Hieronymus. Commentarii in Isaiam. Liber XV

Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti

Liber decimus quintus

Crebro, Eustochium, dixisse me novi, Apostolos et Evangelistas ubicumque de veteri Instrumento ponunt testimonia, si inter Hebraicum et Septuaginta nulla diversitas sit, vel suis, vel Septuaginta Interpretum verbis uti solitos. Sin autem aliter in Hebraico, aliter in veteri editione sensus est, Hebraicum magis, quam Septuaginta Interpretes sequi. Denique, ut nos multa ostendimus posuisse eos ex Hebraeo, quae in Septuaginta non habentur; sic aemuli nostri doceant assumpta aliqua de Septuaginta testimonia, quae non sunt [Al. sint] in Hebraeorum libris: et finita contentio est. Hoc diximus, quia praesens capitulum cum in sensu unum sit, in verbis discrepat. A cujus explanatione quintus post decimum in Isaiam liber incipit.

(Cap. LIV.—Vers. 1.) Lauda, sterilis, quae non paris: decanta laudem et hinni, quae non parturiebas: quoniam plures filii desertae, magis quam ejus quae habebat virum, dicit Dominus. LXX: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Laetare, sterilis, quae non peperisti. Gaude in exultatione, et hinni, quae non parturisti: Plures enim filii dissipatae, magis quam ejus quae erat sub viro. A quo Theodotio et Aquila praeter pauca verba non discrepant. Post nativitatem Salvatoris, et ordinem vitae atque virtutum, passionem crucis, et resurrectionis gloriam, quando ponens animam suam, vidit semen longaevum, et in scientia sua ipse justus justificavit plurimos, et fortium divisit spolia, et pro transgressoribus rogavit, dans locum poenitentiae, transit ad vocationem gentium, et qui in illo sint credituri, pleno sermone describit. Quem quidem locum et apostolus Paulus sub nomine Sarae et Isaac, refert ad Ecclesiam (Galat. IV, 27 et seqq.), quod prior populus de monte Sina et Agar serviat cum filiis suis; sequens autem liber sit, de quo dicit Isaias: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe et clama, quae non parturis: quia plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; et statim: Nos autem, inquit, fratres, secundum Isaac repromissionis filii sumus. Sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Nos autem, fratres, non sumus filii ancillae, sed liberae: qua libertate donavit nos Christus (Galat. IV, 27 seqq.). Si igitur vas electionis, assumens de Isaia testimonium, quod nunc habemus in manibus, ad repromissionis retulit filios, et ad Ecclesiam de gentibus, seu ex utroque populo congregatam, quae deserta in Judaeis fuerat et relicta, quae virum non habuerat Deum, nec Legem acceperat nec Prophetas, ipsa ratione compellimur sequi vestigia praecessoris, et desertam eam dicere, de qua supra (Ad cap. XXXVI) legimus: Laetare, deserta, et reliqua his similia. De qua et in Jeremia scriptum est ex persona Dei: Vacua facta est quae pariebat septem, defecit et anima ejus. Occidit ei sol adhuc meridie (Jerem. XV, 9). Et in Samuelis volumine: Sterilis peperit septem, et quae habebat filios plures, infirmata est (I Reg. II, 5). Et in Psalmis: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem (Psal. CXII, 9). Septem autem filios dicitur genuisse synagoga, propter mysterium hebdomadis et sabbati, cui prior populus fuerat obligatus. Sive pro septem, plures intelligendi sunt, juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, quo et sabbatum significatur et plures. De quo in Hebraicarum Quaestionum libro, quem in Genesim scripsimus, plenius dictum est. Haec ergo quae quamdiu virum habebat Deum, sermonem divinum, et Legi juncta erat, generabat Deo plurimos filios: quando autem accepit libellum repudii, et vocanti viro noluit respondere, et audivit: Filia matris tuae tu es, quae dereliquisti virum tuum (Ezech. XVI, 15). Et iterum: Non ut Dominum me vocasti: neque ut patrem et principem virginitatis tuae (Jerem. III, 4): propterea in hoc eodem Propheta plangitur: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, Sion plena judicii: in qua justitia dormivit in ea, nunc autem latrones (Isai. I, 21). Sed et hoc notandum quod quando dicit: Plures filii desertae, magis quam ejus, quae habet virum, non penitus synagoga excludatur a partu; sed multitudo ei gentium praeferatur. Et ipsa enim in Apostolis, et per Apostolos primum populum genuit de Judaeis. Unde duo Apostolorum principes agmina sibi credentium in Christo, Circumcisionis et Gentium diviserunt, ut ex utroque populo desertam prius atque pauperculam aedificarent Jerusalem. Quod autem Hebraicum pro laetitia, hinnitum posuit, gaudii significat magnitudinem, in similitudinem hinnientis equi ad victoriam. De quo in Job plenius scribitur (Job. XXXIX). Hunc locum et caetera, quae sequuntur, Judaei et nostri judaizantes ad Jerusalem referunt, quam dicunt in mille annorum regno instaurandam, et eamdem esse quae prius habuit virum, et postea habere desierit, multoque plures habitura sit filios post repudium, quam prius habuit suo viro. Cum perspicue duarum mulierum ponatur comparatio, ejus quae virum habuit et dimissa est, et ejus quae semper deserta et absque viro fuit. Nec mirandum de Judaeis, quorum oculi auresque sunt clausae, si apertam non videant veritatem. De Christianis quid loquar, nescio, qui dicente Apostolo, quae sunt allegorica et ad duo Testamenta, vetus et novum, Saram Agarque referente, Judaeis tradunt manus, terrenarum in mille annis desiderio voluptatum.

(Vers. 2, 3.) Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende: ne parcas: longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit. LXX: Dilata locum tabernaculi tui, et pelles aulaeorum tuorum fige, ne parcas. Protende funiculos, et clavos tuos conforta adhuc in dextris, et in sinistris dilata, et semen tuum possidebit gentes, et civitates desertas habitare facies. Cui dixerat: Lauda, sterilis, quae non paris; rumpe vincula, quibus prius tenebaris astricta, et clama in confessionem Domini, quae liberos non habebas, nunc eidem praecipitur in similitudinem tabernaculi Moysi, quod quondam habuit (Exod. XXXVI) in deserto, ut dilatet tentorium suum, pellesque distentet; et funiculos faciat longiores, et clavos, quibus formatur omne tentorium, in altum defigat, et roboret, ne ventorum flatibus dissipetur. Ad dextramque penetret et sinistram, et nequaquam Judaici tabernaculi imitetur angustias, quod centum longitudinis cubitorum, et quinquaginta latitudinis ambiebat, nec Templi brevitate claudatur, quod sexaginta cubita habebat in longum, et viginti in latum. Sed ad dexteram et ad sinistram locum capere ne cesset (Exod. XXVII). Ac ne putemus hoc juxta frivolam Hebraeorum contentionem dici de Sion, quae in antiquum statum a Domino restituenda sit, ponit manifestius quod latebat: Et semen tuum gentes haereditabit. De quo et in Evangelio legimus: Egressus est qui seminat seminare (Matth. XIII, 3); et iterum: Nonne bonum semen seminasti in agro tuo (Ibid., 27)? Quod semen etiam civitates desertas faciet inhabitari, ut Ecclesiae gentium in toto orbe consurgant. Vel certe semen dicendum est Apostolorum, et Judaici populi reliquiae. De quo in hoc eodem Propheta dicitur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Isa. I, 9). Et Apostolus: Reliquiae ait, salvae factae sunt (Rom. II, 5). Hoc de Ecclesiarum magnitudine, quae pro uno Judaeae loco et ipso angustissimo, in toto orbe terrarum suos terminos dilatabunt. Veniamus ad intelligentiam spiritualem. Qui in tabernaculo est, firmam atque perpetuam non possidet mansionem; sed semper mutat loca, et ad ulteriora festinat, dicens in psalmo: Pertransibo in locum tabernaculi admirabilis (Ps. XLI, 5), praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens, donec perveniat ad bravium supernae vocationis. De hoc tabernaculo et in alio loco legimus: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini (Ps. LXXXIII, 1). Postque infert: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Ibid., 6). Finis enim tabernaculorum, aeternae domus possessio est, quae fundamenta non mutat, nec transfertur de alio in alium locum. Qui enim plantati in domo sunt Domini, prius in atriis illius effloruerunt, ut de floribus ad frugem veniant, possintque dicere: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei (Psal. LI, 10). Denique vir sanctus tabernacula praeterire festinans, et domum Dei videre desiderans, unum votum habere se dicit, ut numquam de domo Dei exeat: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae (Ps. XXVI, 1). Dilatandum est ergo tabernaculum, et aulaea pellesque tendendae, et funiculi multiplicium variorumque sermonum longius producendi, et clavi ratione firmandi in dextris et sinistris, ut semen sermonis, id est, doctrinae Dei, gentes valeat possidere; et civitates habitabiles facere, quas accepit qui mnam duplicaverat. Dextera autem et sinistra in Scripturis sanctis tunc in bonam partem accipitur, quando eas et juxta spiritum intelligimus, et juxta litteram per arma justitiae a dextris et a sinistris (II Cor. VI), ut et humilior intelligentia vitae teneat institutionem exemplaque majorum, et spiritualis atque sublimis de praesentibus nos transferat ad futura. Hoc est quod et Dominus Pharisaeis interrogantibus loquebatur: Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21): ut et potestatibus istius saeculi subjiciamur, quae non injuste tenent gladium in vindictam eorum qui male egerunt, quae sinistra intelligitur: et Deo reddamus quae Dei sunt, ut nullum alium timeamus, nisi eum, qui et animae habet et corporis potestatem, quod in dextera accipitur (Matth. X). Denique de sapientia Dei dicitur, cui nihil pretiosum comparari potest, quod in dextera sua vitae habeat longitudinem, et annos plurimos; in sinistra autem divitias et gloriam, ut divitiae illae accipiantur, quae in praesenti scientia sunt et bonis operibus, et gloria quam accipit is, per cujus opera Deus glorificatur in gentibus, longitudo autem vitae et anni plurimi, aeternam vitam significent, quae praesentia negligens, ad futura festinat.

