro. Hoc quod asseris, posse hominem sine peccato esse si velit, monstra factum esse de praeterito, aut certe nunc fieri: de futuro postea videbimus. Quod si nullum potes ostendere, qui sine omni omnino peccato aut sit, aut fuerit, restat, ut de futuro tantum disputatio sit. Interim in duobus temporibus, praeterito, atque praesenti victus teneris. Si aliquis fuerit postea major Patriarchis, Prophetis, Apostolis, qui peccato careat, tunc futuris de futuro, si potueris, persuadeto.

4Posse hominem pro tempore non peccare. C. Loquere ut vis, argumentare ut libet, numquam mihi liberum arbitrium extorquebis, quod semel concessit Deus, nec valebis auferre quod mihi tribuit Deus, posse si voluero. A. Exempli gratia, uno tantum utamur testimonio: Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciat omnes voluntates meas (Act. XIII, 22; Psal. LXXXVIII, 21). David sanctum esse, non dubium est, et tamen qui electus est, ut omnes Dei voluntates faceret, aliqua fecisse reprehenditur. Utique possibile erat ei facere, qui ad hoc electus est, ut omnes Dei voluntates faceret. Nec Deus in culpa est, qui praedixit eum cunctas suorum praeceptorum facere voluntates; sed ille qui praedicta non fecit. Neque enim dixit, invenisse se virum qui cunctas in perpetuum suae jussionis faceret voluntates; sed qui tantum cunctas faceret voluntates. Hoc et nos dicimus, posse hominem non peccare, si velit, pro tempore, pro loco, pro imbecillitate corporea; quamdiu intentus est animus, quamdiu chorda nullo vitio laxatur in cithara. Quod si paululum se remiserit, quomodo qui adverso flumine lembum trahit, si remiserit manus, statim retrolabitur, et fluentibus aquis, quo non vult ducitur; sic humana conditio, si paululum se remiserit, discit fragilitatem suam, et multa se non posse cognoscit. Putasne apostolum Paulum eo tempore quo scribebat, Lacernam, sive penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, ac libros, et maxime membranas (II Tim. IV, 13), de coelestibus cogitasse mysteriis, et non de his quae in usu communis vitae vel corporis necessaria sunt? Da mihi hominem qui non esuriat, non sitiat, neque algeat, non doleat, non febricitet, non torminibus et urinae difficultatibus torqueatur; et ego tibi concedam, posse hominem nihil nisi de virtutibus cogitare. Caeditur Apostolus a ministro (Act. XXIII, 3), et contra Pontificem qui caedere imperaverat, sententiam dirigit: Percutiet te Deus, paries dealbate (Isai. LIII). Ubi est illa patientia Salvatoris, qui quasi agnus ductus ad victimam, non aperuit os suum, sed clementer loquitur verberanti: Si male locutus sum, argue de malo: si autem bene, quid me caedis (Joan. XVIII, 29)? Non Apostolo detrahimus, sed gloriam Domini praedicamus, qui in carne passus, carnis injuriam superat et fragilitatem; ut taceam illud, quod commemorat: Alexander aerarius multa mihi mala ostendit: reddet illi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 14).

5Nec est culpanda Creatoris conditio. C. Cogis me, ut loquar quod jam dudum gestio, et tamen erumpentia verba non promo. A. Quis enim te prohibet, quod sentis dicere? Aut enim quod dicturus es, bonum est, et nos bono fraudare non debes: aut malum, et idcirco non nostri gratia, sed pudore siluisti. C. Dicam, dicam aliquando quod sentio. Omnis disputatio tua illuc delabitur, ut naturam accuses, et culpam referas ad Deum, qui talem hominem condidit. A. Hoc illud erat quod volebas, et nolebas dicere? dic, dic quaeso, ut omnes tua fruantur prudentia. Reprehendis Deum, quare hominem fecerit hominem? reprehendant et Angeli, cur Angeli sint. Omnis creatura causetur, quare id sit quod condita est, et non id quod condi potuit. Scilicet nunc mihi puerilibus declamantiunculis ludendum est, et a culice atque formica usque ad Cherubim et Seraphim veniam, cur non singula in meliori statu condita sint. Cumque ad excelsas venero Potestates, causabor et dicam, quare Deus solus tantum Deus sit, et non omnia deos fecerit. Aut enim impossibilitatis juxta te, aut invidiae reus erit. Reprehende eum, cur et diabolum in hoc mundo esse concedat, et aufer coronam, cum certamen abstuleris. C. Non sum tam vecors, ut querar, cur diabolus sit, cujus invidia mors introivit in orbem terrarum: sed hoc doleo, cur viri ecclesiastici, et qui magistrorum sibi usurpant vocabulum, tollant liberum arbitrium: quo sublato, Manichaeorum secta construitur. A. Egone liberum tollo arbitrium, qui in tota disputatione mea nihil aliud egi, nisi ut omnipotentiam Dei cum libero arbitrio conservarem? C. Quomodo servas liberum arbitrium, qui dicis hominem nihil posse facere, nisi Deus semper adjuverit? A. Si in culpa est, qui libero arbitrio jungit Dei adjutorium: ergo ille laudetur, qui Dei tollit auxilium. C. Non tollo Dei auxilium, quippe per cujus gratiam possumus omne quod possumus; sed utrumque suis finibus terminamus: ut et Dei sit gratiae quod dedit liberi arbitrii potestatem, et nostrae voluntatis, facere quid, vel non facere: et quod facientibus praemium, et non facientibus poena servetur.

