Hieronymus. Commentarii in Isaiam. Liber XII

Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti

Liber duodecimus

Nullus tam imperitus scriptor est, qui lectorem non inveniat similem sui: multoque pars major est Milesias Accedunt nunc hisce Commentariis recognoscendis duo Ambrosiani mss. quorum alter satis antiquus S littera, et num. 45 praenotatus, Milesias et fabellas hic legit. Nempe Milesias substantive dixere Veteres: et Hieron. contra Rufinum lib. I, n. 17: Cirratorum turba Milesiarum in scholis figmenta decantat. Alter praegrandi forma E littera et n. 98 designatur, eoque passim utemur inferius. fabellas revolventium, quam Platonis libros. In altero enim ludus et oblectatio est, in altero difficultas et sudor mixtus labori. Denique Timaeum de mundi harmonia astrorumque cursu et numeris disputantem, ipse qui interpretatus est Tullius, se non intelligere confitetur. Testamentum autem Grunnii Corocottae Porcelli decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium. Igitur et noster Luscius Lanuinus fruatur testibus, immo fautoribus suis; vincatque multitudine, quia forsitan vincit ingenio. Mihi sufficit paucorum testimonium, et amicorum laude contentus sum, qui in expetendis opusculis meis, amore nostri labuntur, et studio Scripturarum; ac nonnullos fore arbitror qui hoc ipsum quod ad te, Eustochium, sermonem facio, obtrectationi patere contendant, non considerantes, Holdam et Annam ac Debboram, viris tacentibus, prophetasse: et in servitute Christi nequaquam differentiam sexuum valere, sed mentium. Duodecimus ergo in Isaiam explanationum liber hoc habebit exordium.

(Vers. 27 seqq.) Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel, abscondita est via mea a Domino: et Deo meo judicium meum transibit [Al. transivit]? Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus, Dominus qui creavit terminos terrae, non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus. Qui dat lasso virtutem: et his qui non habent fortitudinem, robur multiplicat. Deficient pueri et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current, et non laborabunt; ambulabunt, et non deficient. LXX: Non enim dicas, Jacob: et quid locutus es, Israel: Abscondita est via mea a Deo, et Deus meus judicium meum abstulit, et recessit: et nunc nescis, et non audisti? Deus aeternus, Deus qui creavit terminos terrae: non esuriet, nec laborabit, nec est inventio prudentiae ejus. Qui dat esurientibus fortitudinem: et non dolentibus moerorem. Esurient enim juvenes, et laborabunt adolescentes, et electi infirmi erunt. Qui autem exspectant Deum, mutabunt fortitudinem. Assument alas quasi aquilae: current, et non laborabunt: gradientur, et non esurient. Cum Omnipotentis Dei tanta sit magnitudo, ut nihil eum lateat, et omnia illius arbitrio gubernentur, quare dicis Jacob, id est, duae tribus quae appellabantur Juda; et loqueris Israel, decem aliae tribus in Samaria, quae jam captivae ductae estis in Assyrios: Abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo judicium meum transibit? Et est sensus: Dicitis, ad Deum terrena non pertinent, nec considerat quid unusquisque nostrum gerat. Unde et nos ab hostibus injuste opprimimur, et in jumentorum et piscium similitudinem, juxta Abacuc, absque ullo rectore disperdimur (Abac. I). Quibus respondit Deus: Numquid nescis; nec praecedentium Scripturarum te verba docuerunt, sive juxta LXX ignoras, quia non audisti, quod aeternus Deus et Creator omnium Dominus omnia novit, omnia continet, omnia sua majestate dispensat? Nec aliquando deficit, nec laborat; ut tuum judicium non intelligat, et absconditae sint ab eo viae tuae? Nec est, inquit, investigatio sapientiae ejus, de quo loco illud Apostoli sumptum reor: Incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles [Forte ininvestigabiles] viae illius (Rom. XI, 33); sive, ut LXX transtulerunt, non esuriet, et non laborabit. Ubi enim cibus, ibi frequenter esuries, si cibum detraxeris: et ubi esuries, ibi et labor. Cum autem in Deo haec non sint, cur ei humanas jungitis passiones? quin potius ipse esurientibus et lassis dat fortitudinem, et qui videntur in saeculo esse quasi nihili, virtutem roburque multiplicat, sive juxta LXX, qui tribuit non dolentibus moerorem, est enim tristitia quae ducit ad mortem, et est tristitia quae ducit ad vitam. Unde his qui habent cor impoenitens, dat tristitiam ut peccata sua intelligant. Et quia multi gaudent in corporis sanitate, et adolescentiam atque pueritiam putant esse perpetuam, jungit et dicit, quod florens aetas cito concidat, et corpora robusta marcescant. Qui autem non in suis viribus, sed in Deo habeant fiduciam, et ejus semper misericordiam praestolentur [Al. praestolantur], mutent fortitudinem, et vadant de virtute in virtutem: et assumant pennas sicut aquilae, et audiant: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Ps. CII, 5); currant ad Dominum, et ejus desiderio non laborent; ambulent, et numquam deficiant. Crebro diximus, aquilarum senectutem revirescere mutatione pennarum, et solas esse quae jubar solis aspiciant et splendorem radiorum ejus possint micantibus oculis intueri: pullosque suos an generosi sint, hoc experimento probent. Itaque et sanctos repuerascere, et assumpto immortali corpore, laborem non sentire mortalium, sed rapi in nubibus obviam Christo, et nequaquam juxta LXX esurire, quia praesentem Dominum habeant cibum.