(Vers. 4, 5.) Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces: non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus: et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur. LXX: Noli timere, quia confusa es: neque confundaris, quia exprobratum tibi est: confusionem enim aeternam oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae, memor non eris: quia Dominus qui fecit te, Dominus sabaoth nomen ei: et qui eruit te, Deus Israel, omnis terrae vocabitur. Oritur quaestio, quomodo si ad Ecclesiam dicitur de gentibus congregatam: Laetare, sterilis, quae non paris; et: Plures filii desertae, magis quam ejus quae habet virum, quod scilicet virum non habuerit, quae postea plures fecit filios, et illa in sterilitatem versa sit, quae prius habebat virum: quomodo nunc dicatur ad eam, quae virum non habuit: Viduitatis tuae non recordaberis amplius, et confusionis adolescentiae tuae oblivisceris. Ex quo intelligi volunt Judaei, omnia quae dicuntur, dici ad Jerusalem, quae deserta a Deo, rursum ab eo instauranda sit. Qui facile repellentur, cum admoniti fuerint, dici ex persona Domini in Zacharia: Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum: et pavi gregem (Zach. XI, 7). De quo in suo loco plenius diximus, et nunc ex parte dicetur. Duas virgas, utrumque esse populum, gentium et Judaeorum, quorum prior vocata sit turba gentilium, quae accepit naturalem legem fixam in cordibus suis, de qua Paulus scribens ad Romanos, fortissime disputat (Rom. I); qua virga nihil pulchrius est, ut omnis creatura aequaliter vocetur ad cultum Creatoris sui. Secunda autem, id est, populi Judaeorum appellata est funiculus: quae post offensam gentium vocatur pars Domini, et funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII). Denique postquam in Abraham vocatus est Israel, dicit Dominus: Tuli virgam meam, quae vocabatur decus: et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus gentibus (Zach. XI, 10). Ergo in adventu Christi dicitur ad virgam, quae abscissa fuerat: Noli timere, nec crubescas, neque ora pudore suffundas. Nequaquam enim ultra confunderis, ut prius confusa fueras, nec confusionis adolescentiae tuae memor eris, et viduitatis tuae non recordaberis, per quam relicta es a Deo: quia factor tuus ipse dominabitur tui, cujus nomen Omnipotens est, qui regnat, non in una gente Judaea, sed in universo orbe terrarum. Denique sequitur: Qui te fecerat, ipse te redemit sanguine suo: et Deus omnis terrae vocabitur: pro eo quod est, omnium qui morantur in terra. Ex quo perspicue patet, nequaquam dici ad Jerusalem, quae numquam in toto orbe dominata est: sed ad Ecclesiam Christi, cujus haereditas, mundi possessio est.

(Vers. 6, 7.) Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus: et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te: et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te: et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus. LXX: Non ut mulierem derelictam et pusillanimem vocavit te Dominus, neque ut mulierem, quae ab adolescentia odiosa est, dixit Deus tuus. Tempore modico reliqui te: et cum misericordia magna miserebor tui. In furore parvo averti faciem meam a te: et in misericordia sempiterna miserebor tui: dixit qui eruit te Dominus. Hic amici Judaeorum vilificant mulierem derelictam et uxorem ab adolescentia abjectam, quam ad punctum et ad modicum dereliquit Dominus, Jerusalem esse, dicentes. Qui abscondens parumper faciem suam susceperit eam in misericordiis sempiternis, et dolorem praeteritum, gaudio commutarit. Hoc juxta Hebraicum. Porro juxta Septuaginta non eam dicit quasi derelictam mulierem, et pusillanimem vocatam a Domino: neque sicut uxorem, quae ab adolescentia odio habita sit; sed idcirco se eam ad modicum reliquisse, et avertisse faciem suam, ut misereatur illius in aeternum. Si ergo Judaei et nostri judaizantes, dicunt Israel ad modicum derelictum, ut in adventu Christi ejus misereatur Deus; et modicum interpretantur ad comparationem totius aeternitatis: cur et nobis non concedunt, modicum dicere tempus, quo gentes sunt derelictae: ut abjectae in medio, quae in adolescentia sua Dei fuerant, postea in senectute aeternam misericordiam consequantur? Praesertim cum in vocatione temporis Israel, numquam exclusa sit turba gentilium; sed semper eis per proselytos janua patuerit revertendi, ut sicut nos illorum vocatione parumper videmur exclusi, sic illorum exclusione perpetua nobis ad Deum reditus concedatur. Perpetuam autem exclusionem diximus, si non egerint poenitentiam. Alioquin Paulus apostolus dicit: Conclusit Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Galat. III, 22). Quae nos de Ecclesia ex utroque populo congregata interpretati sumus; et Judaei de Jerusalem accipiunt: qui solam tropologiam sequuntur, et in locis difficillimis liberae disputationis excursu, nascentes fugiunt quaestiones, ad animam referunt peccatricem, quae abjecta a Deo sit, non ob odium, sed ob dispensationem, ut malorum pressa pondere, revertatur ad virum suum pristinum: et perdita substantia, de patris clementia non desperet (Luc. XV). Annon est grandis misericordia occurrere filio revertenti, annulum et stolam, osculumque porrigere, et invidenti fratri, juxta alterius parabolae similitudinem, dicere: Amice, si ego bonus, quare oculus tuus nequam (Matth. XX, 15)?

(Vers. 9, 10.) Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui juravi, ne inducerem aquas Noe ultra super terram: sic juravi, ut non irascar tibi, et non increpem te. Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent: misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. LXX: Ab aqua quae fuit sub Noe hoc mihi est: sicut juravi ei in tempore illo, terrae nequaquam ultra irasci super te, neque in comminatione tua montes transferre: neque colles tui transferentur. Sic nec misericordia mea deficiet, nec testamentum pacis meae auferetur, dixit propitius tui Dominus. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ideo ad punctum, et breve nos esse desertos, ut in amicitiam Dei, aeterno foedere jungerentur, ponit exempla majorum, dicens: Quomodo universo orbe peccante, postquam corrupit omnis terra viam Domini, inductum est diluvium: et cum auctoribus cunctis peccatorum cuncta peccata deleta sunt, et in uno homine Noe humanum servatum est genus: cui juravi nequaquam terris inducendum esse diluvium: et sponsio mea hucusque servata est, nec umquam irrita fiet (Gen. VIII et IX); sic juro Ecclesiae meae, quam mihi redemi sanguine meo, nequaquam me iratum fore his quorum misertus sum, nec meam clementiam ulla increpationis duritia commutandam. Facilius enim montes movebuntur et colles, quam mea sententia commutabitur. Juxta quod et in Evangelio loquitur: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Matth. XXII, 15). Haec est, autem, inquit, misericordia mea, ut foedus pacis, quo mihi reconciliatus est mundus, non merito eorum quibus datum est, sed mea clementia conservetur. Juxta Septuaginta confusus est sensus, et sic turbata sunt omnia, ut quid dicatur difficile possit intelligi: non quo ignorem quid in hoc capitulo vir prudentissimus dixerit, sed quo non satisfaciat animo meo. Ponit enim tropologicum diluvium, quod interpretatur in baptismo Salvatoris, congerens exempla quamplurima, ut est illud: Dominus diluvium inhabitare facit (Ps. XXVIII, 10). Et iterum: Suavis Dominus exspectantibus se in die tribulationis: et sciens timentes se, in diluvio itineris consummationem facit (Nahum I, 7, secundum LXX): quod scilicet universa peccata in baptismo deleverit, dicens in alio loco: Ego sum, ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25). Omnes enim declinaverunt, simul inutiles facti erant (Psal. XIII, 3). Non erat qui faceret misericordiam, nec veritatem: neque erat scientia Dei super terram. Maledictio, et mendacium, et homicidium, et adulterium, et furtum cuncta occupaverant, et sanguinem sanguini miscuerant. Unde loquitur per Prophetam: Heu mihi! quia periit revertens a terra. Non est qui faciat rectum in hominibus, omnes in sanguine meo judicantur. Unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, et ad malum manus suas praeparant (Mich. VII, 2, sec. LXX): et caetera his similia. E quibus illud est: Nemo mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus super terram (Job XV, 14). Unde Dominum fecisse diluvium, qui juxta apostolum Petrum occisus est carne, vivificatus spiritu (I Petr. III); et praedicavit spiritibus in carcere constitutis, quando Dei patientia exspectabatur in diebus Noe, diluvium impiis inferens. In cujus exemplum aqua nos mundat: non sordes carnis abluens, sed bonae conscientiae interrogatio in Deum. Montes autem et colles qui non commoveantur, et in hujuscemodi diluvio permoti fuerant, sanctos vult intelligi, accepto foedere sempiterno: qui in priore diluvio moti fuerant, et suam reliquerant firmitatem. Dicit montes, et daemones, et adversarias potestates, qui viderunt filias hominum, quod essent bonae, et amoris jaculo vulnerati, sumpserunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt, et perdiderunt fortitudinem pristinam: et nequaquam in hoc diluvio sunt futuri (Genes. VI). Hoc ille dixerit, cujus explanationem lectoris arbitrio derelinquo.