6Quid Deus coronet in nobis. A. Videris mihi obliviosus esse, et quasi nihil supra dictum sit, per easdem disputationis reverti lineas. Hoc enim longa dissertione conclusum est, ut gratia sua Dominus, qua nobis concessit liberum arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet. C. Quid ergo coronat in nobis, et laudat quod ipse operatus est? A. Voluntatem nostram, quae obtulit omne quod potuit, et laborem, qui contendit ut faceret, et humilitatem, quae semper respexit ad auxilium Dei. C. Ergo si non fecimus quod praecepit, aut voluit nos adjuvare Deus, aut noluit. Si voluit et adjuvit, et tamen non fecimus quod voluimus, non nos, sed ille superatus est. Sin autem noluit adjuvare, non est culpa ejus, qui voluit facere; sed illius qui adjuvare potuit, et noluit facere. A. Non intelligis διλήμματον tuum in grande blasphemiarum decidisse barathrum: ut ex utraque parte, aut invalidus sit Deus, aut invidus, et non tantum ei laudis sit, quod bonorum auctor est et adjutor, quantum vituperationis, quod mala non coercuit. Detrahatur ergo illi, cur diabolum esse permiserit, cur passus sit, et hucusque patiatur quotidie aliquid in mundo mali fieri. Quaerit hoc Marcion, et omnes haereticorum canes, qui vetus laniant Testamentum, et hujuscemodi syllogismum texere consueverunt. Aut scivit Deus hominem in paradiso positum praevaricaturum esse mandatum illius, aut nescivit. Si scivit, non est in culpa is qui praescientiam Dei vitare non potuit; sed ille qui talem condidit, ut Dei non posset scientiam devitare. Si nescivit, cui praescientiam tollis, aufers et divinitatem. Hoc enim genere in culpa erit qui elegit Saul futurum postea regem impiissimum. Et Salvator aut ignorantiae, aut injustitiae tenebitur reus, cur in Evangelio sit locutus: Nonne vos duodecim ego elegi Apostolos, et unus de vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? Interroga eum, cur Judam elegerit proditorem? Cur ei loculos commiserit, quem furem esse non ignorabat. Vis audire rationem. Deus praesentia judicat, non futura. Nec condemnat ex praescientia, quem noverit talem fore, qui sibi postea displiceat: sed tantae bonitatis est, et ineffabilis clementiae, ut eligat eum, quem interim bonum cernit, et scit malum futurum, dans ei potestatem conversionis et poenitentiae, juxta illum sensum Apostoli: Ignoras quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4, 5). Neque enim ideo peccavit Adam, quia Deus hoc futurum noverat; sed praescivit Deus, quasi Deus, quod ille erat propria voluntate facturus. Accusa ergo Deum mendacii, quare dixerit per Jonam: Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur (Joan. III, 4). Sed respondebit tibi per Jeremiam: Ad summam loquar contra gentem et regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et ad summam loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud, si fecerit malum in conspectu meo, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei (Jerem. XVIII, 7 seqq.). Indignabatur quondam et Jonas, cur Deo fuerit jubente mentitus: sed injusti moeroris arguitur, malens cum pernicie innumerabilis populi verum dicere, quam cum tantorum salute mentiri. Ponitur ei exemplum: Tu doles super hedera, sive cucurbita in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est, et una nocte periit, et ego non parcam Ninive civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam (Joan. IV, 10, 11). Si in parvulorum aetate et simplicium, quos certe peccatores fuisse non poteris approbare, tanta fuit hominum multitudo, quid dicemus de utriusque sexus aetate diversa, quae juxta Philonem, et prudentissimum philosophorum (Platonem in Timaeo), ab infantia usque ad decrepitam senectutem, septennario ordine devolvitur, dum sibi sic invicem aetatum incrementa succedunt, ut quando de alia transeamus ad aliam, sentire minime valeamus?

7Minime peccati auctor est Deus. C. Tota argumentatio tua huc tendit, ut quod Graeci dicunt, αὐτεξούσιον, et nos liberum appellamus arbitrium, vocabulo tribuas, re auferas. Tu enim auctorem peccatorum facis Deum, dum asseris nihil hominem per se posse facere, sed adminiculo Dei, cui imputetur omne quod facimus. Nos autem, sive bonum, sive malum homo fecerit, per liberi arbitrii potestatem ei dicimus imputari, qui fecit quod voluit; et non ei, qui semel concessit liberum arbitrium. A. Quamvis tergiverseris, laqueis veritatis innecteris; hoc enim modo, etiam si ipse non adjuvat, tamen juxta te auctor erit malorum: quia potuit prohibere, et non prohibuit. Vetus enim sententia est, homicidam esse eum, qui cum possit hominem de morte liberare, non liberet. C. Jamjam tollo manum, cedo, vicisti: si tamen vincere est, veritatem velle subvertere, non rebus, sed sermonibus, id est, non veritate, sed mendacio. Possum enim illud tibi Apostoli respondere: Et si imperitus sermone, non tamen scientia (II Cor. XI, 6). Quando enim loqueris coactus argumentationum strophis, tibi videor assentire, cum autem tacueris, ex animo rursus elabitur, ut liquido appareat disputationem tuam non ex fontibus veritatis et christiana simplicitate, sed ex philosophorum minutiis et arte descendere. A. Vis ergo me rursum uti testimoniis Scripturarum? Et quomodo jactant discipuli tui, nullum argumentationi tuae posse et problematibus respondere? C. Non solum volo, sed et cupio. Doce me de Scripturis sanctis, ubi, sublata liberi arbitrii potestate, faciat homo, quod per se aut nolit, aut non potuit.