(Cap. XLI.—Vers. 1 seqq.) Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur: simul ad judicium propinquemus. Quis suscitavit ab Oriente Justum: vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit. Dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui illius. Persequetur eos: transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit. Quis haec operatus est et fecit: vocans generationes ab exordio? Ego Dominus, primus et novissimus ego sum. Viderunt insulae, et timuerunt: extrema terrae obstupuerunt, appropinquaverunt et accesserunt. Unusquisque proximo suo auxiliabitur: et fratri suo dicet [Al. dicit], Confortare. Confortavit [Al. confortabit] faber aerarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis, dicens, glutino bonum est: et confortavit eum in clavis, ut non moveatur [Al. moveretur]. LXX: Innovamini ad me insulae, principes enim mutabunt virtutem: appropinquent et loquantur simul: tunc judicium annuntient: Quis suscitavit de Oriente justitiam: vocavit eam ad pedes suos et vadet? Dabit in conspectu gentium: et reges in stuporem mittet, et dabit in terram gladios eorum: et sicut stipulam projectam arcus eorum: et persequetur eos, transibit in pace via pedum ejus. Quis operatus est et fecit haec? vocabit eam, qui vocat eam a generationum principio. Ego Deus primus, et in haec quae ventura sunt ego sum. Viderunt gentes et timuerunt: termini terrae obstupuerunt et accesserunt: venerunt simul, judicans unusquisque proximo suo auxiliari et fratri: et dicet: praevaluit vir artifex et aerarius percutiens malleo simul producens: aliquando quidem dicit, solidatio bona est. Confortaverunt ea, in clavis ponent ea: et non movebuntur. Gentes, id est, insulae, quae falsis amarisque hujus saeculi tunduntur fluctibus, jubentur audire et ora concludere, et illud nosse quod ad Israel dictum est: Audi, Israel, et tace; et mutare fortitudinem, ne per imbecillitatem pristinam, Dei non possint audire sermonem, ut accedant prius ad Dominum, et quod non sint propria salute contentae; sed quod didicerint, caeteros doceant, et cum Domino disputent, utrum omnium Deus justa servaverit. Sic autem interrogat eos, et ad respondendum provocat, ut interrogatione doceat quod ignorant: Quis suscitavit ab Oriente justum, sive justitiam? Neque enim Judaeorum tantum Deus, sed et gentium, qui vocavit Christum Dominum Salvatorem, qui factus est nobis sapientia a Deo, justitia et sanctitas, et redemptio (I Cor. I). In quo juxta eumdem Apostolum Dei justitia revelatur (Ibid.). Vocavit autem eum, ut se in omnibus sequeretur, et opera Patris faceret; et illud impleret dicens: Deus, ut facerem voluntatem tuam volui (Ps. XXXIX, 9). In hujus conspectu reges et gentes colla submittent, et gladio illius ac sagittis adversariae potestates, quasi stipula subjicientur, et pulvis. Persequetur eos, reges videlicet et principes gentium singularum: Et pertransibit in pace, ad pacem cunctos vocans, ut reconcilientur Deo. Semita in pedibus illius non apparebit, id est, viae laborem non sentiet, nec aliquam imbecillitatis humanae lassitudinem; sed de torrente bibet in via, et propterea levabit caput (Ps. CIX). Quis, inquit, haec operatus est et fecit? Quis suscitavit justum, sive justitiam? Quis ei gentes et reges tradidit? Quis gladio ejus et arcui universa subjecit? utique ille, qui ab initio mundi haec futura praedixit, qui omnium conditor est. Et quia dixerat sciscitantis affectu: Quis suscitavit ab Oriente justum, etc., cunctis tacentibus sibi ipse respondit: Ego sum Dominus, primus et novissimus ego sum. Ipse est qui et in Apocalypsi Joannis loquitur: Ego sum alpha et ω, principium et finis (Apoc. I, 8; et XXII, 13). Viderunt insulae, id est, gentes, sive Ecclesiae de gentibus congregatae, quae mundi hujus sustinent tempestates; et timuerunt Dominum: Principium enim sapientiae timor Domini (Prov. IX, 10). Omnes terrarum termini ad Apostolorum verba tremuerunt, appropinquantes, et ad Christi Evangelium pariter accedentes. Cumque seipsos cernerent esse salvatos, id quod supra audierant: accedant, et tunc loquantur, opere compleverunt; ut auxiliarentur proximis suis, et fratres suos vellent in Domino confortare, et dicerent eis: Recedite ab idolis, simulacra daemonum antiqua contemnite, quae humana finxit manus, quae malleo cudente producta sunt, quae compacta glutino, quae stabilita clavis, ut non moveantur; et cum steterint, ambulare non valeant. Quae nos super persona Christi et vocatione gentium et praedicatione Evangelii atque idolorum condemnatione interpretati sumus, quidam ad Cyrum regem Persarum referunt, quod suscitaverit eum adversum Babylonios de Oriente, et parere suae fecerit jussioni, prosternens ei gentes plurimas, et gladio illius et arcui cuncta subjiciens: et caetera quae sequuntur ad ejus personam referunt, quod scilicet Babyloniis idola sua non profuerint, quae humano facta sunt studio, et arte aerarii suscitata. Nonnulli Hebraeorum de Abraham dictum putant, qui vocatus sit justus ab Oriente, id est, de Chaldaeis, eo quod solus justus inventus est; et secutus est eum, egrediens de patria sua in terram quam nesciebat, et tradiderit reges in manu ejus, qui adversum Sodomam et Gomorram venerant; et ante gladium ejus et arcum fecerit eos esse quasi stipulam et pulverem; persecutusque sit illos, et reversus in pace, et longi itineris cursum non senserit, et hoc non suis viribus, sed Domini fecerit misericordia, qui ab initio haec futura cognoverit. Viderunt, ait, insulae, id est, gentes in circuitu, et illius virtute perterritae sunt: et extrema terrae. Sem videlicet filius Noe, qui tempore extremo terrarum cum patre et cum fratribus de Diluvio evaserat; et usque ad tempus illud fuerat reservatus (Genes. XIV): quem Melchisedec intelligi volunt, et venisse obviam Abraham de praelio revertenti, et accepisse, et benedixisse ei, et eum Dei benedictionibus corroborasse: ipsumque esse fabrum aerarium qui Abraham conflaverit, et malleo suae artis ad meliora produxerit: et dixisse ei, Bonum est, ut timore Domini glutineris et jungaris ei. Et confortavit eum, sive solidavit in clavis praeceptorum Domini, ut non moveretur, sed in timore illius permaneret.

(Vers. 8 seqq.) Et tu, Israel serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei. In quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te. Ne timeas, quia tecum sum ego: ne declines, quia ego Deus tuus, confortavi te, et auxiliatus sum tui [Al. tibi]: et suscepit te dextera juxti mei. Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te: erunt quasi non sint: et peribunt viri qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies: viri rebelles tui erunt quasi non sint: et veluti consumptio homines bellantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus apprehendi manum tuam, dicens tibi: Ne timeas, ego adjuvi te. Noli timere verbis Jacob, qui mortui estis ex Israel. Ego auxiliatus sum tui, dicit Dominus: et redemptor tuus Sanctus Israel. Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia. Triturabis montes et comminues; et colles quasi pulverem pones. Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos: et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. LXX: Tu autem Israel puer meus, Jacob, quem elegi, semen Abraham quem dilexi, quem assumpsi ab extremis terrae, et a summitatibus ejus vocavi te, et dixi tibi: Puer meus es: eleg. te, et non dereliqui te. Noli timere, tecum enim sum ne erres; ego enim sum Deus tuus qui confortavi te, et auxiliatus sum tui, et roboravi te dextera justa mea. Ecce confundentur, et erubescent omnes adversarii tui: erunt enim quasi non sint: et peribunt omnes inimici tui. Quaeres eos, et non invenies, homines qui insanient in te. Erunt enim quasi non sint, et non erunt pugnantes adversum te. Quia ego Dominus Deus tuus qui teneo dexteram tuam: qui dico tibi, ne timeas Jacob, parvule Israel. Ego auxiliatus sum tui, dicit Deus: qui redimo te Sanctus Israel. Ecce feci te quasi rotas plaustri triturantis novas in serrarum modum: et triturabis montes, et comminues colles: et ut pulverem pones et ventilabis, et ventus auferet eos, et tempestas disperget illos. Tu autem laetaberis in Domino et in Sanctis Israel. Jacob et Israel esse carnalem et esse spiritualem, Paulus Apostolus docet: Videte Israel secundum carnem (I Cor. X). Ex quo intelligimus esse et alterum juxta spiritum; et ad carnalem dici Israel: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis. Quibus et supra (Ad cap. XL, 27) dicitur: Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita est via mea a Domino: et a Deo meo judicium meum transivit? E contrario nunc ad spiritualem Deus loquitur Israel, qui Domini sui suscepit adventum, quem primum servum, dein electum, ad extremum semen Abraham vocat. Ante enim accepimus spiritum servitutis in timore (Rom. VIII); et postea electi, in amicitiam Dei jungimur. Post vocationem igitur gentium, quando viderunt insulae et timuerunt, extrema terrae obstupuerunt; appropinquaverunt et accesserunt, vocantur reliquiae, juxta electionem gratiae, de quibus scribit et Evangelium: Istos duodecim elegit Jesus, quos et Apostolos nominavit (Luc. VI), qui post servitutem paedagogae Legis, electi sunt in Evangelio; et semen Abraham amici Dei esse meruerunt. In illo enim apprehendit eos ab extremo terrae, et a longinquis ejus finibus vocavit Israel de universis nationibus, congregans primum populum Judaeorum, de quibus et Paulus Apostolus dicit: Vobis oportebat primum praedicari sermonem: quoniam autem avertitis nos, imus ad gentes (Act. XIII, 46). Tibi ergo, qui et servus meus, et electus meus, qui praedicaturus in gentibus es, et persecutiones plurimas perpessurus, dico ne timeas, quia tecum sum, cui loquor in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnes dies, usque ad consummationem saeculi (Matth. ult., 20). Non erres, neque a veritate declines, nec te falsa persuasione decipias, quod tuis viribus imperitus et nudus, silvam gentium penetres, et ferocissimas nationes ad mansuetudinem voces. Ego sum qui confortavi te, et auxiliatus tui sum; et suscepit te, sive protexit, dextera justi mei, id est, Domini Salvatoris, sive dextera mea, ut LXX transtulerunt. Ecce enim adversarii tui, populus Judaeorum et omnes qui pugnant adversum te, et persecutores tui vertentur in nihili, quaeresque adversarios tuos, et non invenies. Causaque redditur quare non inveniat adversarios suos: Quia erunt quasi non sint. Qui adversarii insanire dicuntur contra Apostolos, vel juxta Hebraicum, esse consumpti. Idcirco autem timere non debes, quia ego apprehendi manum tuam, qui dico tibi, Ne timeas: ego adjuvi te; noli timere vermis Jacob, qui mortui estis ex Israel, sive ut LXX, paucissimi ex Israel. Hoc quod posuimus, ego adjuvi te: noli timere vermis Jacob, in LXX non habetur. Vermis autem qui Hebraice dicitur, THOLATH (תולעת), propter humilitatem atque contemptum vocatur Apostolorum chorus, imitans Salvatorem, qui loquitur in psalmo: Ego sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Psal. XXI, 7). Sicut enim vermis terram penetrat: ita sermo apostolicus penetravit gentium civitates, et ingressus est prius corda durissima. Et recte pauci appellantur ex Israel, quia ad comparationem totius orbis, gentis Judaicae paucissimi crediderunt, quibus in Evangelio Dominus loquitur: Noli timere grex parvulus (Luc. XII, 32). Sive juxta Hebraicum, mortui ex Israel, qui cum Apostolo dicunt: Quotidie morior (II Cor. XV, 31). Et alibi: Cum Christo crucifixus sum. Vivo autem, non ego; vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Quodque sequitur: Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia, hoc significat, quod praedicatio Evangelica conterat adversarias potestates, et spiritualem nequitiam elevantem se contra scientiam Dei: quae pro varietate superbiae montes appellantur et colles. Illisque sublatis, et turbinis more dispersis, exsultet Israel atque laetetur in Domino Sancto Israel. Possumus quoque dicere, quod ecclesiasticus vir habens evangelicae praedicationis rostra serrantia in plaustro novo, quod nequaquam operatur in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, conterat incredulorum corda durissima: separans triticum a paleis, et montes collesque comminuens, id est, omnes haereticorum principes, qui comminuti atque contriti, redigantur in pulverem, et nihil esse doceantur, ut qui male fuerant congregati, dividantur in bonum suum.