(Vers. 11, 12.) Paupercula tempestate convulsa absque consolatione. Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos: et fundabo te in sapphiris: et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles: Universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis, et in justitia fundaberis. LXX: Humilis et instabilis absque consolatione. Ecce ego praeparo tibi carbunculum lapidem tuum, et fundamenta tua sapphirum: et ponam propugnacula tua jaspin, et portas tuas lapides crystalli, et muros tuos lapides electos: et omnes filios tuos discipulos Dei, et multa pax erit filiis tuis, et in justitia aedificaberis. Ubi nos diximus: Sternam per ordinem lapides tuos, in Hebraico scriptum est, BAPHPHUCH (בפוך), quod omnes praeter Septuaginta similiter transtulerunt: Sternam in stibio lapides tuos, in similitudinem comptae mulieris, quae oculos pingit stibio, ut pulchritudinem significet civitatis. Et ubi nos jaspidem, sequentes LXX, diximus, in Hebraico scriptum habet CHODCHOD (כדכד), quod solus Symmachus χαλκηδόνιον transtulit. Pro crystallo quoque in cujus loco apud Hebraeos ECDA (אקדה) legitur, Symmachus et Theodotio, scalpturae, id est, γλυφῆς, Aquila τρυπανισμοῦ posuit: quod verbum foratarum caelatarumque gemmarum sensum sonat. De diversitate translationis diximus: veniamus ad sensum. Adhuc loquitur ad Ecclesiam, humilem prius atque pauperculam, quae non habebat Legem, nec Prophetas, nec sermonem Dei: et tempestate convulsam sive instabilem, quae multos saeculi turbines sustinuerat, et inter varios idolorum fluctuabat errores: quae nullum habuit consolatorem, et frustra omnem substantiam suam in medicis perdidit; quod ipse veniat, ipse descendat, et aedificet in terris coelestem Jerusalem, quae in Apocalypsi Joannis vocatur sponsa et uxor Agni, habens lumen simile lapidis pretiosi, sicut jaspidis et crystalli, et murum magnum, et portas duodecim inscriptas nominibus tribuum Israel, quarum tres erant ab Oriente, et tres ab Aquilone, et tres ab Austro, et tres ab Occasu solis (Apoc. XXI): murusque fultus duodecim fundamentis, cujus omnis aedificatio ex lapide jaspide, et singula fundamenta murorum habebant singulos lapides, primum jaspidem, secundum sapphirum, tertium chalcedonium, quartum smaragdum, quintum sardonicem, sextum sardium [Al. sardinum], septimum chrysolithum, octavum beryllum, nonum topazium, decimum chrysoprasum, undecimum hiacynthum, duodecimum amethystum; quod legentes, exclamamus illud, et dicimus: O profundum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34)? Et iterum: Quis sapiens, et intelliget haec: intelligens, et cognoscet ea (Osee XIV, 10)? Respondeant amatores tantum occidentis litterae, et in mille annis exquisitos cibos gulae ac luxuriae praeparantes, quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III); qui post secundum in gloria Salvatoris adventum, sperant nuptias, et parvulos centum annorum, et circumcisionis injuriam, et victimarum sanguinem, et perpetuum sabbatum: qui dicunt cum Israel in perversum modum: Manducemus et bibamus, cras enim regnabimus: quae sit ista coelestis Jerusalem, cui nunc dicitur: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos: sive juxta LXX: Ecce ego praeparo [Al. praeparabo] tibi carbunculum, lapidem tuum: ut tota civitas sit plena carbunculis, et habeat fundamenta sapphirina, et propugnacula jaspidem, sive chalcedonium, et portas crystallinas, sive anaglyphas, et murum in circuitu pretiosorum lapidum: omnesque filii ejus non habeant magistros homines, sed Deum, et appellentur discipuli Dei; et sit in ea pax perpetua, et aedificatio justitiae. Ex quo perspicuum est, sub occasione justitiae, quod virtutis est nomen, etiam caeteras virtutes in aedificationem Ecclesiae debere nos quaerere: nec Judaica deliramenta sectari. Exponant enim quid sit illud quod in Proverbiis de sapientia dicitur: Pretiosior est cunctis lapidibus pretiosissimis (Prov. III, 25). Si enim Christus Dei virtus et Dei sapientia est (I Cor. I), stultum est Christum insensibilibus lapidibus comparari. Rursumque de judiciis Dei legimus: Judicia Domini recta: justificata in semetipsa, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum (Psal. XVIII, 10. 11). Ex quo palam est, illud lapidem caeteris lapidibus comparari, de quo supra in hoc eodem Propheta ex persona Dei dicitur: Ecce immittam in fundamenta Sion lapidem angularem, lapidem electum, pretiosum: et qui crediderit in eo, non confundetur (Isai. XXVIII, 16). Hunc lapidem reprobaverunt aedificantes (Psal. CXVII), Scribae videlicet, et Pharisaei, et principes Judaeorum, qui factus est in caput anguli (Matth. XXI). De quo et Apostolus Petrus disputans ait: Nobis ergo honor qui credimus angulari et pretioso electoque lapidi. Incredulis autem est lapis offensionis et petra scandali (I Petr. II, 7, 8). Qui et in Actibus Apostolorum ad principes loquitur sacerdotum: Iste est lapis electus, pretiosus, quem vos despexistis reprobantes (Act. IV, 18); qui factus est in caput anguli, et duos populos continet, gentium et Israel; qui aedificavit civitatem, cujus artifex et conditor Deus est: de qua et Apostolus scribit Corinthiis: Dei aedificatio estis. Et: Quasi architectus sapiens fundamentum posui, alius superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo aedificet. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter eum qui positus est, Jesum Christum (I Cor. III, 9, 10). Si quis autem super fundamentum hoc aedificat aurum, et lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam: uniuscujusque opus manifestum erit. De hoc fundamento et in Epistola altera loquitur: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso angulari lapide Jesu Christo (Ephes. II, 20); et iterum: In quibus omnes aedificamini lapides viventes in sacerdotium sanctum, offerre spirituales victimas (I Petr. II, 5). De his lapidibus mystice dicitur: Lapides sancti volvuntur super terram (Zac. IX, 16), quibus aedificat Christus Ecclesiam super petram, dicens in Evangelio: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Quam civitatem qui meruerit intrare, gaudens loquitur Domino: Sicut audivimus, ita vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum (Ps. XLVII, 9). Super conditore hujus civitatis, et in alio loco dicitur: Hic aedificabit civitatem meam, et reducet captivitatem populi mei (Isai. XLV, 13). De natura autem duodecim lapidum atque gemmarum, non est hujus temporis dicere, cum et Graecorum plurimi scripserint et Latinorum. E quibus duos tantum nominabo, virum sanctae et venerabilis memoriae episcopum Epiphanium, qui insigne nobis ingenii et eruditionis suae reliquit volumen, quod inscripsit περὶ λίθων: et Plinium secundum, eumdem apud Latinos oratorem et philosophum, qui in opere pulcherrimo naturalis historiae tricesimum septimum librum, qui et extremus est, lapidum atque gemmarum disputatione complevit. Hi duodecim lapides scribuntur per ordinem in Exodo et in Ezechiel, id est ἐν τῷ λογείῳ [Mss. in logio] pontificis, et in corona atque diademate principis Tyri. Dicamus primum de Exodo: Quatuor ordines intexti erant lapidum (Exod. XXVIII). Ordo primus habuit lapidem sardium, topazium, smaragdum. Ordo secundus, carbunculum, sapphirum, jaspidem. Ordo tertius, ligirium, achatem, amethystum. Ordo quartus, chrysolithum, beryllum, onychium, auro circumdatos; et inscripti erant ex nominibus duodecim tribuum filiorum Israel. In quo notandum quod secundus ordo lapidum etiam in praesenti Scriptura sit positus, carbunculus, sapphirus, et jaspis. Necdum enim perfecta retinemus, nec ad prima pervenimus, quia nunc per speculum videmus in aenigmate. Porro in Ezechiel sic scriptum reperimus: Tu es signaculum similitudinis et corona decoris, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omni lapide primo indutus es, sardio, topazio, et smaragdo, carbunculo et sapphiro et jaspide, argento quoque, et auro et lyncurio, et achate, et amethysto, et chrysolitho, et beryllo, et onychino; auroque replesti thesauros tuos et apothecas tuas in te. A qua die conditus es, cum Cherubim posui te in monte sancto meo; fuist in medio lapidum ignitorum, immaculatus in diebus tuis, ex quo conditus es, donec inventae sunt in te iniquitates tuae (Ezech., XXVIII, 12 et seqq.). Quis enim tam stultus et vecordis ingenii, ut in paradiso Dei, positum principem Tyri, quemcumque illum esse crediderit, et conditum inter Cherubim et inter igneos lapides conversatum (quos haud dubie Angelos intelligimus coelestesque Virtutes) putet fuisse eum, qui terrenis lapidibus ornatus sit, et habuerit similitudinem et signaculum? De natura igitur omnium lapidum, et per partes singulorum, non est hujus temporis dicere; neque enim semper dicenda sunt omnia. Nunc tantum de carbunculo, sapphiro et jaspide disseramus. Carbunculus qui paratur, sive per ordinem sternitur, videtur mihi ignitus sermo doctrinae, qui fugato errore tenebrarum, illuminat corda credentium. Hic est quem unus de Seraphim tulit forcipe comprehensum, ad Isaiae labia purganda (Isa. VI): qui nascitur, juxta Geneseos fidem, in terra Evila, ubi est aurum optimum (Genes. II), lapisque carbunculus, et prasinus. Porro sapphirus, qui ponitur in fundamentis, coeli habet similitudinem, et supra nos aeris: qui talis est, ut possit illud Aristophanicum dicere cum Socrate: Αεροβατῶ καὶ περιφρονῶ τὸν ἥλιον; quod nos in Latinum sermonem vertere possumus: Scando aerem, solemque despicio (Vide Suidam in περιφρονεῖν). Sive cum Paulo apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20). Ezechielis quoque Scriptura commemorat, quod locus in quo thronus Dei sit, sapphiri habeat similitudinem, et gloria Domini in hoc colore consistat, qui portat imaginem supercoelestis. Sed et propugnacula urbis Dominicae, hoc est murorum moenia jaspide roborantur, qui possunt omnem altitudinem elevantem se contra scientiam Dei destruere atque convincere, et mendacium subjicere veritati (Ezech. I; I Cor. XV). Qui ergo in disputando fortissimus est, et sanctarum Scripturarum testimoniis roboratus, iste propugnaculum Ecclesiae est. Jaspidum multa sunt genera: alius est enim smaragdi habens similitudinem, qui reperitur in fontibus Thermodontis fluminis, et vocatur Grammatias, quo omnia phantasmata fugari autumant. Alius viridior mari, et tinctus quasi floribus; hunc in Phrygiae monte Ida, et in profundissimis specubus ejus nasci referunt. Alium vero juxta Iberos, Hyrcanosque et mare Caspium reperiri, et praecipue juxta lacum Neusin. Est et alius jaspis nivi et spumae marinorum fluctuum similis, et elementer quasi mixto cruore subrutilans. Hoc diximus, ut universas gratias spirituales in Ecclesiae propugnaculis cognoscamus; quas qui habuerit, vanos timores fugat, et potest cum sponsa dicere: Fratruelis meus candidus et rubicundus (Cant. V, 10). Portae autem istius civitatis de lapide sunt crystallo, qui scalpitur variis modis, quo lapide nihil purius est. Denique vehementissimis Alpium frigoribus, et inaccessis soli speluncis, concrescere aquae dicuntur in crystallum: et tactu quidem lapidem, visu aquam esse. Per quem ostenditur, eos qui in foribus Ecclesiae sunt, nulla debere sorde maculari, sed fidei esse purissimae, et dicere cum propheta: A mandatis tuis intellexi (Ps. CXVIII, 104). Et illud audire: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Muri autem civitatis, sive termini et περίβολος, lapidibus electis exstruuntur, quos reliquos lapides intelligere possumus, et omnes filios ejus esse doctos, sive discipulos Dei: quo testimonio Dominus utitur in Evangelio Joannis, dicens: Nemo potest ad me venire, nisi Pater meus qui misit me, traxerit eum, et omnis qui audierit et didicerit a Patre, venit ad me (Joan. VI, 44, 45). Et post paululum, scriptum est in prophetis: Erunt omnes docti a Deo. Qui et per Jeremiam loquitur: Dans leges meas in mentibus eorum, et super cor illorum scribam eas; et nequaquam ultra docebunt singuli proximos suos et fratres dicentes: Cognosce Dominum. Sed omnes scient me a minimo usque ad maximum. Propitius enim ero iniquitatum eorum, et peccatorum eorum non recordabor (Jerem. XXXI, 33, 34). Doctrina autem discipulorum Dei habet multitudinem pacis, quae eis a Domino derelicta est: aedificatioque urbis pulcherrimae completur justitia; ut nequaquam unius gentis, sed totius mundi Deus sit, vocantis ad fidem suam servos et liberos, Graecos et Barbaros, divites et pauperes, nobiles et ignobiles, viros et mulieres, parvulos et senes, et omnia quae in mundo videntur esse contraria (Joan. XIV). Excessimus brevitatis modum, qui utilis est in omnibus quae dicenda sunt: nequaquam nos juxta Hebraeos et nostros Semijudaeos in terra, sed in coelis, urbem Dei quaerentes [Al. quaerendo], quae in Christo monto sita latere non potest.

(Vers. 14.) Recede procul a calumnia, quia non timebis; et a pavore, quia non appropinquabit tibi. LXX: Recede ab iniquo, et non timebis, et tremor non appropinquabit tibi. Ordo pulcherrimus. Pauperculam et humilem fuerat consolatus, promittens ei gratias spirituales. Nunc docet quid facere debeat, si nolit adversariorum impetus formidare. Et est sensus: Non vis timere inimicos tuos, fac ista quae dico: Recede procul a calumnia, sive ab iniquitate: quia omnis iniquitas et rapina de calumnia nascitur; et non timebis, tremorque et pavor non appropinquabunt tibi, ut nequaquam homines, sed Deum timeas, dicens cum Moyse: Tremens sum ego et meticulosus (Deut. IX, 19); et cum uno amicorum Job: Horror et tremor venerunt super me; et multum mea ossa concussit (Job IV, 14); et cum propheta: A voce orationis meae intravit tremor in ossa mea (Infra LXVI, 2); et: Super quem Dominus requiescit, nisi super humilem et quietum, et trementem verba ejus (Prov. X)? Porro alius est impiorum tremor, qui ex metu supplicii nascitur. De quo scriptum est: Tremor apprehendit impios (Ps. XLVII, 7).