8Scripturarum testimonia. A. Non ita, ut tu proponis, sed ut veritas poscit et ratio, Scripturarum vocibus est utendum. Loquitur Jacob in oratione sua: Si fuerit Dominus Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego pergo, et dederit mihi panem ad manducandum, et vestimentum ad operiendum, et reduxerit me cum salute in domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, et lapis iste quem posui in titulum, erit mihi domus Dei, et omnium quaecumque dederis mihi, decimas offeram tibi (Genes. XXVIII, 20 et seqq.). Numquid dixit, si liberum arbitrium conservaveris, et cibum et vestimentum meo labore quaesiero, et revertero in domum patris mei? Omnia dat Domini voluntati, ut mereatur accipere quod precatur. Revertenti de Mesopotamia Jacob, Angelorum occurrit exercitus, et vocantur castra Dei (Gen. XXXII). Postea pugnat cum Angelo sub figura hominis, et a Domino confortatur: de supplantatore Jacob, rectissimus Dei, nomen accepit. Neque enim ad fratrem crudelissimum audebat reverti nisi Domini praesidio roboratus. Scriptum est in consequentibus: Ortus est ei sol, postquam transivit Phanuel (Gen. XXXI, 31), quod interpretatur facies Dei. Unde loquitur et Moyses: Vidi Dominum [Al. Deum] facie ad faciem, et salva facta est anima mea, non proprietate naturae; sed dignatione miserentis. Oritur ergo nobis sol justitiae, quando vultu Dei confirmamur. Joseph in Aegypto clauditur carcere, ibique infertur, quod custos carceris omnia potestati ejus fideique commiserit. Causaque redditur. Quia Dominus erat cum eo, et quaecumque faciebat, prosperabantur a Domino in manibus ejus (Genes. XXXIX, 23). Unde et eunuchis somnia suggeruntur (Ibid. 40), et Pharao videt somnium inextricabile (Ibid., 41), ut per hanc occasionem liberaretur Joseph (Genes. XLII et seqq.), pater pasceretur et fratres, Aegyptus tempore famis salvaretur. Sequitur: Dixit autem Deus ad Israel in visione noctis: Ego sum Deus patrum tuorum, noli timere descendere in Aegyptum; in gentem enim magnam faciam te ibi, et ego descendam tecum in Aegyptum, et educam te inde: et ponet Joseph manus suas super oculos tuos (Genes. XLVI, 3, 4). Ubi hic est liberi arbitrii potestas? An non totum quod ire audeat [Al. audet] ad filium, et genti se committere Dominum nescienti, Dei patrum ejus auxilium est? Liberatur populus de Aegypto in manu forti et brachio excelso, non Moysi et Aaron, sed ejus qui signorum miraculis populum liberavit, et ad extremum percussit primogenita Aegypti, ut qui prius retinebant pertinaciter, ardenter exire compellerent (Exod. XI et XII). Salomon loquitur: Esto confidens in Dominum in toto corde tuo, in tua autem sapientia ne exalteris: in omnibus viis tuis cognosce eum, ut rectas faciat vias tuas (Prov. III, 5, 6). Intellige quid loquitur: Nec in sapientia nostra, nec in ullis virtutibus confidendum, sed in solo Domino, a quo gressus hominis diriguntur. Denique praecipitur, ut ostendamus ei vias nostras, et notas esse faciamus, quae non labore proprio, sed illius adjutorio atque clementia rectae fiunt. Unde scriptum est: Rectam fac in conspectu meo viam tuam, sive ut alia exemplaria habent: Rectam fac in conspectu tuo viam meam (Ps. V, 9): ut quod tibi rectum est, etiam mihi rectum esse videatur, idem Salomon loquitur, Devolve super Dominum opera tua, et firmabuntur cogitationes tuae. (Prov. XVI, 3). Tunc enim nostra cogitatio confirmatur, quando omne quod agimus, quasi super stabilem et solidissimam petram, Domini adjutorio devolvimus, eique cuncta reputamus.