(Vers. 17 seqq.) Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt: lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos: Deus Israel non derelinquam illos. Aperiam in supinis collibus flumina: et in medio camporum fontes. Ponam desertum in stagnum aquarum et terram inviam in rivos aquarum. Dabo in solitudine cedrum et spinam, et myrtum, et lignum olivae. Ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul: ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israel creavit illud. LXX: Et exsultabunt pauperes et inopes: quaerent enim aquam, et non erit: lingua eorum prae siti exaruit. Ego Dominus Deus exaudiam ipsos Deus Israel: et non derelinquam eos: sed aperiam in montibus flumina, et in medio camporum fontes: faciam desertum in paludes, et sitientem terram in aquaeductus. Ponam in terram absque aqua cedrum, et buxum, et myrtum, et cyparissum, et populum: ut videant, et sciant, et cogitent, et noverint simul quia manus Domini fecit haec, et Sanctus Israel ostendit. Gentium populus pauper et tenuis, qui non habebat scientiam veritatis, quaerit per diversos magistros, et varia Philosophorum dogmata aquas salubres: et non invenit, quia non sunt; lingua eorum siti aruit, sine Lege ac Prophetis. Omnem enim juxta Evangelii fidem, substantiam suam in medicos comsumpserat (Luc. VIII); et a cruore idololatriae, et sanguine victimarum non poterat liberari. Propterea Dominus Deus Israel non eos penitus dereliquit, nec in aeternum perire passus est; sed aperuit in supinis collibus, sive in montibus flumina, et in medio camporum fontes. Quae flumina ex illo fluvio duxere principium, qui in Psalmis legitur: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 4). Et in alio loco: Fluvius Dei repletus est aquis. Quae aquae et fontes de illo fonte manarunt, qui per Jeremiam loquitur: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II, 13). Et supra in hoc eodem Propheta dicitur: Bibent aquas de fontibus Salvatoris. De quibus et in Psalmis canitur: Benedicite Dominum Deum de fontibus Israel (Ps. LXVII, 27). Et posuit, inquit, desertum in stagnum aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. De quibus aquis et Salvator in Evangelio mystico sermone dicebat (Joan. IV, 13, 14): Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua quam ego dedero ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Et iterum: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui biberit de aqua quam ego dabo ei, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Idem. VII, 37, 38, 39). Hoc autem, inquit Evangelista, dicebat de Spiritu Sancto, quem credentes in eo accepturi erant. Quia igitur deserta quondam Ecclesiae multitudo, aquis vitalibus fuerat irrigata, propterea juxta LXX nascuntur in ea cedrus, et buxus, et myrtus, et cyparissus, et populus: juxta Hebraicum, et caeteros Interpretes, cedrus, setta, et myrtus, et lignum olivae, et abies, et ulmus et buxus simul. Quae varietates arborum, diversitatem significant gratiae spiritualis. Et quia omnibus natura earum nota est, de SETTA (שטה) tantum Hebraico edisseramus, quam spinam Theodotio transtulit. Est autem genus arboris nascentis in eremo, spinae albae habens similitudinem; unde omnia ligna arcae, et tabernaculi facta sunt instrumenta, quae appellantur Settim (Exod. XXXVII): quod lignum imputribile et levissimum, omnium lignorum, tam in fortitudine quam in nitore, soliditatem superat et pulchritudinem. Cedrus autem et cyparissus, et myrtus, odoris optimi sunt, et imputribiles. Ulmus quoque et populus, sive buxus, vel maritandis vitibus junguntur, vel ad diversa opera aptissimae sunt. Haec autem omnia pariter ponuntur in solitudine, ne saltem una chorda de cithara Domini, et aliqua virtus gratiarum Ecclesiae deesse videatur. Ut omnes intelligant, et pariter mente cognoscant, quia manus Domini haec universa perfecerit, ut in ariditate gentium invenirentur fluenta virtutum, et in terra quondam deserta plenaque salsuginis, cedrus et cyparissus, et aliae arbores nascerentur, quarum sublimitatem et verticem ad coelestia festinantem, illuminaret lignum olivae, quod nutrimentum lucis est, et laborantium requies.