(Vers. 15.) Ecce accola veniet, qui non erat mecum; advena quondam tuus adjungetur tibi. LXX: Ecce proselyti accedent ad te per me, et coloni erunt tui, et ad te confugient. Et haec Judaei putant ad Jerusalem dici, quod multi de gentibus proselyti sint futuri, et legem Moysi caeremoniasque suscipiant. Quod nos juxta coeptam interpretationem ad Ecclesiam referimus, quae per apostolos ex utroque populo congregata est, quae non habet maculam, neque rugam, quae liber est, et mater omnium credentium (Ephes. V; Galat. IV). Ad quos proselytos et advenas congregandos, misit Dominus discipulos suos, dicens: Docete omnes gentes (Matth. ult., 19), ut confugiant ad Evangelium, et novam Legem suscipiant, ut habitatores quondam idololatriae, fiant coloni Ecclesiae. De quibus in psalmis dicitur: Dominus sapientes facit caecos. Sive ut in Latinis codicibus legitur: Dominus illuminat caecos, Dominus diligit advenas (Ps. CXLV, 8, 9): ut postquam caeci lumen receperint veritatis, et stulti sapientiam didicerint, tunc ad Ecclesiam transeuntes diligantur a Domino, et audiant per prophetam: Vocabo non populum meum, populum meum (Osee II, 24); quo intrante Templum Dei, zelus apprehendit populum ineruditum.

(Vers. 16, 17.) Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum: et ego creavi interfectorem ad disperdendum. Omne vas, quod fictum est contra te, non dirigetur: et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec haereditas servorum Domini: et justitia eorum apud me, dicit Dominus. LXX: Ecce ego creavi te, non ut aerarius sufflans in igne prunas, et proferens vas in opus. Ego autem creavi te non in perditionem interficere: omne vas quod factum est contra te, non prosperabitur: et omnis vox surget contra te in judicium: omnes eos vinces et obnoxii tui erunt in ea Est haereditas servientibus Domino, et vos eritis mihi justi, dicit Dominus. Dicamus primum juxta Hebraicum: Si vis non timere, et procul a te esse formidinem, fac quae praeteritus sermo narravit; ego enim sum per quem habitura es proselytos. Ego qui creavi fabrum sufflantem in igne prunas, hoc est, diabolum omnium malorum artificem, non necessitate naturae, sed mentis arbitrio. Qui suscitavit incendia, et proferet contra te vasa: quales fuerunt Simon et Elimas magi, Petro et Paulo apostolis resistentes (Act. XIII). Ego creavi interfectorem eorum qui increduli sunt futuri. Non quo ego sim causa perditionis eorum, sed quo creatus adversarius ad pugnandum, et victis perditio, et victoribus causa sit praemiorum. Omnesque qui contra te a fabro sufflante sunt fabricati, non dirigentur, sed et praesentes poenas sentient et futuras. Quodque prius videbatur occultum, in consequentibus dicitur manifestius: Et omnem linguam resistentem tibi in judicio judicabis, perdens sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobans. Cunctosque haereticorum principes, et Judaeorum magistros, et mundi philosophos, quos faber ille conflaverat, tuo judicio condemnabis. Quomodo et Regina Saba condemnavit incredulos, et Ninivitae: et e contrario justificabitur Sodoma comparatione pejoris Jerusalem (Matth. XII). Post haec infertur quae sint praemia futurorum, ne cassum putent esse certamen, et praesenti morte finiri. Haec est haereditas servorum Domini, id est, regna coelorum, et vita perpetua, et retributio laborum, quae oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (II Cor. II). Si autem diligentibus, ergo et servientibus, qui nullum alium habent Dominum, nisi Deum. Et haec est justitia eorum qui apud Deum sunt, dicit Dominus, ut praesens tribulatio futuro gaudio compensetur. Porro juxta Septuaginta iste mihi sensus videtur: Ego Creator tuus non te ita feci quomodo diabolus faber pessimus immundo spiritu conflat vasa iniquitatis, et profert ea in perditionem: qui scire debet quod hujuscemodi vasa prosperum iter non habeant, sed in cursu medio confringantur. Quae sint autem vasa, sequenti sermone demonstrat; Et omnis vox quae surget contra te in judicium, omnes eos vinces. Vasa iniquitatis vocem habent, quae vox surgit contra Ecclesiam, quando ponunt haeretici in excelsum os suum, et lingua eorum pertransit ad terram. Quodque sequitur: Et obnoxii tui erunt in ea, obelo praenotavimus, quod non tam a LXX quam a malis scriptoribus videtur additum. Cum autem omnem vocem surgentem adversum se Ecclesia vicerit, tunc servientibus Domino et obedientibus erit haereditas, aeterna possessio. De qua in Jeremia aliis verbis dicitur: Est merces operibus tuis (Jerem. XXXI, 36). Habitatoresque Ecclesiae justi erunt Domino. Omnis enim qui facit justitiam, de Deo natus est. Quibus loquitur Dominus: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum (Levit. XX, 26).

(Cap. LV.—Vers. 1.) Omnes sitientes venite ad aquas, et qui non habetis pecuniam [Vulg. argentum], properate, emite et comedite: venite, emite absque argento, et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? LXX: Qui sititis, ite ad aquam, et quotquot non habetis pecuniam, euntes emite, et comedite, et ambulate, et emite absque pecunia et absque pretio vinum et adipem. Quare emitis pecunia, et laborem vestrum non in saturitatem? Verbum Hebraicum OI (הוי), de quo supra in prophetia contra Ariel dixeram (Ad cap. 29), quod esset ambiguum, et vel interjectionem vocantis, vel vae, significaret, hic in principio capituli positum, nequaquam plangentis legitur, sed vocantis affectu. Quia ergo omne vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem vocem linguamque, quae se armaverat contra scientiam Dei, esse superandam: provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis, et cujus impetus laetificat civitatem Dei, ut bibant aquas de fontibus Salvatoris, qui loquitur ad Samaritanam: Si scires gratiam Dei, et quis est, qui dicit tibi, da mihi bibere: tu petisses ab eo, et dedisset tibi aquam. Aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 10, 14). De his aquis clamabat in Templo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui biberit de aqua, quam ego dedero ei, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Ibid., 37, 38), significans Spiritum sanctum, quem credentes accepturi erant, et de quo Propheta mystico sermone resonabat: Sitivit anima mea ad Deum viventem (Psal. XLI, 2); et iterum: Apud te fons est vitae (Psal. XXXV, 10). Qui ipse de se loquebatur: Me dereliquerunt fontem aquae vivae: et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere (Jerem. II, 13). Has aquas spargunt nubes, ad quas pervenit veritas Dei. Sicut scriptum est: Et nubes spargant justitiam (Isai. XLV, 8, sec. LXX). Praecipiturque sitientibus, ut nequaquam bibant aquas Sior turbidas, et tumentes gurgites Assyriorum; sed pergant ad aquas Siloe, quae vadunt cum silentio; nec timeant eloquii paupertatem, si argentum forte non habeant (Isa. XLV; Jerem. II), sed audiant Apostolum dicentem: Gratia salvi facti estis (Ephes. II, 8); et Dominum ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Mirumque in modum emunt aquas absque pecunia; et non bibunt eas, sed comedunt. Ipse enim et aqua et panis est, qui de coelo descendit (Joan. VI). Ergo quod in quibusdam exemplaribus legitur: Emite, et bibite, ab imperitis scriptoribus immutatum est, qui putaverunt esse consequentius, si biberentur potius aquae, quam comederentur. Est autem et pecunia pessima, sive argentum, quod reprobat Scriptura, dicens: Pecunia, quae datur cum dolo, quasi testa reputabitur (Prov. XXVI, 23, sec. LXX); et in alio loco: Argentum vestrum reprobum (Jerem. VI, 30). Et est argentum quod Dei eloquiis comparatur: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum (Ps. XI, 7). Spreto igitur illo argento et pecuniis, quibus aquas Domini emere non possumus, pergamus ad eum, qui tenens calicem Sacramenti, discipulis loquebatur: Accipite et bibite, hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 27, 28). Quod vinum miscuit et sapientia in cratere suo, omnes stultos saeculi mundique sapientiam non habentes, provocans ad bibendum: et ut non solum vinum emamus, sed et lac, quod significat innocentiam parvulorum, qui mos ac typus in Occidentis Ecclesiis hodie usque servatur, ut renatis in Christo vinum lacque tribuatur. De quo lacte dicebat et Paulus; Lac vobis potum dedi, non solidum cibum (I Cor. III, 2). Et Petrus: Quasi modo nati parvuli, rationale lac desiderate (I Pet. II, 2). Unde et Moyses vinum et lac in Christi intelligens passione, mystico sermone testatur: Gratiosi oculi ejus a vino, et candidi dentes ejus a lacte (Genes. XLIX, 12). Pro lacte in praesenti loco LXX adipem transtulerunt. De quo sanctus David dicit in psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 6); et in alio loco: Cibavit eos de adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Psal. LXXX, 17). Qui adipes non aliud quam mysticam carnem sonant. Ad quam Dominus discipulos hortabatur, dicens: Nisi comederitis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Unde et in Gethsemani traditus est, quod significat vallem adipeam, sive pinguissimam. Simulque increpat eos, qui sequuntur sapientiam saecularem et perversas haereticorum simulatasque doctrinas, et Pharisaeorum traditiones, omnemque falsi nominis scientiam, quae elevatur contra Deum, et magnis pretiis ac labore continuo appendunt argentum pro ea disciplina, in qua non sunt panes, et sudant pro his cibis, in quibus nulla saturitas est. Ex quo ostenditur eam sectandam esse sapientiam, quae non est in foliis ac flore verborum, sed in medullis ac fructibus sensuum; quae non aurem praetervolat, sed animum reficit. Quam ut discamus, non transimus maria, nec magnis sumptibus indigemus, sed prope est verbum in ore nostro, et in corde nostro.