9Ex novo Testamento. Apostolus Paulus cum Dei beneficia celeri sermone narrasset, ad extremum intulit: Et ad haec quis idoneus (I Cor. II, 16)? Unde et in alio loco dicit: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos fecit nos novi Testamenti ministros, non littera, sed spiritu. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (I Cor. III, 4, 5). Adhuc audemus per liberum arbitrium superbire, et abuti beneficiis Dei in contumeliam largitoris? cum idem vas electionis apertissime scribat: Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut abundantia fortitudinis nostrae sit ex Deo, et non ex nobis (I Cor. IV, 7). Unde et in alio loco, retundens haereticorum impudentiam, loquitur: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Neque enim qui seipsum commendat, ipse probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. X, 17). Et iterum: Nihil enim mihi defuit ab his, qui supra modum sunt Apostoli, licet nihil sim. (II Cor. XII, 11) Petrus loquitur ad Dominum, signorum magnitudine conturbatus: Recede a me, quia homo peccator sum (Luc. V, 8). Et Dominus ad discipulos: Ego sum vitis et vos rami, qui manet in me, et ego in eo, iste affert fructum multum: quia sine me nihil potestis facere (Joan. I, 55). Sicut rami et flagella vitium illico contabescunt, cum fuerint a matrice praecisa, ita omnis hominum fortitudo marcessit et deperit, si a Dei auxilio deseratur. Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum (Joan. VI, 44). Quando dicit, nemo potest venire ad me, frangit superbientem arbitrii libertatem: quod etiam si velit ad Christum pergere, nisi fiat illud quod sequitur: nisi Pater meus coelestis traxerit eum, nequicquam cupiat, et frustra nitatur. Simul et hoc animadvertendum, quod qui trahitur, non sponte currit, sed aut retrectans et tardus, aut invitus adducitur.

10Ex adductis locis arguit. Qui non potest suis viribus et labore venire ad Jesum, quomodo potest omnia simul peccata vitare? Et vitare in perpetuum, et Dei sibi potentiae nomen assumere? Si enim ille ἀναμάρτητος, et ego ἀναμάρτητος, quae inter me et Deum erit distantia? Unum adhuc ponam testimonium, ne tibi et auditoribus fastidium faciam. Assuero quem Septuaginta interpretes Ἀρταξέρξην [Al. Artaxersen] vocant, somnus aufertur ab oculis, ut Commentarios in se fidelium replicans ministrorum, inveniat Mardochaeum, cujus indicio de insidiis liberatus est; ut et Esther commendabilior fieret (Esther VI), et cunctus populus Judaeorum imminentem vitaret necem. Certe rex potentissimus, qui ab India usque ab Septentrionem et Aethiopiam, cunctum possidebat Orientem, post largissimas epulas et cibos toto orbe quaesitos dormire cupiebat, et somno requiescere, ac liberum arbitrium implere dormiendi, nisi Dominus provisor bonorum omnium impedisset naturae ordinem, ut contra naturam, tyranni crudelitas vinceretur. Longum est si voluero cuncta sanctarum Scripturarum exempla proferre. Totus sermo Sanctorum ad Deum oratio est: tota oratio et deprecatio extorquet clementiam Creatoris, ut qui nostris viribus et studio salvari non possumus, illius misericordia conservemur. Ubi autem misericordia et gratia est, liberum ex parte cessat arbitrium, quod in eo tantum est, ut velimus atque cupiamus, et placitis tribuamus assensum. Jam in Domini potestate est, ut id quod cupimus, quod laboramus, ac nitimur, illius ope et auxilio implere valeamus.

11Corporis sanitas animae sanitati comparatur. C. Ego simpliciter dixeram, non in singulis operibus nostris, sed in gratia conditionis et legis, sentiri auxilium Dei, ne liberum frangeretur arbitrium. Caeterum sunt plerique nostrorum, qui omnia quae agimus, dicant fieri praesidio Dei. A. Qui hoc dicit, vester esse cessabit. Aut ergo et tu ista dicito, ut noster esse incipias, aut si non dicis, alienus eris cum his qui nostra non dicunt. C. Tuus ero, si mea dixeris, immo tu meus, si adversa non dixeris. Sana corpora confiteris, et animae, quae fortior est, denegas sanitatem. Ut enim morbus et vulnus in corpore, ita peccatum in anima. Qui ergo sanum aliquando hominem confiteris ex ea parte qua caro est, quare non sanum dicas et ex ea qua spiritus est? A. Sequar propositionem tuam. Numquam hodie effugies, veniam quocumque vocaris. C. Paratus sum ad audiendum. A. Et ego ad loquendum surdis auribus. Respondebo igitur ad propositum. Ex anima et corpore compacti, utriusque substantiae naturam consequimur. Quomodo corpus sanum dicitur, si nullo languore vexetur, ita anima absque vitio, si nulla perturbatione quatiatur. Et tamen quamvis corpus sanum sit integrumque et vegetum, et cunctorum sensuum integritate robustum, aut crebris, aut raris infirmitatibus condolescit, et ut firmissimum sit, interdum pituitae molestiam patitur; ita anima cogitationum et perturbationum impetus sustinens, ut superet naufragia, non absque periculo navigat, consideransque fragilitatem suam semper de morte sollicita est, secundum illud quod scriptum est: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem (Psal. LXXXVII, 12)? Quae cunctis intenta est mortalibus, non naturae dissolutione, sed morte peccati, juxta illud Propheticum: Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4). Alioquin hanc communem mortem, qua et bruta solvuntur animalia, Enoch et Eliam nondum vidisse cognoscimus. Da mihi corpus quod numquam languerit, aut quod post languorem perpetua sanitate securum sit: et dabo tibi animam quae numquam peccaverit, nec post virtutes deinceps peccatura sit, praesertim cum vicina sint vitia virtutibus; et si paululum declinaveris, aut errandum tibi sit, aut in praeceps cadendum. Quantum enim inter se distant pertinacia et perseverantia, parcimonia et frugalitas, liberalitas et profusio, prudentia et calliditas, fortitudo et temeritas, cautela et timiditas? quorum alia ad bona, alia referuntur ad mala. Quod quidem et in corporibus invenitur. Si felli provideris temperando, pituita succrescit. Si humores siccare festines, inardescit sanguis, bile [Al. bili] vitiatur, et luteus color ora perfundit. Certe ut cunctam medicorum adhibeamus diligentiam, et castigatis vivamus cibis, et morborum fomitibus careamus et cruditate, occultis quibusdam et soli Deo cognitis causis, vel frigore inhorrescimus, vel febre exardescimus, vel torminibus ejulamus et veri medici Salvatoris imploramus auxilium, dicimusque cum Apostolis: Magister, salvos nos fac, perimus (Matth. VIII, 25).