(Vers. 21 seqq.) Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus: afferte si quid forte habetis, dixit rex Jacob. Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt: priora quae fuerunt, nuntiate: et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum: et [Al. haec] quae ventura sunt, indicate nobis. Annuntiate quae ventura sunt in futurum: et sciemus quia dii estis vos. Bene quoque aut male si potestis, facite, et loquamur, et videamus simul. Ecce vos estis pro nihili [Vulg. ex nihilo]: et opus vestrum ex eo quod non est: abominatio est qui elegit vos. LXX: Juxta est judicium vestrum, dicit Dominus Deus: venerunt et appropinquaverunt consilia vestra, dicit rex Jacob. Appropinquent [Al. accedant] et annuntient nobis quae ventura sunt: aut priora quae erant dicite: et apponemus sensum: et sciemus quae sunt novissima. Ventura quoque dicite nobis, et annuntiate quae ventura sunt in novissimo: et sciemus quoniam dii estis. Bene facite et male, et admirabimur: et videbimus simul unde sitis vos, et unde sit opus vestrum: de terra abominationum elegerunt vos. Quomodo supra diximus, duplicem esse Jacob et Israel, non credentium atque credentium in Dominum Salvatorem: ita vocatis gentibus, et in deserto quondam Ecclesiae erumpentibus fluviis fontibusque, et mirum in modum comante varietate arborum, cunctis ubertate plenissimis, qui in Christum ex gentibus credere noluerunt, provocantur ad judicium, ut respondeant cur videre, et scire et recogitare, et intelligere noluerint, quia manus Domini ista fecerit, et Sanctus Israel creaverit universa. Accedant, inquit, idola vestra, quae putatis esse fortissima. Vel afferte, si quid forte habetis in vobis; et vestra aperite consilia, qua ratione, quo sensu nolueritis apertam suscipere veritatem. Simulque fit apostropha ad ipsa idola, quae insensibilia sunt, et nec audiendi, nec respondendi possident facultatem. Dicite, inquit, nobis vel praeterita, vel futura, et ex rerum eventibus vestram potentiam demonstrate. Hoc autem significat, quod post adventum Christi omnia idola conticuerint: ubi Apollo Delphicus, et Loxias, Deliusque, et Clarius, et caetera idola, futurorum scientiam pollicentia, quae reges potentissimos deceperunt? Cur de Christo nihil potuere praedicere; nihil de Apostolis ejus; nihil de ruinis et abolitione templorum? Si ergo suum interitum non potuere praedicere, quomodo aliena, vel mala, vel bona potuerunt [Al. potuerint] nuntiare? Quod si aliquis dixerit, multa ab idolis esse praedicta, hoc sciendum quod semper mendacium junxerint veritati, et sic sententias temperarint, ut seu boni seu mali quid accidisset, utrumque posset intelligi. Ut est illud Pyrrhi regis Epirotarum:

              Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

Et Croesi: Craesus transgressus Halym maxima regna perdet. Aliud quoque signum est, idola deos non esse, quod nec bene possint facere, nec male. Non quo idola, vel daemones assidentes idolis, mala saepe non fecerint; sed quo nisi concessa eis fuerit potestas a Domino, hoc facere non possint. Denique in Evangelio deprecantur, ut habeant potestatem in porcorum gregem (Matth. VIII). Et in Job legimus, absque Domini jussione eum (Diabolum) viri sancti ne jumenta quidem et possessiones valuisse disperdere (Job. I). Nec mirum hoc de Deo, cum etiam Apostolus Paulus tradat quosdam Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I). Sive hoc dicendum, quod muta simulacra hominum et insensibilia, nec bene possint facere, nec male, nec praeterita nosse, nec futura, quia ex nihilo sint, et ex eo quod non est, et non tam ipsa, quam ille qui ea colat, abominatione condignus sit. Idola enim gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur (Ps. CXIII, 13). Quomodo ergo possunt scire et nuntiare ventura, aut narrare praeterita, et bene facere, vel male, quae nec hominum sensum habent, nec brutorum animantium? Nec interest, de qua materia facta videantur, cum universa terrena sint.

(Vers. 25 seq.) Suscitavit ab Aquilone, et veniet ab ortu solis: vocabit [Al. vocavit] nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum: et velut figulus conculcans [Al. conculcavit] humum. Quis annuntiavit ab exordio, ut siamus: et a principio, ut dicamus: Justus es. Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros. Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo. Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium: et interrogatus responderet verbum. Ecce omnes injusti, et vana opera eorum: ventus et inania simulacra eorum. LXX: Ego autem suscitavi eum qui ab Aquilone est, et qui ab ortu solis: vocabuntur nomine meo. Veniant principes et sicut lutum figuli: et sicut figulus conculcans lutum, sic conculcabimini. Quis enim annuntiabit vobis ea quae a principio sunt, ut cognoscamus ea quae in futuro: et dicemus quia verum sit: non est qui praedicet [Al. praedicat], neque qui audiat verba vestra. Principium Sion dabo: et Jerusalem consolabor in via: nam de gentibus nullus est, et de simulacris ipsorum non erat qui annuntiaret: et si interrogavero eos, unde estis, non respondebunt mihi: sunt enim factores vestri, et frustra seducunt vos. Adhuc contra idola loquitur, et eos qui post adventum Christi, ea relinquere noluerunt. Illisque permanentibus in errore, ipse ab Aquilone suscitasse se dicit populum nationum. Ab Aquilone enim exardescent mala super omnes habitatores terrae. Et ad Jeremiam dicitur: Quid tu vides, Jeremia? Et ille respondit: Ollam succensam: et faciem ejus a facie Aquilonis (Jer. I, 13). Suscitantur autem ab Aquilone, ut credant in eum qui venerit ab ortu solis. De quo supra legimus: Quis suscitavit ab Oriente justum, sive justitiam? Et in alio loco: Ecce vir Oriens nomen ejus (Zach. VI, 12). Qui vocabit [Al. vocavit] eos nomine meo, ut derelictis simulacris, unum colant Deum. Ipse enim loquitur in Evangelio: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, et suscipietis eum (Joan. V, 43). Ipse principes et magistratus, et omnem mundi superbiam conculcabit, et subjicientur ei quasi lutum figulo, ut faciat ex eis aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX). Haec quae ego juxta consuetudinem prophetalem fecisse me dico, quasi jam praeterita sint, vel juxta Symmachum, futura polliceor, nullus daemonum et idolorum potest praedicere. Unde oracula cuncta tacuerunt, quia nemo est qui annuntiet, nemo qui audiat, dum bruta prius corda gentilium intellexerunt errorem suum, et falsa vaticinia reliquerunt. Primusque Dominus loquetur ad Sion, id est, ad Ecclesiam suam et dicet ei: Ecce adsunt filii tui, quos tibi per meam donavi fidem. Significat autem Apostolos, qui in toto orbe Evangelium praedicarunt. Sion et Jerusalem nominibus differunt; caeterum ut una urbs, sic et una Ecclesia est. Omnes igitur gentes, quae idolorum sequuntur errorem, interrogentur a nobis, ut respondeant unde sint. Et haec erit universarum responsio, quod omnes vanitatem sequantur et ventos, et adorent opera manuum suarum. Quidquid de idolis et gentibus diximus, referamus ad dogmata pravitatis; et ad principes eorum haeresiarchas, quod Christo pacem Ecclesiae nuntiante, et monstrante eis veritatis viam, ipsi sequantur errorem; et vento ac turbini comparentur. Hebraei, suscitatum ab Aquilone, et venire ab ortu solis, Assyrium interpretantur et Persam, qui venerint Jerusalem, et omnes principes illius conculcaverint; nullumque idolorum quae colebant, hoc scierit esse venturum, nisi solus Dominus, qui ultus est eos pro peccatis suis.