(Vers. 2, 3.) Audite audientes me, et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram, et venite ad me: audite, et vivet anima vestra. Et feriam vobiscum pactum sempiternum: misericordias David fideles. LXX: Audite me, et comedite bona, et delectabitur in bonis anima vestra. Attendite auribus vestris, et sequimini vias meas: et audite me, et vivet in bonis anima vestra. Et constituam vobis testamentum aeternum, sancta David fidelia. Ne quis putaret auditum carnis esse, non mentis, ad quem cohortatur audituros sermo divinus, non carnis illis bona, sed animae pollicetur. Si enim, inquit, audieritis me, bona terrae comedetis (Isai. I, 19). Sive bonum, qui dicit: Ego sum pastor bonus (Joan. X, 11). Et delectabitur in bonis et in crassitudine anima vestra. Ergo bona, quae animae repromissa sunt, non divitiae, et corporis sanitas, et saeculi dignitates, quae etiam philosophi appellant indifferentia, id est, nec bona, nec mala, et pro utentium qualitate variantur; sed illa credenda sunt, ad quae nos cohortatur Deus: Declina a malo, et fac bonum (Ps. XXXVI, 27). Sin autem bona animae, honestas virtutesque dicuntur; ergo et mala, non paupertas, et infirmitas corporis, et ignobilitas accipienda, sed omnia vitia, quae vere mala sunt. Denique Abraham non ideo bona habuit, quia dives fuit, sed quia divitiis bene usus est (Genes. XIII). Et Lazarus qui postea requievit in sinu ejus, non idcirco mala sustinuit, quia cum egestate passus est tormenta morborum, sed malis quae putabantur in saeculo, vera bona est consecutus. Unde et dives ille purpuratus recepit bona sua in vita sua, quae illi erant bona, qui ea arbitrabatur bona (Luc. XVI), et de Lazaro non e contrario dicitur: Recepit mala sua in vita sua; sed recepit mala in vita sua, quae mala non illi, qui patiebatur, sed aliis videbantur. Utriusque rei exemplum nobis tribuit beatus Job, qui nec in bonis nec in malis saeculi victus est, sed omnia pari mentis firmitate sustinuit (Job. II). Quamobrem Salomon precatur Deum: Divitias et paupertatem ne dederis mihi. Constitue autem mihi quae sunt victui meo necessaria et sufficientia, ne saturatus mendax efficiar, et dicam: Quis me videt? aut egens furer et perjurem nomen Domini (Prov. X, 8, 9). Si autem hoc deprecatur, ut nec divitias habeat, nec paupertatem, sed tantum victus necessaria, de quibus et Apostolus dicit: Habentes victum et vestitum, his contenti sumus (I Tim. VI): perspicuum est divitias et egestatem, sanitatem et languorem, voluptatem atque cruciatus, nec bona esse nec mala, sed pro sustinentium diversitate bona et mala fieri. Ergo non juxta χιλιαστάς, opum abundantiam, et delicatos cibos, et crassitudinem corporis, phasidesque et fartos turtures, mulsum, merum, uxorum pulchritudinem, examina liberorum, Dominus animae pollicetur, sed illas delicias, ad quas nos mystice provocat dicens: Delectare, sive deliciis fruere in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4); et alibi: Credo videre bona Domini in terra viventium (Ps. XXVI, 13); et in alio psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus. Qui implet in bonis desiderium tuum (Ps. CII, 1 et 5). Denique infert: Audite me, et vivet anima vestra (Isai. LV, 3). Omnium bonorum promissio, vita est sempiterna. Quod si volueritis audire, et anima vestra vixerit in aeternum, feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles. De quibus idem Psalmista cantabat: Misericordias Domini in aeternum cantabo. In generatione et generatione annuntiabo veritatem tuam (Ps. LXXXVIII, 1, 2). Et ut sciamus quae sint istae misericordiae, sequenti sermone demonstrat: Semel juravi in sancto meo: si David mentiar, semen ejus in sempiternum manebit, et thronus illius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis. Qui idcirco vocatur fidelis, quia promissa compleverit. Pro quibus LXX transtulerunt, sancta David fidelia (Act. XIII, 34): quod potest pro firmis accipi atque robustis. Ut est illud: Fidelia omnia mandata ejus: confirmata in saeculum saeculi (Psal. CX, 8). Et in alio loco: Deus fidelis, et non est iniquitas in eo (Deut. XXXII, 4). Et apostolus Paulus: Si negaverimus, inquit, eum, ipse fidelis manet: negare seipsum non potest (II Tim. II, 13). Et in alio loco scribens ad Timotheum: Fidelis sermo, et omni acceptione dignus (I Tim. XV). Hoc autem pactum, quod Dominus pollicetur, non erit breve et unius temporis, sicut fuit populi Judaeorum, sed manebit in aeternum, ut veniat verus David, et in Evangelio compleantur quae ex Dei persona sunt repromissa: Inveni David servum meum, in misericordia sancta unxi eum (Ps. LXXXVIII, 21). Cujus manum posuit in mari, et in fluminibus dexteram illius. Quem juxta Ezechiel, per multa jam saecula dormiente David, appellat servum suum atque pastorem dicens: Suscitabo vobis pastorem unum, servum meum David (Ezech. XXXIV, 23).

(Vers. 4, 5.) Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis: et gentes, quae non cognoverunt te, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia [Al. qui] glorificavit te. LXX: Ecce testimonium in gentibus dedi eum, principem et praecipientem gentibus: gentes, quae nesciebant te, invocabunt te: et populi, qui ignorabant te, ad te confugient: propter Dominum Deum tuum Sanctum Israel, qui glorificavit te. Provocaverat ad credendum populum Judaeorum, ut inclinarent aurem suam, et pactum acciperent sempiternum, quod Dominus David repromiserat, et Abraham, ac semini ejus, dicens: In semine tuo benedicentur gentes (Genes., XXII, 18). Quod apostolus Paulus edisserens, Non dixit, ait, in seminibus: sed, in semine, quod est Christus (Galat. III, 16). Et quia sciebat, illis non credentibus, credituros esse populos nationum, transit ad gentes; et dicit misisse se Filium suum testem vel testimonium cunctarum gentium, qui praecepta illius atque mandata populis nuntiaret, qui de seipso loquitur: Oportet praedicari Evangelium istud in omni orbe, in testimonium cunctis gentibus (Matth. XXIV, 14). Denique superbientem Pilatum hoc sermone confutat: In hoc natus sum, ut testimonium praebeam veritati (Joan. XVIII, 37). De quo apostolus Paulus scribit Timotheo: Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit se redemptionem pro omnibus, testimonium temporibus propriis: in quo ego positus sum praeco et Apostolus (I Tim. II, 5). Omnia ergo quae dicuntur, ad eum referenda sunt, qui quasi ovis ad victimam ductus est, et quasi agnus coram tondente non aperuit os suum. De quo supra dicitur: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem (Isai. LIII, 2); et: Ipse peccata nostra portavit, et pro nobis dolet. Ad hunc confugerunt, sive cucurrerunt, qui eum antea nesciebant, dicentes: Deus noster refugium et virtus (Psalm. XLV, 1); et iterum: Domine, refugium factus es nobis in generatione et generatione (Ps. LXXXIX, 1). De quorum fide et supra legimus: Quibus non est praedicatum de eo, videbunt: et qui non audierant, intelligent. Iste testis est omnium, quae Pater mundo spopondit et praestitit, cujus mysterium brevi Paulus ad Ephesios sermone comprehendens: Deus, inquit, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae (Eph. I, 3): De quo et nunc scriptum est: Propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israel, qui glorificavit te, et ea gloria, quam habuit priusquam mundus fieret. De qua et Propheta testatur: Apparebit gloria Dei (Hebr. I), qui est splendor gloriae, et forma substantiae ejus, quando omnis lingua confitebitur, quod Dominus Jesus in gloria Patris sit (Philip. II). Qui respondit Filio gloriam, quam prius habuerat, postulanti: Et glorificavi, et glorificabo. De quo et Joannes apostolus: Vidimus, ait, gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis (Joan. XII, 28; I, 14). Ergo quando de eo loquitur: Qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, appellatur Pater gloriae: quando autem de eo qui dicit in Evangelio: Quid me persequimini hominem, qui veritatem vobis loquor (Joan. VIII, 4)? vocatur Deus Domini nostri Jesu Christi. Non quod alter et alter sit (qui multorum error est pessimus), sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc divinitatis suae gloriae, nunc nostrae naturae, quam suscipere dignatus est, loquatur affectibus.

(Vers. 6, 7.) Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Derelinqunt impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum. LXX: Quaerite Dominum: et cum inveneritis eum, invocate. Et postquam vobis appropinquaverit, relinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et convertatur ad Dominum: et misericordiam consequetur: quia multum dimittet peccata vestra. Quia igitur, ut ante jam diximus, noluistis pactum recipere sempiternum, et misericordias David fideles, quas, vobis nolentibus suscipere, suscepit turba gentilium, moneo vos populares meos ego Propheta, atque contestor, dum tempus est, agite poenitentiam. Convertimini ad eum, qui vobis nunc loquitur per Prophetas, qui postea locuturus est praesens. Quaerite eum dum inveniri potest, dum estis in corpore, dum datur locus poenitentiae, et quaerite non loco, sed fide. Quomodo autem quaeratur Deus, in alio loco plenius dicitur: Sapite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite eum: quia invenitur ab his qui non tentant eum: et apparet his, qui non sunt ei increduli (Isai. I, 1, 2). Unde et nos scientes illud dictum de peccatoribus: Qui longe recedunt a te, peribunt, loquamur ad Dominum: Quo ibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades (Ps. CXXXVIII, 7, 8). Et invocemus eum, dum prope est, ne nostris vitiis atque peccatis procul recedat. Appropinquat enim appropinquantibus sibi, et filio longo post tempore revertenti, laetus occurrit. Quamobrem sanctus in psalmo canit: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Ps. LXXII, 28). Et Moyses solus appropinquabat ad Dominum (Exod. XX). Et per Jeremiam loquitur Deus: Ego Deus appropinquans, et non de longe (Jer. XXIII, 33). Appropinquans eis, qui mihi appropinquant fide, et longe recedens ab his, qui a me procul infidelitate discedunt. Propter quae dicitur ad credentes: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Ac ne hoc putaremus posse sufficere, statim subjungit: Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jacob. IV, 8). De quo supra dixerat: Adversarius vester diabolus sicut leo circumiens, quaerit quem devoret. Adversum quem resistite confortati fide (I Pet. V, 8, 9). Nec satis est quaerere Dominum, et dum poenitentiae tempus est, invenire, atque invocare eum dum prope est, nisi reliquerit impius vias suas pristinas, et cogitationes antiquas quibus a Domino declinaverat. Tunc enim revertemur ad Dominum, qui miserebitur nostri; et ad clementissimum patrem, qui multus est in misericordiis, et facilis ad ignoscendum, cum cogitationes et vias pristinas reliquerimus, ut postea mereamur audire: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1).