12Respondet aliquot e Scriptura objectionibus. C. Esto, ut nullus potuerit omne vitare peccatum in pueritia, adolescentia, et juventute: numquid negare potes plurimos justos et sanctos viros post vitia, omni se ad virtutes animo contulisse, et per has caruisse peccato? A. Hoc est quod tibi in principio dixeram, in nostra esse positum potestate, vel peccare, vel non peccare, et vel ad bonum, vel ad malum extendere manum, ut liberum servetur arbitrium: sed hoc pro modo et tempore et conditione fragilitatis humanae; perpetuitatem autem impeccantiae soli reservari Deo, et ei qui Verbum caro factus, carnis detrimenta et peccata non pertulit. Nec quia ad breve possum, coges me ut possim jugiter. Possum jejunare, vigilare, ambulare, legere, psallere, sedere, dormire, numquid in perpetuum? C. Et quare in Scripturis sanctis ad perfectam justitiam provocamur, ut est illud: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. CXVIII, 1); et Dei loquentis ad Abraham: Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula, vel querela, et ponam testamentum meum inter me et te, et multiplicabo te nimis (Genes. XVII, 1)? Si enim non potest fieri quod Scriptura testatur, frustra praecepit ut fieret. A. Diversis testimoniis Scripturarum eamdem quaestionem teris in theatrales praestigias, quae unum eumdemque hominem personarum varietate mutata, in Martem Veneremque producunt: ut qui prius rigidus et truculentus incesserat, postea solvatur in mollitiem feminarum. Hoc enim quod nunc quasi novum objicis: Beati mundo corde, et, beati immaculati in via, et, Esto sine macula, et caetera hujuscemodi, Apostolo respondente convictum est, Et ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; et, Nunc per speculum videmus in aenigmate: cum autem venerit quod perfectum est, id quod ex parte fuerat destructur (I Cor. XIII, 9, 10). Et mundum igitur cor, quod postea sit visurum Deum, et beatitudinem vitae immaculatae, et immaculatum cum Abraham vivere, in umbra possidemus et imagine. Quamvis aliquis Patriarcha sit, quamvis Propheta, quamvis Apostolus, dicitur eis in Domino Salvatore: Si vos cum sitis mali, scitis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Denique et Abraham, cui dictum est: Esto sine querela, et sine macula, conscientia fragilitatis suae cecidit pronus in terram. Cumque locutus esset ei Deus: Sarai uxor tua non vocabitur ultra Sarai, sed Sara erit nomen ejus, et dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges gentium ex ipso erunt, statim infertur: Cecidit Abraham in faciem suam, risitque, et dixit in mente sua: Si centenario nascetur filius, et si Sara nonaginta annorum pariet? Dixitque Abraham ad Deum: Ismael vivat in conspectu tuo. Cui respondit Deus: Etiam. Ecce Sara uxor tua pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Isaac, et reliqua (Genes. XVII, 15 seqq.). Certe audierat a Deo: Ego sum Deus tuus, placeto in conspectu meo, et esto sine macula (Ibid., 1), quare non credidit quod Deus repromisit, sed risit in corde, putans se celare Deum, et aperte ridere non audens? Denique causas incredulitatis exponens dicit in corde suo: Quomodo potest fieri, ut centenarius de nonagenaria uxore generet filium? Vivat, inquit, Ismael in conspectu tuo, quem semel dedisti. Difficilia non quaero, contentus sum beneficio quod accepi. Quem occulta responsione arguens Deus, ait: Etiam. Et est sensus: Fiet quod existimas non futurum. Sara uxor tua pariet tibi filium, et antequam ista concipiat, prius quam ille nascatur, puero nomen imponam. Ex errore enim tuo, quo risisti tacitus, filius tuus Isaac, risus nomen accipiet. Sin autem ab his qui sunt mundo corde in hoc saeculo, putas videri Deum, quare Moyses qui prius dixerat: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Genes. XXXII, 30): postea deprecatur, ut eum videat cognoscenter? quem quia dixerat se vidisse, audit a Domino: Non potes videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20). Unde et Apostolus (I Tim. I), invisibilem solum Deum, qui et lucem habitat inaccessibilem, et quem nullus hominum viderit, neque possit videre, appellat. Et Joannes evangelista sacra voce testatur, dicens: Deum nemo vidit umquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit (I Joan. IV, 12). Qui videt, et narrat, non quantus est ille qui visus est, nec quantum novit ille qui narrat: sed quantum potest mortalium sensus accipere.