(Cap. XLII.—Vers. 1 seq.) Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam: nec audietur foris vox ejus. Calamum quassatum non conteret: et linum fumigans non exstinguet: in veritate educet judicium. Non erit tristis neque turbulentus, donec ponat in terra judicium: et legem ejus insulae exspectabunt. LXX: Jacob puer meus, assumam eum: Israel electus meus, suscepit eum anima mea. Dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus educet: non clamabit, neque dimittet: nec audietur foris vox ejus. Calamum fractum non conteret, et linum fumigans non exstinguet: sed in veritate educet judicium: splendebit, et non conteretur, donec ponat super terram judicium: et in nomine ejus gentes sperabunt. Jacob et Israel in praesenti capitulo non habentur, quod nec Matthaeus Evangelista posuit, secutus Hebraicam veritatem. Hoc dicimus in suggillationem eorum, qui nostra contemnunt. De quo plenius in Matthaei Commentariolis, et in libro quem ad Algasiam nuper scripsimus, disputatum est. Et interim notandum, quod ubi de Apostolorum scribitur choro, et Jacob et Israel, et semen appellantur Abraham: quibus quasi hominibus ac servis consequenter dicitur: Noli timere vermis Jacob, et parvulus numero Israel. Ubi autem de Christo est vaticinium, absque Jacob et Israel legitur: Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Et in consequentibus: Dedi te in testamentum generis, in lucem nationum: aperire oculos caecorum, et educere de vinculis alligatos, et de domo carceris habitantes in tenebris. Nec mirum si servus vocetur, factus ex muliere, factusque sub lege (Galat. IV; qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philipp. II). In quo complacuit sibi anima Dei, cernens in illo omnes esse virtutes: immo ipsum esse Dei virtutem atque sapientiam. Dedi, inquit, spiritum meum super eum: qui descendit in specie columbae. Judicium gentibus proferet, quod antea nesciebant. Non clamabit: erit enim mitis atque mansuetus; et non accipiet personam in judicio, sive non levabit, subauditur, in altum vocem suam. Vel juxta Symmachum, non decipietur; omnes insidias diaboli intelligens: aut, secundum LXX, non relinquet, populum scilicet Judaeorum: vocans eum ad poenitentiam. Nec audietur foris vox ejus, neque enim extra Galilaeam atque Judaeam in aliis gentibus Evangelium praedicavit. Quod si legimus fuisse eum in terminis Tyri et Sidonis (Matt. XV), sive in confinio Caesareae Philippi, quae nunc vocatur Paneas: tamen sciendum non esse scriptum, quod ipsas ingressus sit civitates. Calamum quassatum, sive confractum non conteret. Cunctis enim placabilis erit, et veniam dabit peccatoribus, dicens ad mulierem: Confide, filia, dimittuntur tibi peccata (Luc. VII, 48). Et linum fumigans, sive ut caeteri transtulerunt, obscurum atque tenebrosum, non exstinguet: qui vicini erant exstinctioni, Domini clementia servabantur (quae super Judaeis et nationibus in supradictis opusculis disseruimus); sed cum veritate omnia judicabit; nequaquam metuens Scribas et Pharisaeos, quos confidenter hypocritas appellabat (Mat. VII, XV, XXII, XXIII per totum, et Luc. VI, XII): Quod autem sequitur: Splendebit, et non conteretur, donec ponat super terram judicium, Matthaeus Evangelista non posuit (Mat. XII): sive inter judicium et judicium media, scriptoris errore, sublata sunt. Significat autem quod resurgens ex mortuis, cunctos illuminaverit, nec morte contritus sit, donec poneret super terram judicium: qui loquebatur in Evangelio: In judicium ego veni in mundum istum: ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX, 39). Pro quo nos interpretati sumus: Non erit tristis, neque turbulentus; sed aequalitatem vultus omni tempore conservabit: quod falso de Socrate Philosophi gloriantur, nunquam eum, plus solito, nec tristem fuisse, nec laetum. Pro quo Aquila et Theodotio interpretati sunt: Non obscurabit, et non curret, donec ponat in terra judicium. Et est sensus: nullum vultus tristitia deterrebit, nec festinabit ad poenam, qui judicii veritatem ultimo tempori reservavit. Quodque sequitur: et legem illius insulae exspectabunt, manifestius posuere LXX in nomine ejus gentes sperabunt: quae in Scripturis appellantur insulae, quia ex omni parte persecutorum incursionibus patent. Legem autem ejus, non quae per Moysen data est, sed Evangelium sentiamus: De Sion enim egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Supra, II). De qua lege et Jeremias vaticinatur: Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et ponam testamentum novum, non juxta testamentum, quod olim pepigi cum patribus eorum (Jerem. XXXI, 31, 32).

(Vers. 5, 6 seq.) Haec dicit Dominus Deus: Creans coelos, et extendens eos: firmans terram, et quae germinantur ex ea: dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus illam. Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te: et dedi te in foedus populi, in lucem gentium. Ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Quae prima fuerant, ecce venerunt, nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam: Incertum erat quis ante dixisset: Ecce servus meus, suscipiam eum: electus meus, complacuit sibi in illo anima mea. Dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. Post condemnationem enim idolorum subitus sermo proruperat. Ecce servus meus, et reliqua, quae nos ex persona Patris super Christo interpretati sumus. Itaque ne relinqueret ambiguum, quis superiora dixisset, adjungit et dicit: Haec dicit Dominus Deus, creans coelos, et extendens eos. Sive ut LXX transtulerunt: Qui fecit coelum, et defixit illud. Universitatis igitur Creator et Dominus, ipse Christi sui promisit adventum, qui non solum extendit coelos atque defixit; sed terram quoque alta mole firmavit, et omnia quae nascuntur ex ea: ut et invisibilia ejus ex his quae facta sunt, intellecta conspiciantur (Rom. I); sempiterna quoque virtus illius et divinitas. Qui spiramen omnibus dedit qui versantur in terra, lege prima mortalium. Insufflavit enim Deus in faciem Adam, spiritum vitae, et factus est in animam viventem (Genes. II). Spiritum autem his proprie qui calcant terram; et sapientiam carnis, suae subjiciunt potestati. Ille igitur cujus tanta praeconia sunt, haec ad eum locutus est, cujus legem insulae praestolantur et gentes: Ego Dominus vocavi te in justitia: de quo ipse loquitur in Evangelio, Pater juste, mundus te ignorat (Joan. XVII, 25); ut esset non solum Judaeorum, sed et gentium Deus. Et apprehendi manum tuam, quia quidquid operatur Filius, operatur Pater. Et servavi te, qui omnia ipse conservas. Et dedi te in foedus populi Israel, cui te venturum ante promiseram. Et in lucem gentium, quae sedebant in tenebris et in umbra mortis, ut aperires oculos caecorum qui Deum antea non videbant. Et educeres de conclusione vinctum [Al. vinctos] (Prov. V); funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur. Et in Evangelio quem Satanas vinxerat, solvit Dominus (Mat. VIII). De domo carceris sedentes in tenebris, qui in erroris nocte et caligine versabantur. Quodque infert: Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meum alteri non dabo, non excludit Filium, cui dicenti in Evangelio: Pater, glorifica me gloria quam apud te habui priusquam mundus esset (Joan. XVII, 5), ipse respondit; Et glorificavi, et glorificabo. Neque enim dixit: Gloriam meam nulli dabo, quod si dixisset, exclusisset et Filium, sed gloriam meam alteri non dabo, praeter te, cui dedi, cui daturus sum. Unde proprietatem sanctae Scripturae vehementer admiror, quod verbum AHER (אחר) omnes Interpretes voce consona transtulerunt, alterum, qui in multis aliis soliti sunt discrepare. Ut autem sciamus per hanc sententiam non excludi Filium, sed idola, sequentia verba testantur: Et laudem meam sculptilibus. Pro quo LXX: nec virtutes meas simulacris. Cum enim Christus Dei virtus sit, Deique sapientia, omnes in se virtutes continet Patris. Sequitur, Quae prima fuerunt, ecce venerunt. Et est sensus: Quae locutus sum, quae per Moysen, Prophetasque pollicitus sum, universa completa sunt. Nunc autem annuntio vobis Evangelium, vocationem gentium, passionem Christi, novitatem fidei: ut quomodo priora cernitis rebus expleta, sic et ea quae nunc polliceor, credatis esse ventura.