(Vers. 8, 9.) Non enim cogitationes meae, cogitationes vestrae: neque viae vestrae, viae meae, dicit Dominus. Sicut enim exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris. LXX: Neque enim sunt cogitationes meae, sicut cogitationes vestrae: nec sicut viae meae, viae vestrae, dicit Dominus. Sed quantum distat coelum a terra, tantum distat via mea a viis vestris, et cogitationes vestrae a cogitatione mea. Ne putetis, inquit, difficile esse quod spondeo, et vobis incredibile videatur, impium et iniquum posse salvari, vel populum Judaeorum, vel omnes qui in gentibus nesciebant Deum: hoc considerate, quod multa inter mea vestraque consilia sit differentia, et quanta naturae, tanta voluntatis diversitas (Prov. XIX). Multae enim cogitationes in corde viri, consilium autem Domini in sempiternum manet. Vos, ut homines, saepe promissi poenitentes, veterem voluntatem novella voluntate subvertistis. Dominus enim dissipat consilia gentium, et reprobat cogitationes populorum, et irritas facit voluntates principum (Psal. XXXII). Cogitationes autem cordis ejus a generatione in generationem; et quidquid decreverit, non potest immutari. Vultis scire diversitatem mei vestrique consilii? Quantum coelum loci distat a terra, et aliud Angelorum, aliud hominum habitaculum est, tantum meae cogitationes a vestris consiliis separantur. De meis enim cogitationibus dicitur: Inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. XI, 33). Porro de vestris: Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire (Psal. XX, 12). Et in alio loco: Quodcumque inieritis consilium, dissipabitur, et quidquid locuti fueritis, non permanebit in vobis (Isa. VIII, 10). Perspicua interpretatione non indigent, idcirco stringuntur potius, quam disseruntur.

(Vers. 10, 11.) Et quomodo descendit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revertetur [Vulg. revertitur]; sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti: sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud. LXX: Quomodo si descendat pluvia, aut nix de coelo, et non revertatur, donec inebriet terram, et generet et oriatur, et det semen seminanti, et panem ad comedendum: sic erit verbum meum, quod exierit de ore meo: non revertetur donec compleat quae volui, et prosperas faciam vias ejus et praecepta mea. Pendent ex superioribus quae dicuntur, et breviter hic sensus est: non sit incredulus populus nationum, quod post tanta scelera impius repente salvetur. Non enim sunt cogitationes meae ut cogitationes hominum, et quantum coelum distat a terra, tantum meae cogitationes a cogitationibus hominum separatae sunt. Ego enim clementissimus sum, et multus ad ignoscendum. Vultis et aliam accipere similitudinem? Quomodo imber et nix descendit de coelo, et illuc ultra non revertetur, sed inebriat terram, et infundit eam, et varia semina pullulat, ut plenis segetibus panes in usus hominum procreentur: sic repromissionis meae verbum, quod semel pollicitus sum, et quod egressum est de ore meo, irritum non erit; sed omnia opere complebuntur. Juxta anagogen duplex intelligentia est, quod verbum Domini vel ille sit, de quo scriptum est: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui non revertetur ad eum vacuus, nisi Patris fecerit voluntatem; et universa compleverit propter quae fuerat corporatus, et mundum reconciliaverit Deo. Qui de ore procedere dicitur, et de utero ac vulva: non quod Deus haec membra habeat, sed quod nos naturam Domini per nostra verba discamus. Vel certe hoc dicendum, quod Evangelicae sermo doctrinae imber appelletur, et pluviae quas fundunt super terram bonam, nubes spirituales, ad quas pervenit veritas Dei. Quem imbrem, et quas pluvias Moyses in Deuteronomii Cantico pollicetur (Deut. XXXII, 1, 2): Audiat terra verba oris mei: exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea; ut qui seminaverint in lacrymis, in gaudio metant (Psal. CXXV). Et qui seminaverint in justitia et spiritu, metant fructum vitae sempiternae, accipiantque panem doctrinae Evangelicae, de quo in Proverbiis et in Ecclesiaste scriptum est: Aperi oculos tuos, et implere panibus (Prov. XX, 13); et iterum: Mitte panem tuum super aquam, quia in multitudine dierum tuorum invenies eum (Eccles. XI, 1). Neque enim credendum est, quod praecipiatur vescentibus, ut ad comedendum hunc panem, quo corpora nutriuntur, oculos aperire debeant, et sic saturari panibus, quos in Abacuc comedit pauper abscondite (Abac. III). Sed ad panem doctrinae cohortatur Dei, quem, nisi aperuerimus oculos cordis nostri, comedere non possumus. De quo saepe scribit et Paulus his, qui fidei et veritatis sermonibus nutriuntur (II Cor. IX). Praecipiturque doctori, ut panem doctrinae suae mittat super omnem aquam, et cunctis infundat gratiam spiritualem, et sciat quod si fecerit quae praecepta sunt, in novissimo tempore sit praemia recepturus. Satisque videbitur injustum, ut qui praebet eleemosynam, de iniquo mammona faciat sibi amicos, qui eum recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI): et qui spirituales largitur cibos, datque conservis cibaria in tempore suo, non inveniat eos post multa saecula, quae Ecclesiastes appellat dierum multitudinem (Eccl. XI).

(Vers. 12, 13.) Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini. Montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. Pro saliuncula ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus. Et erit Dominus nominatus in signum aeternum, quod non auferetur. LXX: In laetitia egrediemini, et in gaudio deducemini. Montes et colles exsilient, exspectantes vos in gaudio, et omnia ligna agri applaudent ramis. Et pro στοιβὴ (id est vilissimis stipitibus [Al. stirpibus] ascendet cyparissus: et pro conyza ascendet myrtus. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum, et non deficiet. Verbum, inquit, meum non revertetur vacuum, sed postquam compleverit universa, quae volui, et meam in terris fecerit voluntatem, tunc ad me veniet; et implebitur illud, quod scriptum est: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1, 2). In laetitia enim egrediemini de idololatriae sanguine, et deducemini in pace; ut audiatis ab Apostolo: Gratia vobis et pax (Rom. I, 7). Sive in gaudio deducemini: ut post umbram Legis discatis Evangelii veritatem. Montes enim et colles, quos Angelos intelligere possumus, et Sanctorum animas, quae pro varietate virtutum, montes appellantur et colles, gaudebunt super poenitentibus, et mentis laetitiam saltibus indicabunt. Quod et Dominus loquitur in Evangelio: Laetabuntur Angeli in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7). Omnia quoque ligna agri plaudent manu, sive ramis, quae plantata sunt secus decursus aquarum, quae fructum suum dabunt in tempore suo, et folium eorum non defluet (Psal I). De quibus unum lignum loquebatur in psalmo: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Ps. LI, 10). Interrogemus eos, qui simplicem tantum sequuntur historiam, et elixas carnes agni comedunt. Utrum ligna plaudant ramis, et concrepent manu, et illud quod de fluminibus dicitur: Flumina plaudent manu (Psal. XCVII, 8), quo sensu accipiendum sit. Nec solum montes et colles exsilient atque cantabunt; et omnia ligna agri, cui benedixit Dominus, plaudent ramis, et manibus concrepabunt: sed et στοιβὴ quoque et κονύζη sive saliuncula et urtica, in abietem vertentur [Al. vertuntur], ac myrtum et cyparissum. Στοιβὴ juxta Symmachum et LXX in Hebraeo scribitur NESUS (נעצוץ): quem Aquila et Theodotio κονύζην interpretati sunt. Est autem κονύζη herba vilissima et amara, odorisque pessimi. Ubi autem Septuaginta transtulerunt κονύζη, quae in Hebraico dicitur SARPHOD (סרפד), Symmachus vertit, urticam. Utcumque se habet nominum proprietas, hoc dicendum est, quod mala vertantur in bona, et pro vitiis nascantur virtutes, id est, pro iniquitate, justitia; pro temeritate, fortitudo; pro luxuria, temperantia; pro stultitia, prudentia. Demus exempla majorum: Matthaeus et Zachaeus et publicani, saliuncula erant, et στοιβὴ, et stirpes inutiles, et κονύζη amari saporis, et odoris teterrimi, dicentes: Computruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6). Isti in Apostolos repente mutati, facti sunt cyparissus, et abies, et myrtus, odoris optimi, et in varia opera necessarii. Paulus quoque persecutor Ecclesiae, quando audiebat a Domino: Saule, Saule, quid me persequeris? Durum est contra stimulum calcitrare (Act. IX, 4, 5), urtica erat, habens persecutionis aculeos. Quando autem in toto orbe Evangelium praedicavit, et dicere poterat: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15), recte cyparissus appellatur, et myrtus. Meretrices et publicani praeveniunt Pharisaeos in regno Dei, et latro de cruce transit in paradisum (Matth. XXI). Ergo illud quod in Evangelio dicitur: Non potest arbor bona facere fructus malos (Luc. VI, 43; Matth. VII, 18), nequaquam refertur ad naturae proprietatem, ut haeretici volunt, sed ad mentis arbitrium. Denique infertur: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos. Ex quo perspicuum est, unumquemque propria voluntate facere animam suam [Al. animae suae] bonam vel malam arborem, cujus fructus varii sunt. Sequitur: Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum, quod non deficiet. His, qui de malo commutati fuerint in bonum, erit Dominus in nomen et in signum aeternum, ut ex ipsius appellentur nomine Christiani, et crucis ejus inurantur cauterio. De quo signo Simeon tenens ulnis parvulum, loquebatur: Hic erit in ruinam et in resurrectionem multorum, et in signum, cui contradicetur (Luc. II, 34): de quo et supradictum est: Dabit vobis Dominus signum (Isai. VII, 14): Et sanctus cantat in psalmo: Fac mecum Dominum signum in bonum (Ps. LXXXV, 17). Et ipse qui signum est: Cum videritis, ait, signum Filii hominis, quod non deficiet, nec ullo fine mutabitur, sed de praesenti conversatione transiet in futurum.

(Cap. LVI.—Vers. 1.) Haec dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam: quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. LXX, pro justitia, misericordiam transtulerunt, caetera similiter. Gentium vaticinio terminato, quae in adventu sermonis Dei de saliuncula et urtica in cyparissum myrtumque mutandae sunt, loquitur Isaias ad illius temporis auditores, ut faciant cuncta, quae recta sunt, et parent se adventui Salvatoris, quia ipse est justitia et misericordia Dei. Si enim cogitationes Sanctorum judicia sunt: et exercitatos sensus ad discretionem boni ac mali habere debemus, cur non omni tempore custodiamus judicium, ne despiciamus personam pauperis in judicio, ne divitis potentia terreamur: sed ita magnum judicemus ut parvum, scientes juxta Moysen, quod Domini judicium sit, qui judicat judicantes (Deut. I); juxta quod et in psalmo legitur: Deus stetit in synagoga deorum: in medio autem deos dijudicat (Ps. LXXXI, 1). Huic quod nunc dicitur: Custodite judicium, et facite justitiam, illud simile est: Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3); ut juste quod justum est, persequantur. Quamquam in nomine justitiae, omnis mihi videatur significari locus, quod qui unam justitiam fecerit, cunctas virtutes implesse dicatur quae invicem se sequuntur, et sibi haerent: ita ut qui unam habuerit, omnes habeat, et qui una caruerit, cunctis careat. Tale quid et quartus decimus psalmus sonat: Qui ambulat immaculatus, et operatur justitiam (Ps. XIV, 2). Et alibi scriptum est: Justitiam discite qui habitatis super terram (Isai. XXVI, 9). Quod autem Salvator, qui factus est nobis justitia, et sanctitas, et redemptio, ipse sit misericordia Dei (I Cor. I), sanctorum verba testantur: Et misit Deus misericordiam suam, et veritatem suam (Ps. LVI, 4).