13Vera perfectio in coelestibus reservatur. Quod autem putas beatum esse, qui sit immaculatus in via, et ambulet in lege ejus, ex sequenti sensu priorem intellige. Multis testimoniis supra didicisti, legem nullum potuisse complere. Si autem Apostolus ad comparationem gratiae Christi, quae prius lucra arbitrabatur in lege, reputavit quasi stercora, ut Christum lucrifaceret, quanto magis nos scire debemus, ideo Christi et Evangelii gratiam successisse, quia in lege nemo justificari potuit? Si autem [Al. ergo] in lege nullus justificatur, quomodo ad perfectum [Al. perfectionem] immaculatus est in via, qui adhuc ambulat, et ad calcem venire festinat? Certe qui in cursu est, et in via graditur, minor est eo qui pervenit ad finem. Si ergo immaculatus est ille atque perfectus, qui adhuc ambulat in via, et graditur in lege, quid plus habebit ille, qui ad terminum viae legisque pervenit? Unde et Apostolus de Domino loquitur (Ephes. V), quod in fine mundi, et in consummatione virtutum exhibeat sibi sanctam Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, quam vos putatis jam in ista carne mortali et corruptibili esse perfectam, et audire meremini cum Corinthiis: Jam perfecti estis, jam divites facti estis, sine nobis regnatis [Al. regnastis], atque utinam regnaretis, ut et nos regnaremus vobiscum (I Cor. IV, 8): cum vera et absque omni sorde perfectio in coelestibus reservetur, quando sponsus loquetur ad sponsam: Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te (Cant. IV, 7). Juxta quod et illud intelligitur: Ut sitis irreprehensibiles et simplices sicut filii Dei immaculati (Philipp. II, 15): quod non dixerit [Al. dixit] estis, sed sitis, in futurum differens, non in praesenti esse contestans, ut hic labor sit atque contentio, ibi laboris virtutisque praemia. Denique Joannes scribit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam eum videbimus sicuti est. (I Joan. III, 2) Quamquam ergo filii Dei simus, tamen similitudo Dei, et vera contemplatio, tunc nobis repromittitur, quando apparuerit in claritate sua.

14Pelagii superbia in epist. ad Julianam. De hoc superbiae tumore, et illa orandi prorumpit audacia, qua scribens ad viduam, quomodo sancti debeant orare, pronuntias. "Ille enim, inquis, merito ad Deum extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere: Tu enim nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, et injuria, et rapina, quas ad te expando manus: quam justa, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo." Christiani est haec, an Pharisaei superbientis oratio? qui etiam in Evangelio loquebatur: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, et sicut hic publicanus: jejuno bis in sabbatho, decimas do omnium quae possideo (Luc. XVIII, 11). Ille agit gratias Deo, quia ipsius misericordia non sit sicut caeteri homines, peccata detestans, non assumens justitiam. Tu dicis: "Domine, tu nosti quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude, injuria et rapina, quas ad te expando manus." Ille bis in sabbatho se jejunare dicit, ut affligat carnem vitiis lascivientem, et omnis substantiae suae dat decimas. Redemptio enim animae viri, propriae divitiae (Prov. XIII, 8). Tu cum diabolo gloriaris, dicente: Super sidera ascendam, ponam in coelo thronum meum, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13, 14). David loquitur: Lumbi mei impleti sunt illusionibus (Psal. XXXVII, 8); et, Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ibid., 6); et, Ne intres in judicium cum servo tuo; et, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2). Tu sanctum et innocentem et purum te esse jactas, et mundas ad Deum expandis manus. Nec sufficit tibi in cunctis operibus gloriari, nisi ab omni sermonis orisque peccato mundum esse te dicas, inferens quam justa, quam immaculata labia, et ab omni mendacio libera. Ille canit: Omnis autem homo mendax (Ps. CXV, 2), et hoc ipsum confirmat apostolica auctoritas, ut sit Deus verax (Rom. III), omnis autem homo mendax: et tu ab omni mendacio immaculata et justa et libera possides labia. Isaias plangit: Heu mihi misero, quoniam compunctus sum, quia cum sim homo, et immunda labia habeam, in medio quoque populi immunda labia habentis ego habito (Isai. VI, 5): et postea Seraphim ignitum carbonem forcipe comprehensum defert ad prophetae labia purganda, non ut loqueris, arrogantis, sed sua vitia confitentis. Juxta illud quod in psalmo dicitur: Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXIX, 34). Et post tantum tumorem, orantisque jactantiam et confidentiam sanctitatis, quasi stultus stultis persuadere conaris, ut in extremo dicas: Quibus tibi ut mihi miserearis preces fundo. Si sanctus es, si innocens, si ab omni sorde purgatus, si nec sermone, nec opere peccasti, dicente Jacobo, Qui in verbo non peccat, iste perfectus [Al. justus] est vir; et, Nemo potest [Al. potens] refrenare linguam suam (Jacob. III, 2, 8), quomodo misericordiam deprecaris, ut videlicet plangas te, et fundas preces, quia sanctus et purus es et innocens immaculatisque labiis, et ab omni liber mendacio, Dei similis potestati? Sic Christus oravit in cruce: Deus Deus meus, ut quid dereliquisti me? longe a salute mea, verba delictorum meorum (Ps. XXI, 1); et rursum, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Ps. XXX, 6), et, Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII, 34); qui pro nobis agens gratias dixerat: Confiteor tibi, Domine Pater coeli et terrae (Mar. XI, 25).