(Vers. 10, 11 seq.) Canite Deo [Vulg. Domino] canticum novum: laus ejus ab extremis terrae: qui descenditis in mare, et plenitudo ejus; insulae et habitatores earum. Levet [Vulg. sublevetur] desertum et civitates ejus: in domibus habitabit Cedar, laudate habitatores Petrae, de vertice montium clamabunt. Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt. Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum: vociferabitur et clamabit: super inimicos suos confortabitur. Tacui semper, silui, patiens fui: sicut pariens [Vulg. parturiens] loquar: dissipabo et absorbebo simul. Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo, et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam. Et educam [Vulg. ducam] caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignorant [Vulg. ignoraverunt] ambulare eos faciam. Ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta: haec verba feci eis, et non dereliqui eos. Conversi sunt retrorsum: confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: vos dii nostri. LXX: Cantate Domino canticum novum: principatus ejus glorificatur, et nomen illius a summitate terrae: qui descendunt in mare et navigant illud, insulae et habitatores earum: laetare desertum et vici ejus: villae et habitatores Cedar. Laetabuntur qui habitant in Petra: de summitate montium clamabunt. Dabunt Deo gloriam, virtutes ejus in insulis nuntiabunt. Dominus Deus virtutum egredietur et conteret bellum, suscitabit zelum, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine. Tacui a principio, num semper tacebo et sustinebo? sicut pariens patienter egi, erumpam et arefaciam simul, vastabo montes et colles, et omne fenum eorum arefaciam. Et ponam flumina in insulas, et paludes siccabo. Et adducam caecos per viam quam nesciunt, et semitas quas ignoraverunt, calcare eos faciam; faciam eis tenebras in lucem, et prava in recta. Haec verba faciam illis, et non derelinquam eos, ipsi vero conversi sunt retrorsum; confundamini confusione, qui confiditis super sculptilibus, qui dicitis conflatis, vos estis dii nostri. Qui prius dixerat: quae prima fuerant, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita faciam vobis; et se promiserat, quod ignorabant esse dicturum: quae sint illa nova, sequenti sermone testatur, Apostolis praecipiens, et Apostolicis viris, ut canant canticum novum, nequaquam in vetustate litterae; sed in novitate spiritus. Nec solum in veteri Instrumento, sed in novo; et laus ejus penetret usque ad extrema terrae. A summo enim coelo egressus ejus et usque ad summum illius occursus ejus (Psal. XVIII). In omnem terram exiit Apostolorum sonus, et in terminos orbis verba eorum. Sive juxta LXX: Glorificate nomen ejus in terminis terrae: ut in universo mundo Christi nomen annuntietur gentibus. Qui sint autem isti qui canere debeant canticum novum, sequentia verba testantur: Qui descendiis, inquit, in mare, et navigatis illud, sive plenitudo maris. Apostolos enim videns Jesus in littore juxta mare Genezaret reficientes retia sua, vocavit et misit in magnum mare (Luc. V); ut de piscatoribus piscium faceret hominum piscatores, qui de Jerusalem usque ad Illyricum et Hispanias Evangelium praedicarunt: capientes in brevi tempore ipsam quoque Romanae urbis potentiam. Vel certe descenderunt in mare et navigaverunt illud; tempestates et persecutiones istius saeculi sustinentes. Insulas quoque et habitatores earum, vel diversitatem gentium intellige, vel Ecclesiarum multitudinem. Levet [Al. Elevet], inquit, desertum et civitates ejus vocem suam, de qua et supra diximus. Sive laetetur desertum et vici ejus, et Cedar, quae quondam inhabitabilis fuit regio trans Arabiam Saracenorum. Et habitatores Petrae, quae et ipsa urbs Palaestinae est. Hoc autem significat, quod gentium populus desertus prius notitia Dei, et idololatriae erroribus obligatus, ad laudes Domini convertatur. Sive quia Cedar interpretatur tenebrae, et juxta Apostolum (I Cor. X) petra Christus, praecipitur cunctis credentibus, ut qui ante erant in tenebris, et nunc credunt in Dominum Salvatorem, de vertice montium clamitent, et aperte praedicent Christum, quibus et supra (Ad cap. XL, 9) dictum est: In montem excelsum ascende, qui evangelizas Sion. Eleva in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem. Et ponam gloriam ejus in insulis, de quibus prius diximus. Describitque sermo propheticus gloriosum Salvatoris adventum, de quo et Paulos Apostolus loquitur: Secundum illuminationem gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi (II Cor. IV; II Tim. I, 10); et eum viro fortissimo comparat, qui pugnaturus sit contra adversarios suos, suscitaturus zelum. De quo et in Cantico Deuteronomii prophetatum est: Ipsi me zelare fecerunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt me in idolis suis; et ego zelare eos faciam in gente quae non est, et in gente stultissima irritabo illos (Deut. XXXII, 21). Vociferabitur quoque et clamabit contra inimicos suos, aperte eorum infidelitatem reprobans, et cum clamore pronuntians: Tacui, semper silui, patiens fui, sive ut LXX transtulerunt: Tacui, numquid semper tacebo (Eccles. III, 7)? Ut impleatur illud quod per Salomonem dicitur: Tempus tacendi, et tempus loquendi. Et est sensus: Diu vos delinquentes saepe portavi; sed quia ante tacueram, nequaquam ultra reticebo. Et quomodo pariens in lucem profundit infantem, et apertum facit esse quod prius clausum in visceribus tenebatur: sic ego dolorem meum et dissimulationem quam semper habui super sceleribus vestris, nunc proferam, et dissipabo vestra consilia: unoque tempore absorbebo universam gentem, et omnem superbiam montium tumoremque collium vestrorum. Et fenum, de quo supra dictum est: Vere fenum est populus, id est, tam principes quam vulgus ignobile, in desertum redigam. Quod in LXX de Theodotionis editione additum est, qui haec verba tacuerat (Vide supra, cap. IV, 7). Cumque vos a capite usque ad pedes exsiccavero atque delevero, tunc flumina doctrinae meae in insulis gentium currere faciam, et stagna vestra sive paludes redigam in ariditatem, ut in gentibus sit scientia Scripturarum, et in vobis doctrinae ariditas. Ducamque caecos per viam, quam ante nesciebant, de quibus et supra legimus: Dedi te in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos caecorum. Hi ducentur per viam de qua Christus loquitur. Ego sum via, sive via scientiae Dei, et per semitas prophetales ambulare eos faciam. Tunc tenebrae eorum mutabuntur in lucem, et prava vertentur in recta, ut intelligant quae legunt, et cordis oculis clarum in veteri Testamento Christi lumen aspiciant. Simulque infert: Haec verba quae feci, sive faciam eis, nequaquam ultra futura promittens; sed quae ante promiseram, reddens. Me autem ista dicente, conversus est retrorsum populus Judaeorum, ut non crederet promittenti, et in suis confunderetur erroribus, et negligeret sponsionem Dei, qui idolis ante crediderat. Sive cum intraverit plenitudo gentium, tunc etiam Israel populus convertetur (Rom. II), et poenitebit eum erroris sui, per quem idolis ante servierat. Aut certe post vocationem gentium revertetur ad principium: ut dicat, omnes gentes, quae Evangelio credere noluerunt, in suis idolis confundendas.