(Vers. 2.) Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud: custodiens sabbatum, ne polluat illud: custodiens manus suas, ne faciat omne malum. LXX: Beatus vir qui faciet haec, et homo qui retinet ista, et custodit sabbata, ut non profanet ea, et servat manus suas, ne faciat iniquitatem. Qui cum apostolo Paulo potest dicere: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus: ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam; postquam factus sum vir, dextruxi ea, quae parvuli sunt (I Cor. XIII, 11): iste praesentem consequitur beatitudinem, praeteritorum obliviscens, et in futurum se extendens donec perveniat in unitatem fidei, et cognitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; ut ei psalmus ille valeat coaptari: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Ps. I, 1). Iste igitur vir, et filius interioris hominis, de quo in Levitico crebrius dicitur: Homo, homo (Levit. XVII, 8): in eo beatus est, quod facit primum, et apprehendet haec: judicium scilicet atque justitiam et salutem Domini, quae prope est, et cunctis gentibus revelanda: ut non solum faciat quod praeceptum est, sed stricta teneat manu; et custodiat sabbatum, ne polluat illud: Quod sit autem sabbatum, quod praecepit observandum, sequens versus ostendit: Custodiens manus suas, ne faciat omne malum. Neque enim prodest sedere in sabbato, sive dormire, et epulis inhiare. Sed si bona faciens, quiescat in malis, et juge iniquitatis habeat sabbatum, id est, otium, eaque tantum faciat, quae ad animae salutem pertinent, et ad omne opus servile non moveat. Qui enim facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII). Nos autem in libertatem vocati sumus, qua libertate donavit nos Christus (Galat. IV), ut nequaquam operemur cibum, qui perit; sed adhaerentes Domino, dicamus cum Propheta: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Ps. LXXII, 28). Efficiamur cum eo unus spiritus, impleamusque sabbata dedicata, ne simus de sex diebus, in quibus factus est mundus, de quibus Apostoli non erant, quibus Dominus loquebatur: Si essetis de mundo isto, mundus utique amaret quod suum est. Nunc autem non estis de mundo isto, quia elegi vos, et idcirco odit vos mundus (Joan. XV, 19).

(Vers. 3.) Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. LXX: Ne dicat alienigena, qui appositus est Domino: Putasne separet me Dominus a populo suo? et ne dicat eunuchus, quia ego sum lignum aridum. Qui humiliter hunc locum intelligunt, ad proselytos ex gentibus et vere eunuchos referunt quae dicuntur, quod et advenae, si legem Domini susceperint, et circumcidantur, et eunuchi, qualis fuit Candacis ille reginae (Act. VIII), qui etiam in itinere otiosus esse non poterat, et dum quaerit interpretem lectionis, Christum reperit quem quaerebat, non sint externi a salute Dei. Hoc autem, inquiunt, dicitur contra Judaeos, qui nobilitatem jactant generis, et filios Abrahae se esse dicunt, et beatos putant qui habent semen in Sion, et domesticos in Jerusalem (Joan. VIII). Nos autem quos supra per saliunculam et urticam et κονύζην et στοιβὴν interpretati sumus (Supra ad cap. LV), in abietem et cyparissum myrtumque conversos, eosdem nunc ac fidem Evangelii intelligimus provocari: quod desperare [Al. desperari] non debeant, si adhaeserint Domino: nec se putent a Dei populo separari. Omnes enim qui in Christo sunt baptizati, Christum induerunt (Galat. V). Non est Judaeus et Ethnicus, Circumcisio et Praeputium, quibus in Deuteronomii praecipitur Cantico: Laetamini gentes cum populo ejus, id est, Dei qui priorem habuit populum Judaeorum (Deut. XXXIII, 43). Qui de Oriente et Occidente venientes, requiescent in sinu Abraham. Hoc est quod et Joannes Baptista dicebat: Et ne dicatis, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Et quomodo in proselytis non est ulla diversitas, sed et viri et feminae ad salutem pariter vocantur: sic et in eunuchis qui se castraverunt propter regna coelorum, uterque sexus accipitur; qui mortificaverunt membra sua super terram, fornicationem, immunditiam, passionem, desiderium malum: donec perveniant omnes in virum perfectum, et dicant cum Apostolo: Nos neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus juxta carnem Christum, sed nunc jam non novimus (I Cor. V, 16). Ergo in eunuchis nequaquam illi intelligendi sunt, quos ardens poeta describens ait (Lucan. lib. X):

              Nec non infelix ferro truncata juventus,

              Atque exsecta virum . . . . . . . .

Sed illi de quibus Dominus in Evangelio loquitur: Qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12): quales erant et Apostoli, quibus admirantibus et pro rei difficultate dicentibus: Quis ergo potest salvus fieri? respondit Salvator: Qui potest capere, capiat. Unde et Apostolus de hujuscemodi eunuchis, id est, de virginibus, praeceptum Domini se non habere testatur, sed dat consilium quasi misericordiam consecutus a Domino, volens omnes esse sicut seipsum: Tempus enim, ait, in collecto est: superest, ut et qui habent uxores, sic sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29). Qui enim liber vocatus est a servitute et officio conjugali, iste vere servus est Christi.

(Vers. 4, 5.) Quia haec dicit Dominus eunuchis: Si custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum: et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. LXX: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volo, et tenuerint testamentum meum, dabo eis in domo mea, et in muro meo locum nominatum, meliorem filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis et non deficiet. Duo proposuerat, proselytos et eunuchos. Prius loquitur de eunuchis, datque eis praecepta vivendi, et futurorum praemia pollicetur. Et post eos venit ad proselytos, illis quoque similia repromittens. Loquitur ergo eunuchis, qui desperatione dixerunt, Ecce ego lignum arens (Exod. XXIII), ne se putent subjacere maledicto, quod sterilibus dictum est: Maledictus sterilis qui non facit semen in Israel (Deut. VII). Si, inquit, custodierint sabbata mea, et de meis praeceptis elegerint ea quae volui, et non ea quae pro audientium imbecillitate concessi, et foedus meum sive testamentum omni retinuerint fide, dabo eis in domo mea, et in Templo meo, et in muris firmissimae civitatis meae locum, et nomen melius filiis et filiabus, quod nulla oblivione delebitur. Qui sint eunuchi supra diximus, qui solliciti sunt ad ea quae Dei sunt; quibus loquitur et Sapientia, quae titulo Salomonis inscribitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit stratum in delicto, habebit fructum in visitatione animarum. Et eunuchus, qui non est operatus manu iniquitatem, neque cogitavit contra Dominum mala. Dabitur enim fidei ejus electa gratia, et pars in templo Domini delectabilis (Sap. III, 13, 14). Haec sterilis virginitate fecunda [Al. fecundata] est; hic eunuchus regno coelorum vim facit, et violenter diripit illud. Iste custos sabbatorum, ut numquam faciat opera nuptiarum (I Cor. VII). Iste elegit quae Dominus voluit, ut plus offerat quam praeceptum est: ut non indulgentiam Apostoli ejus, sed voluntatem consideret. Iste tenet foedus Domini sempiternum, ut non ad tempus vacet orationi, et iterum ad id ipsum revertatur, sed accepturum esse se noverit in domo Domini, quae est Ecclesia ejus, locum optimum. Multae enim mansiones sunt apud Patrem (Joan. XIV). Et qui eunuchus fuerit, ac fecerit universa quae scripta sunt, habebit in muris ejus locum optimum, ut scilicet turris Domini efficiatur, et in sacerdotali consistat gradu, et pro carnis filiis, multos habeat filios spirituales. Talem fuisse eunuchum, quem Jesus amavit plurimum, Evangelistam Joannem, Ecclesiasticae tradunt historiae, qui recubuit super pectus Jesu (Joan. XIII); qui Petro tardius ambulante, elatus virginitatis alis cucurrit ad Dominum (Joan. XX); qui in secreta divinae se nativitatis immergens, ausus est dicere, quod cuncta saecula nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 2). Facessat igitur omnis cavillatio Judaeorum, et risui praebere se cesset, aperiens semiviris regna coelorum, cum pudicitia non in debilitate sit corporis, sed in animi voluntate.

(Vers. 6, 7.) Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos: omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem [Al. tenentes] foedus meum, adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. LXX: Et alienigenis, qui additi sunt Domino servire ei, et diligere nomen ejus, ut sint ei in servos et ancillas et omnes qui custodiunt sabbata mea, ut non violent ea, et tenent testamentum meum, inducam illos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae. Post eunuchos transit ad alienigenas, quos prius nominaverat, et illis quoque praemia pollicetur: quod si servierint ei, et de servitute transierint ad nominis illius charitatem, sint ei servi: qualis fuit et Apostolus Paulus, scribens in principio Epistolarum suarum: Paulus servus Jesu Christi (Rom, I, 1). Et Moyses famulus Dei (Hebr. III). Quod autem in LXX additum est: et ancillas, obelo praenotavimus. Neque enim fieri potest, ut in spiritualibus donis sit sexus ulla diversitas: cum in Christo Jesu non sit vir et mulier; sed omnes in eo, unum simus (Joan. XVII). De sabbato et foedere sempiterno supra diximus. Qui ergo haec fecerit, adducet eum Deus in monte sancto suo, et laetitia afficiet in domo orationis suae. Mons sanctus, aut dogmata veritatis sunt, Trinitatisque confessio: aut ipse Dominus, ad quem ultimo tempore (juxta hunc eumdem Isaiam et Michaeam prophetam) gentes plurimae confluent (Isai. II, Mich. IV). Domusque orationis Ecclesia est, quae in toto orbe dividitur, et non Templum Judaeorum, quod brevissimis Judaeae terrae arctabatur angustiis.