15Ex Oratione Dominica. Sic docuit Apostolos suos, ut quotidie in corporis illius sacrificio credentes audeant loqui: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9). Illi nomen Dei, quod per se sanctum est, in se sanctificari cupiunt; tu dicis: "Nosti, Domine, quam sanctae, et quam innocentes, et quam purae manus meae sint." Illi inferunt: Adveniat regnum tuum: spem regni futuro tempore praestolantes, ut regnante Christo, nequaquam regnet peccatum in mortali eorum corpore, junguntque: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra, ut imitetur Angelos humana fragilitas, et voluntas Domini compleatur in terra. Tu dicis: "Potest homo si voluerit omni carere peccato." Panem quotidianum, sive, super omnes substantias, venturum Apostoli deprecantur, ut digni sint assumptione corporis Christi. Et vos per nimiam sanctitatem, securamque justitiam audacter vobis coelestia dona vendicatis. Sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. De baptismatis fonte surgentes, et regenerati in Dominum Salvatorem, impleto illo, quod de se scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1), statim in prima communione corporis Christi dicunt: Et dimitte nobis debita nostra, quae illis fuerant in Christi confessione dimissa; et tu arrogans et superbus de sanctarum puritate manuum, et munditia eloquii gloriaris. Quamvis sit hominis perfecta conversio, et post vitia atque peccata virtutum plena possessio, numquid possunt sic esse sine vitio, quomodo illi, qui statim de Christi fonte procedunt? Et tamen jubentur dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 13): non humilitatis mendacio, ut tu interpretaris, sed pavore fragilitatis humanae suam conscientiam formidantis. Illi dicunt: Ne nos inducas in tentationem, tu cum Joviniano loqueris, eos qui plena fide baptisma consecuti sunt, tentari ultra, et peccare non posse. Ad extremum inferunt: Sed libera nos a malo. Quid precantur a Domino, quod habent in liberi arbitrii potestate? O homo, nunc mundus factus es in lavacro, et de te dicitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata, innitens super fratruelem suum? ut lota quidem sit, sed custodire non valeat puritatem, nisi a Domino Deo sustentetur. Quomodo cupis Dei misericordia liberari, qui paulo ante liberatus es a peccatis? nisi hac ratione qua diximus, ut cum omnia fecerimus, nos inutiles esse fateamur.

16Pelagiana superbia. Oratio ergo tua Pharisaei vincit superbiam, et publicani comparatione damnatur; qui de longe stans, oculos ad Deum non audebat attollere, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Unde profertur Domini sententia: Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam plus quam ille. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Apostoli humiliantur, ut exaltentur. Discipuli tui elevantur, ut corruant. Eidem adulans viduae non erubescis dicere pietatem, quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem, quae ubique peregrina sit, in illa potissimum commorari, nec recordaris illius sententiae: Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te, et semitas pedum tuorum supplantant, laudasque eam vocibus, et dicis, "O te felicem nimium, o beatam, si justitia quae esse jam non nisi in coelo creditur, apud te solam inveniatur in terris!" Docere est hoc, an occidere? Levare de terra, an praecipitare de coelo, id mulierculae tribuere, quod Angeli non audeant usurpare? Si autem pictas, veritas, atque justitia non inveniuntur in terris, nisi in una muliere, ubi erunt justi tui, quos absque peccato in terris esse jactabas? Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis non esse tua, cum perspicue in eis styli tui splendor eluceat, et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri [al. proferri]. O te felicem, cujus praeter discipulos nemo conscribit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas. Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem tui sermonis possit imitari?