(Vers. 18, 19 seqq.) Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum. Quis caecus, nisi servus meus? et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? Quis caecus, nisi qui venundatus est? et quis caecus, nisi servus Domini? Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies? Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret. Ipse autem populus direptus atque vastatus: laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt: facti sunt in rapinam, nec est qui eruat: in direptionem, et non est qui dicat: Redde. Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus. Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum: et combussit eum in circuitu, et non cognovit: et succendit eum, et non intellexit. LXX: Surdi, audite, et caeci, suspicite, ut videatis. Quis est caecus, nisi pueri mei: et surdi, nisi qui dominantur eorum? Quis caecus (Juxta Complut. edition. τῶν LXX) nisi qui recepit: et excaecati sunt servi Dei. Vidistis saepe, et non custodistis: apertae sunt aures, et non audistis. Dominus Deus voluit ut justificaretur, et magnificaret laudem. Et vidi, et erat populus vastatus atque direptus. Laqueus enim in cubilibus ubique, et in domibus simul, in quibus absconderunt eos. Facti sunt in direptionem: et non erat qui erueret praedam: et non erat qui diceret: Redde. Quis est in vobis qui haec audiat, et futura cognoscat? Quis dedit in direptionem Jacob, et Israel vastantibus? Nonne Deus, cui peccaverunt? et noluistis in viis illius ambulare, neque audire legem ejus. Et induxit super eos iram furoris sui: et praevaluit adversus eos bellum, et qui comburebant eos per circuitum: et non cognovit unusquisque, nec posuerunt super animam. Ne quis putaret hoc quod dicitur: Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum, ad gentium populum pertinere, qui prius surdus et caecus fuerat (ut Judaei stulta interpretatione approbare contendunt), ipse propheticus sermo demonstrat, qui surdi et caeci intelligi debeant. Quis, inquit, caecus, nisi servus meus: et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? haud dubium quin Prophetas significet. Quis caecus, nisi qui venundatus est peccatis suis? Quis caecus, nisi qui prius servus fuit Domini? Cui dicitur: O Israel qui vides multa, et habes Prophetas plurimos, per quos Dei mandata cognoscas, nonne custodies quae tibi praecepta sunt? Qui apertas habes aures, nonne audies quae dicuntur, de quo et supra legimus: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes aspicietis, et non videbitis: incrassatum est enim cor populi hujus (Isa. VI, 9). Dominus, inquit, voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret Legem suam, et populum jacentem extolleret ac levaret. Sed ille Dei facere noluit voluntatem: et idcirco ab adversariis suis direptus est atque vastatus, quos vel daemones, vel hostes intelligere debemus. Laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Sive ut LXX transtulerunt, Laqueus in cubilibus ubique: et in domibus simul, in quibus absconderunt eos: Scribas significans et Pharisaeos, qui plebem miserabilem deceperunt, et ubique posuerunt insidias contra Dominum Salvatorem et Apostolos ejus (Luc. XI): habentes clavem scientiae, nec ipsi intrantes, et alios volentes introire prohibentes. Pulchreque pectora eorum in quibus habitabant cogitationes pessimae, carceres appellavit. Ideo facti sunt in rapinam, et in direptionem: nec fuit qui liberaret eos, et pro eis sermonem faceret. Simulque Propheta cohortatur eos, ut si omnes audire non possint, saltem pauci futura cognoscant et intelligant, a quo ista perpessi sint. Causasque suae vastitatis agnoscant, qui nec audire nec facere voluerunt quae Lege praecepta sunt. Ideo effudit Dominus super eos totam iram suam et indignationem furoris plenam, ut qui prius tacuerat, nequaquam ultra reticeret, nec sermonibus eos, sed poenis tormentisque corriperet, et comprehenderet eos bellum fortissimum, quod nequaquam possint evadere, ostendens ferociam Romanorum. Cumque ex omni parte combustus sit, et nihil in se habeat sanitatis, tamen non intelligit causam poenae suae quod idcirco punitus sit, quia Dei Filium non receperit.

(Cap. XLIII.—Vers. 1 seqq.) Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israel: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. Cum transieris per aquam (Vulg. aquas), tecum ero, et flumina non operient te. Cum ambulaveris in ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te: quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel Salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam, et Saba pro te. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus: ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua. Noli timere, quoniam tecum ego sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, da: et Austro, noli prohibere: adduc filios meos de longinquo, et filias meas ab extremo terrae. Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, et formavi eum, et feci eum. Educ foras populum caecum, et oculos habentem: surdum, et aures ei sunt. Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiabit istud, et quae prima sunt, audire nos faciet? dent testes eorum, et justificentur: et audiant, et dicant: Vere vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi, ut sciatis et credatis mihi, et intelligatis, quia ego ipse sum. Ante me non est formatus Deus: et post me non erit. Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. Ego annuntiavi, et salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis alienus. Vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus, et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat: operabor, et quis avertet illud? LXX; Et nunc sic dicit Dominus qui fecit te, Jacob, et creavit te, Israel, Noli timere, quoniam redemi te: vocavi te nomine tuo, meus es tu: et si transieris per aquam, tecum sum, et flumina non cooperient te. Et si transieris per ignem, non combureris: flamma non exuret te: quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israel, salvator tuus. Feci commutationem tuam Aegyptum, et Aethiopiam, et Syenen pro te. Ex quo honorabilis factus es, et in conspectu meo glorificatus es: et ego dilexi te, et dabo homines pro te, et principes pro sapite tuo. Noli timere, quoniam tecum sum: ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente congregabo te. Dicam Aquiloni, adduc: et Africo, noli prohibere: adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas a terminis terrae, omnes qui vocantur nomine meo: in gloria enim mea creavi illum, et plasmavi eum, et feci illum: et eduxi populum caecum, qui habent oculos, et sunt caeci, et surdae sunt aures ejus. Omnes gentes congregatae sunt simul, et convenerunt principes earum. Quis annuntiabit haec? aut quae a principio sunt, quis annuntiabit vobis? adducant testes suos, et justificentur, et audiant et loquantur vera. Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis, quia ego sum: Ante me non fuit alius Deus et post me non erit. Ego Deus, et non est praeter me Salvator. Ego annuntiavi, et salvos feci: exprobravi et non erat in vobis alienus. Vos mei testes, et ego Dominus Deus ab initio, et non est qui de manibus meis eruat. Faciam, et quis avertet illud? Hebraei de secundo Salvatoris haec interpretantur adventu, quando post plenitudinem gentium omnis salvandus sit Israel. Nos autem nequaquam putamus ad eos fieri repromissionem, quibus supra dictum est: Quis caecus, nisi pueri mei, et qui surdi, nisi qui dominantur eorum? et excaecati sunt servi Dei. Et rursum: Factus est populus vastatus atque direptus, et his similia. Denique infert: Effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum: et combussit eum in circuitu, et non cognovit, et succendit eum, et non intellexit. Ergo quod supra diximus, duos esse Jacob, et duos Israel, unum carnalem, et alterum spiritualem, eorum qui in Salvatorem credere noluerunt, et eorum qui receperunt Filium Dei: hoc etiam nunc intelligendum, quod provocetur Apostolorum chorus, et prima Christi Ecclesia de Judaeorum populo congregata, ut intelligat Creatorem et factorem suum, qui et animae et corporis ejus sit conditor. Nec timeat persecutores quia redemptus sit Christi sanguine, qui vocaverit eum nomine suo: et ob familiaritatem specialiter appellet populum suum; sed praedicet incunctanter, et nulla pericula reformidet. Quodque infert: aquas et flumina, et ignem et flammas, persecutorum impetum furoremque describit, qui saluti gentium invideant, et nolint sermonem evangelicum praedicari. Quamquam Judaei, in aquis Aegyptios, in fluminibus Babylonios, in igne Macedonas, in flamma Romanos intelligi velint. Idcirco autem praecipit eis ne timeant, quia Dominus Deus Salvator eorum, et sanctus Israel sit cum eis, qui fecerit eos Aegypto, Aethiopiae, et Syenae, et extremis mundi terminis praedicare. Pro Syene, reliqui Interpretes posuerunt SABA (סבא), unde fuit regina Austri, quae venit sapientiam audire Salomonis (III Reg. X). Quamobrem honorabilis factus est Apostolorum chorus in conspectu Dei, et dilectus ab eo: et cunctorum hominum salus atque populorum, qui per eos ad Evangelium sunt vocati, et reputabuntur in salutem animarum eorum. Unde jungit et dicit: Noli timere, ego tecum sum, qui vobis in Evangelio loquor: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. ult. 20). Ab Oriente enim et ab Occidente adducam filios tuos, qui requiescant in sinu Abraham, et de cunctis mundi partibus filiorum meorum et filiarum populus congregabitur, qui vel invocent nomen meum, vel meo vocentur nomine, ut appellentur Christiani in gloriam conditoris sui. Quodque sequitur: Educ foras populum caecum, et oculos habentem; surdum, et aures ei sunt, multi putant dici de populo gentium, qui per Apostolorum doctrinam audire coeperunt et videre. Sed nos etiam haec de disperso intelligamus Israel, qui vocatus sit per Apostolos, primusque crediderit; quibus loquitur et Paulus: Vobis primum oportuit praedicari sermonem Dei (Act. XIII, 46). Et ipse Dominus in Evangelio: Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 6). Denique sequitur: Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus, id est, cum populo qui credidit ex Judaeis, ut duplex vocatio sit, circumcisionis et praeputii. Quod autem dicitur, Educ, ad Filium sermo est. Sive, juxta LXX, Pater de Filio loquitur, quod eduxerit populum suum caecum et surdum, et gentibus copularit, et fecerit ex eis multos Ecclesiae principes. Miraturque propheta quod nullus in gentibus haec praescire potuerit, nec Dei nosse consilia; sed tantum populus ejus qui Legem acceperit, et prophetas habuerit: Notus enim in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus (Ps. LXXV, 1). Sive ipse Deus testis suorum sermonum sit, et patrator, et puer ejus ac servus quem elegit. Haud dubium quin Christum significet, cui et supra dicit: Magnum tibi est vocari te puerum meum. Et haec omnia fient, ut veritas mundo praedicetur, et sciant, et credant, et intelligant, quorum mens prius bruta erat et insensibilis, quod praeter unum Deum, nullus alius Deus sit, nec ante, nec postea. Neque enim temporum conditor habet aliquando principium, cum hoc ipsum, aliquando, sit temporis. Et quomodo nunc locutus est: Ego testis, dicit Dominus Deus; et puer quem elegi, dicente hoc ipsum Domino in Evangelio: Duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et qui misit me Pater (Joan. VIII, 17, 18). Sic et de divinitate illius sentiendum est, quod nullus sit Deus, nisi ipse qui loquitur, et puer ejus quem elegit. Pulchreque praeter Deum Patrem alter nullus est Deus: quia Christus Dei virtus est, et Dei sapientia (I Cor. I), qui loquitur in Evangelio: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11). Sicut enim unus Christus Dominus non aufert Patri ne Dominus sit: sic unus Deus Pater, non aufert Filio ne Deus sit: qui in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2). Quodque sequitur: Et non est absque me Salvator, ostendit in Patre Filium cuncta salvare. De quo idem propheta testatur: Et dimittet eis Dominus Salvatorem, qui salvos eos faciet (Isai. IX). Neque enim Deus sapiens et fortis, sine sua potest esse sapientia atque virtute. Cum ergo ab initio ego haec futura praedixerim, nullus erit qui meae renuat voluntati: immo quae ego fecero, posset irrita facere. Haec dicuntur quidem ad Jacob et Israel, sed referuntur ad apostolicum chorum et omnes qui de populo Judaeorum in Christum voluerint credere.