(Vers. 8, 9.) Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altare meum: quia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis, ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: adhuc congregabo ad eum congregatos ejus: Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. LXX: Holocaustomata eorum et victimae erunt acceptabiles super altare meum. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus, dixit Dominus, qui congregat dispersos Israel: quia congregabo ad eum congregationem. Omnes bestiae ferae, venite, comedite, omnes bestiae saltus. Differentiam hostiarum et holocaustorum in Levitico plenius discimus. Holocausta sunt, quae super altare integra concremantur. Victimae et hostiae, quarum pars offertur altari, pars sacerdotibus traditur. Non est ergo credendum quod alienigenarum et eunuchorum hostiae, ritu Judaico requirantur. Sed hoc scire debemus, quod holocausta eunuchi offerant, qui totos se consecrant Deo; victimas autem alienigenae, qui ad tempus vacant orationi, de quibus loquitur Deus: Hostia laudis glorificavit [Al. glorificabit] me; et in alio loco: Immola Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14). De his victimis et holocaustis, per Osee Dominus loquitur: Misericordiam volo et non sacrificium: scientiam Dei, magis quam holocausta, quae offeruntur super altare Domini (Osee, VI, 6). Quod Joannes in Apocalypsi in coelo se vidisse testatur, sub quo erant animae martyrum (Apoc. VI). Ex quo unus de Seraphim carbonem forcipe comprehensum ad Isaiae detulit labia purganda (Isai. IV, 6). Hoc est altare, et hoc tabernaculum, ad cujus similitudinem omnia in Exodo facta referuntur, quibus oblatae sunt victimae spirituales Deo (Exod. XXXVIII). Alioquin de corporalibus hostiis, et holocaustis supra idem testatur Deus: Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum holocaustomate [Al. holocaustomatibus] arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. Non uni genti Judaeae, nec uno Hierosolymae et urbis loco, sed in toto orbe terrarum: nequaquam taurorum et hircorum, et arietum, sed orationis. Quo testimonio Dominus abusus est, loquens contra eos, qui Spiritus sancti sub nomine, columbarum in Templo dona vendebant, et sedebant in cathedris pestilentiae, et habebant mensas nummulariorum (Matth. XXI et Joan. II), omnia facientes turpis lucri gratia, nescientes illud quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). Haec autem futura Dominus repromisit, qui congregat dispersos Israel. Ad quos et Petrus Apostolus scribit Epistolam: de quibus Evangelista loquitur: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI, 7), implereturque quod dictum est: Congregatio populorum circumdabit te: propter hanc in excelsum convertere (Psal. VII, 8). Congregatis autem per Apostolos reliquiis Israel, et in unum redactis gregem his, qui fuerant ante dispersi, omnes bestiae provocantur, ut veniant et devorent Israel, eos videlicet, qui credere noluerunt, de quibus Apostolus: Etenim perveniet super eos finis (Philipp. III). Et Dominus in Evangelio: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote, quod advenerit ejus consummatio (Luc. XI, 20). Sive hoc dicendum, quod bestiis ad devorandum traditi sunt, quas detestatur Propheta, dicens: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Ps. LXXIII, 19): de his tropologice bestiis, quae partem quamdam Domini devorarunt, et supra (Ad cap. IX) legimus, Syriam ab ortu solis, et Graecos ab Occidente, qui devorant Israel toto ore. Et in Jeremia: Ovis errans Israel, leones ejecerunt eam: primus devoravit eam rex Assur, et novissimus confringet ossa illius rex Babylonis (Jerem. L, 17). Potest et hoc dici, quod cum Israel populo rabidae prius gentes provocentur ad fidem, ut desertis saltibus, qui de exercitu Abessalon plurimos occiderunt, veniant ad Ecclesiam et comedant coelestem panem, agnique carne saturentur.

(Vers. 10-12.) Speculatores ejus caeci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. Et canes impudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius. LXX: Videte quoniam excaecati sunt omnes: non cognoverunt universi, canes muti non poterunt latrare: somniantes lectulum, amantes dormitationes. Et canes impudentes animae ignoraverunt [Al. ignorant] saturitatem. Et sunt mali nescientes intelligentiam: omnes vias suas secuti sunt. Unusquisque simul a summitate ejus. Venite et sumamus vinum, et inebriemur, et sit talis dies crastina, magna amplius nimis. Ut omnes, inquit, bestiae saltus veniant, et devorent congregatos, sive in locum Judaeorum, gentium turbae succedant, speculatores eorum in causa sunt, Scribae videlicet et Pharisaei: quia omnes caeci nescierunt Dominum Salvatorem, nec lucem voluerunt videre praesentem. Ad quos Dominus loquebatur: Stulti et caeci, quid est plus, aurum, an altare quod sanctificat aurum (Matth. XXIII, 17)? et iterum: Duces caeci, culicem liquantes, et camelum glutientes (Ibid., 24); et: Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Quod autem magistri speculatores vocentur, et supra legimus. In eo enim loco ubi juxta LXX dicitur: Vox custodum tuorum elevata est (Isai. LII, 8), in Hebraico scriptum est: Vox speculatorum tuorum. De quibus erat Ezechiel, cui loquitur Deus: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III, 17). Sed illi speculatores non erant caeci. Denique appellabantur videntes. Isti autem de quibus Propheta nunc loquitur, non solum speculatores caeci, sed et canes muti appellantur, non valentes latrare. Qui enim gregem Domini custodire debebant, et lupos abigere, et latrare pro Domino, diligunt somnia, et daemoniacis visionibus delectantur. Et est sensus: Non possunt loqui veritatem, sed universa mendacia. Nec hoc fine contenti sunt, qui in custodia gregis Domini dormiebant, et latrare non poterant, et amabant cubile, per quae voluptas corporis indicatur; sed apud suos impudentes [Al. impudentis] animae nescierunt saturitatem, qui numquam suo saturantur errore. Qui devorant plebem Domini sicut escam panis, et domos viduarum: gulaeque ac libidini serviunt. Non enim possunt dicere: Mandatum Domini lucidum illuminas oculos (Ps. XVIII, 9), nec nosse quod scriptum est: Sapientia hominis illuminat faciem ejus (Prov. XVII, 24). Et canes muti adversum inimicos, de quibus scriptum est: Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6). Et canes dormientes, qui nesciunt esse praeceptum: Ne dederis somnum oculis tuis, et palpebris tuis dormitationem (Ps. CXXXI); et rursum: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit (Matth. XXIV, 42). Et idcirco dantes locum diabolo, canes impudentissimi sunt, qui numquam saturantur. Vomunt enim quod comederunt, et revertuntur ad vomitum suum (Prov. XXVI). De quibus et Petrus Apostolus loquitur: Accidit illis verum illud proverbium: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Pet. II, 22). Quos speculatores et canes eosdem esse pastores, sequens sermo demonstrat: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam. Verbum enim Hebraicum ROIM [Al. ROEM] (רעים) quod quatuor litteris scribitur, res et ain et jod et mem, si legatur roim, pastores; si raim, pessimos sonat. Hoc diximus, ut variae interpretationis causas monstraremus. Omnes enim sua quaesierunt, et non quae Dei sunt, nec ambulaverunt per viam Domini (Philipp. II), de qua scriptum est: Quaerite quae sit via bona: et ambulate in ea (Jerem. VI, 16). Sed juxta quod in Judicum volumine legitur: Non erat rex in Israel; unusquisque quod rectum sibi videbatur, hoc faciebat (Judic. XVII, 6), et proprios sequebatur errores. Quodque sequitur: Unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum: venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate, et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius, in LXX Interpretibus non habetur, sed ex Hebraico additum, stellis illuminantibus praenotatur. Denique hos versiculos nullus Ecclesiasticorum Interpretum disseruit, sed quasi patentem in medio foveam transiliunt atque transmittunt. Quod autem dicit, hoc est, quoniam a via Domini declinantes, proprias semitas sunt secuti, propterea ardent avaritia a summo usque ad novissimum, a principibus usque ad plebem, ut postquam coeperint percutere conservos, et comedere ac bibere cum ebriis, dicant: Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate. Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Et erit sicut hodie, sic et cras: et multo amplius (I Cor., XV, 2). Hoc est quod supra dixit: Nescierunt saturitatem: nec praeterita voluptate satiantur, sed futuras delicias parant, multo majores quam quibus prius fruiti fuerant. Si hoc de principibus dicitur Judaeorum, propter quos plebs Domini a bestiis devorata est, vitemus exempla pejorum, nec in ebriemur vino, in quo est luxuria, nec voluptatibus obruamur; nec muti ad loquendum, contra adversarios nostros rabidi canes simus; sed Dei potius quam nostras sequamur vias, et audiamus Scripturam monentem: Sapite de Domino in bonitate (Sap. I, 1). Et iterum: Intelligentia optima est his qui faciunt eam. Et si canes fuimus, non desperemus salutem, audientes verba Chananaeae dicentis ad Dominum: Etiam, Domine, nam et catelli comedunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum (Matth. XV, 27). Ob quam causam misericordiam consecuta, audit a Domino: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Poterat enim dicere cum Propheta: Viam mandatorum tuorum cucurri (Ps. CXVIII, 32). Et iterum: Deduc me in via recta.

(Cap. LVII.—Vers. 1, 2.) Justus periit [Vulg. perit], et non est qui recogitet in corde suo: et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiae collectus est justus. Veniat pax: requiescat in cubili suo qui ambulat [Vulg. ambulavit] in directione sua. LXX: Videte quomodo justus periit, et nemo suscipit corde: et viri justi tolluntur, et nemo considerat. A facie enim iniquitatis ablatus est justus: erit in pace sepultura ejus: ablata est de medio. Propter speculatores caecos et canes mutos, qui ipsi pastores sunt, nescientes intelligentiam, nec praesentibus saturantur voluptatibus, sed semper se praeparant ad futuras, justus periit, de quo dicit uxor Pilati: Nihil tibi sit et justo illi (Matth. XXVII, 19). Qui lotis manibus, innocens sum ego, inquit, a sanguine justi hujus. In quo considerandum quod verbum perditionis, de quo saepe haeretici calumniam faciunt, quod interitum significet, et abolitionem in perpetuum, ponatur super Christo, cujus utique perditio persecutionis magnitudinem, et non finem monstrat substantiae. Et nemo est, ait, qui recogitet in corde suo, sive reponat. Neque enim fieri poterat, ut caeci et muti videntes vana et amantes somnia, ignorantesque intelligentiam atque sapientiam, cogitarent ea quae Dei sunt. Quodque sequitur: Et viri misericordiae, sive justi, colliguntur atque tolluntur, Apostolos significat, qui interficiuntur ab impiis, et a Domino congregantur. Causasque reddit cur interfectus sit justus atque sublatus, dicens: A facie enim malitiae collectus est justus, ut mala saeculi non videret. Sive propter malitiam hominum, quorum ipse peccata portabat, ad Patrem victor ascendit. Quod autem juxta Hebraicum dicitur: Veniat pax, requiescat in cubili suo: ambulet in directione sua, sensus quidem perspicuus est, sed verborum consequentia, quae in suae linguae stat idiomate, apud nos videtur esse turbata. Quod autem dicit, hoc est: Veniat pax Justi, quam ascendens ad Patrem Apostolis dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Cumque pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, venerit, requiescent Apostoli ejus in cubilibus suis, et mors eorum requiescet. Ex quo ostendit martyres non perire, sed vincere, et aeterna sede requiescere. Ipse vero cujus pax est, et cujus Apostoli requiescunt in cubilibus suis, ambulat in directione sua, recto itinere ad Patrem victor ascendens. Porro quod in Septuaginta legitur: A facie malitiae ablatus est justus, erit in pace sepultura ejus, ablata est de medio, omnia referuntur ad Christum absque commixtione personae Apostolorum, cujus sepultura in pace est, et sublata de medio. Neque enim caro ejus vidit corruptionem, nec permansit in sepulcro, qui est inter mortuos liber, dicente Angelo ad mulieres: Quem quaeritis Jesum, non est hic: Venite, et videte locum ubi positus fuit Dominus (Matth. XXVIII, 5, 6). Judaei et haec et caetera quae sequuntur, vel generaliter de omnibus justis arbitrantur intelligi, quorum Manasses fudit sanguinem, et implevit Jerusalem a porta usque ad portam; vel certe Isaiam de sua prophetare morte, quod serrandus sit a Manasse serra lignea, quae apud eos certissima traditio est. Unde et nostrorum plurimi illud, quod de passione Sanctorum in Epistola ad Hebraeos ponitur: Serrati sunt (Hebr. XI, 37), ad Isaiae referunt passionem.


Index              Poster