17Quomodo infantes sine peccato sint. C. Non possum ultra differre: omnis vincitur patientia vestrorum iniquitate verborum. Oro te, quid infantuli peccavere? nec conscientia eis delicti imputari potest, nec ignorantia, qui juxta Jonam prophetam manum dexteram nesciunt et sinistram (Jon. ult.). Peccare non possunt, et possunt perire: genua labant, vagitus verba non explicant, balbutiens lingua ridetur, et aeternae miseriae cruciatus miseris praeparantur. A. Ah! nimium disertus esse coepisti, ut non licam eloquens, postquam discipuli tui versi sunt in magistros. Antonius orator egregius, in cujus laudibus Tullius pertonat, disertos se ait vidisse multos, eloquentem adhuc neminem. Noli ergo mihi oratorum et non tuis floribus ludere, per quos solent imperitorum atque puerorum aures decipi, sed simpliciter dic mihi quid sentias. C. Hoc dico, concedas mihi saltem eos esse sine peccato, qui peccare non possunt. A. Concedam si in Christo fuerint baptizati, nec illico me tenebis in assensum sententiae tuae, qua dixisti posse hominem sine peccato esse si velit: isti enim nec possunt, nec volunt: sed sine ullo peccato per Dei gratiam sunt, quam in baptismo susceperunt. C. Cogis me, ut ad invidiosum illud veniam, et dicam tibi: Quid enim peccaverunt? ut statim in me populorum lapides conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias. A. Ille haereticum interficit, qui esse haereticum patitur. Caeterum nostra correptio, vivificatio est: ut haeresi moriens, vivas catholicae fidei. C. Sinos scitis haereticos, cur non accusatis? A. Quia Apostolus (Tit. III) me docet haereticum post unam et secundam correptionem vitare, non accusare, sciens quia perversus sit, et suo judicio damnatus. Alioqui stultissimum est, super fide mea, me ex alterius pendere judicio. Quid enim si te alius catholicum dixerit, statimne assensum tribuam? Quicumque te defenderit, et perversa credentem bene sentire dixerit, non hoc agit, ut te infamia liberet, sed ut se infamet perfidiae. Multitudo sociorum nequaquam te catholicum, sed haereticum esse demonstrabit. Verum haec Ecclesiastico calcentur pede, ne quasi parvulis flentibus tristior quaedam imago monstretur. Hoc nobis praestet Dei timor, ut omnes alios contemnamus timores. Proinde aut defende quod credis, aut relinque quod defendere non potes. Quemcumque in defensionem tui adduxeris, non patronum, sed socium nominabis.

18Quare infantes baptizentur: et Cypriani testimonium. C. Dic, quaeso, et me omni libera quaestione, quare infantuli baptizentur? A. Ut eis peccata in baptismate dimittantur. C. Quid enim commeruere peccati? Quisquamne solvitur non ligatus? A. Me interrogas? Respondebit tibi Evangelica tuba, Doctor Gentium, vas aureum in toto orbe resplendens: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen: etiam in eos, qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adam, qui est forma futuri (Rom. V, 14). Quod si objeceris dici esse aliquos, qui non peccaverunt, intellige eos illud non peccasse peccatum, quod peccavit Adam praevaricando in paradiso praeceptum Dei. Caeterum omnes homines, aut antiqui propagatoris Adam, aut suo nomine tenentur obnoxii. Qui parvulus est, parentis in baptismo vinculo solvitur. Qui ejus aetatis est, quae potest sapere, et alieno et suo, Christi sanguine liberatur. Ac ne me putes haeretico sensu hoc intelligere, beatus martyr Cyprianus, cujus te in Scripturarum testimoniis digerendis aemulum gloriaris, in epistola quam scribit ad episcopum Fidum de infantibus baptizandis haec memorat: "Porro autem si etiam gravissimis delictoribus, et in Deum multo ante peccantibus, cum postea crediderint, remissio peccatorum datur, et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae, prima nativitate contraxit? Qui ad remissionem peccatorum accipiendam, hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata. Et idcirco, frater charissime, haec fuit in concilio nostra sententia, a baptismo atque gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. Quod cum circa universos observandum sit atque retinendum, tum magis circa infantes ipsos et recens natos observandum puta, qui hoc ipso de ope nostra ad divinam misericordiam plus merentur, quod in primo statim nativitatis suae ortu plorantes ac flentes, nihil aliud faciunt, quam deprecantur."

19Laudat S. Augustinum. Scripsit dudum vir sanctus et eloquens episcopus Augustinus ad Marcellinum, qui postea sub invidia tyrannidis Heracliani ab haereticis innocens caesus est, duos libros de Infantibus baptizandis contra haeresim vestram, per quam vultis asserere, baptizari infantes non in remissionem peccatorum, sed in regnum coelorum, juxta illud quod scriptum est in Evangelio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum coelorum. Tertium quoque ad eumdem Marcellinum contra eos, qui dicunt idem quod vos, posse hominem sine peccato esse, si velit, absque Dei gratia. Et quartum nuper ad Hilarium contra doctrinam tuam, multa perversa fingentem. Alios quoque specialiter tuo nomini cudere dicitur, qui necdum in nostras venere manus. Unde supersedendum huic labori censeo, ne dicatur mihi illud Horatii: In silvam ne ligna (Lib. I, sat. 10). Aut enim eadem diceremus ex superfluo: aut si nova voluerimus dicere, a clarissimo ingenio occupata sunt meliora. Hoc unum dicam, ut tamdem finiatur oratio, aut novum vos debere symbolum tradere, ut post Patrem et Filium et Spiritum sanctum baptizetis infantes in regnum coelorum, aut si unum et in parvulis et in magnis habetis baptisma, etiam infantes in remissionem peccatorum baptizandos in similitudinem praevaricationis Adam. Quod si injusta vobis videtur alienorum remissio peccatorum, qua non indiget qui peccare non potuit, transite ad amasium vestrum (Origenem), qui praeterita in coelis et antiqua delicta solvi dicit in baptismo, ut cujus in caeteris auctoritate ducimini, etiam in hac parte errorem sequamini.