(Vers. 14.) Haec dicit Dominus redemptor vester, sanctus Israel. Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes: ego Dominus sanctus vester creans, Israel rex vester. LXX: Sic dicit Dominus Deus, qui redemit vos sanctus Israel: Propter vos mittam in Babylonem, et suscitabo fugientes universos, et Chaldaei in navibus vincientur. Ego Dominus Deus sanctus Israel, qui ostendi Israel regem vestrum. Juxta Hebraicum adhuc ad Israel propheticus sermo dirigitur, quod redemptor eorum Dominus et sanctus Israel, haec ad eos locutus sit: Propter vos qui mecum Evangelium praedicatis, quibus supra dixi: Noli timere, quoniam ego tecum sum, qui estis testes voluntatis meae, et puerum meum alterum testem mundo incredulo nuntiatis, misi Filium meum in Babylonem et confusionem hujus saeculi. Et detraxi omnes vectes ejus, qui Hebraice appellantur BARIHIM [Al. barichim] (באריחים), et quos Theodotio fortes interpretatus est. Et Chaldaeos, inquit, subauditur ἀπὸ κοινοῦ, detraxi, qui in suis gloriabantur navibus: in his videlicet, qui instar navium inter idola fluctuabant. De Chaldaeis nullus ambigit, quin daemones sonent. Ego Dominus haec futura praedixi, qui sum Creator vester et rex Israel. Porro juxta LXX multo alter est sensus: Ego Dominus qui te de periculis liberavi, et sanctus Israel: propter vos mittam in Babylonem regem Medorum atque Persarum, et habitatores ejus fugere faciam: et Chaldaei qui vos ceperant, vincti per mare Caspium ad gentes alias transferentur. Ego Dominus haec futura decrevi, qui ostendi Israel regem credentium fore.

(Vers. 16, 17 seqq.) Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam. Qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum: simul obdormierunt, nec resurgent; contriti sunt, quasi linum, exstincti sunt. Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini. Ecce ego facio nova, nunc orientur; utique cognoscetis ea. Ponam in deserto viam, et in invio flumina. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones; quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo, electo meo. Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt. LXX: Quia sic dicit Dominus, qui dat in mari viam, et in aqua vehementi semitam. Qui educit currus, et equos, et multitudinem robustissimam. Sed dormierunt, et non resurgent: exstincti sunt quasi linum exstinctum. Nolite meminisse priorum, et vetera ne recogitetis. Ecce ego faciam nova, quae nunc orientur, et cognoscetis ea, et faciam in deserto viam, et in inaquoso flumina. Benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae struthionum, quia dedi in deserto aquam, et flumina in inaquoso, ut bibere faciam genus meum electum, populum meum, quem acquisivi, ut virtutes meas narret. Dominus qui destruxit et abjecit Babylonem, et fortissimos illius detraxit de potentia omnesque Chaldaeos qui in fluctibus hujus saeculi feliciter navigabant, fecit esse captivos: ipse in aquis torrentibus maris Rubri reperit viam, ut transiret populus ejus de Aegypto liberatus. Sive qui dedit in mari Rubro viam, ipse et in aquis torrentibus Jordanis fluvii reperit semitam, ut et egressio ex Aegypto, et introitus in terram repromissionis haberet miraculum. Ipse currus et equos et omnem exercitum Pharaonis demersit in profundum, qui dormierunt somno perpetuo. Contriti sunt et exstincti, quasi linum in brevi temporis spatio, et in puncto atque momento. Linum enim necdum igne correptum, pro levitate substantiae statim exstinctum, in favillam dissolvitur. Igitur hoc praecipio vobis, ut inter signa mea atque miracula, quibus Babylon urbs potentissima diruta est, et quibus in mari Rubro atque Jordane populo meo aperta est via, nequaquam memineritis veterum, quoniam in Evangelio multo sum majora facturus; quorum comparatione, praeterita sileri debeant. Nequaquam enim ultra in mari Rubro, sed in deserto totius mundi reperiam viam. Nec unus fluvius, sive fons erumpet de petra, sed multa flumina, quae non corpora ut prius, sed animas sitientes reficiant, et impleatur illud quod supra legimus: Bibetis aquas de fontibus Salvatoris (Ad cap. XII, 3). Tunc quod numquam factum est, fiet, ut omnes bestiae et dracones, et struthiones qui in solitudine gentium morabantur, et idololatriae sanguine, morumque feritate bestiarum similes erant, glorificent me atque collaudent. Pro draconibus, quos solus Theodotio, ut in Hebraico scriptum est, appellavit THANNIM [Al. THENNIM] (תנים), reliqui Sirenas interpretati sunt, animalia portentosa, quae dulci carmine atque mortifero navigantes Scyllaeis canibus lacerandos praecipitabant. Hocque significat, quod voluptati prius et luxuriae dediti, ad servitutem Domini convertantur: licet melius sit dracones intelligi, quia junguntur et struthiones, ut quia semel de bestiis solitudinis loquebatur, haec animantia poneret, quae deserto familiaria sunt. Laudabunt autem, inquit, me, et glorificabunt bestiae agri, et dracones, et struthiones, quia dedi in deserto gentium aquas, et in ariditate nationum flumina, ut biberet populus meus, quem elegi mihi, sive genus meum electum, et populus quem acquisivi sanguine meo, ut laudes meas virtutesque narraret.

(Vers. 22, 23 seqq.) Non me invocasti, Jacob: nec laborasti in me, Israel. Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me. Non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure. Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me. Verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis: praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. LXX: Non nunc vocavite, Jacob, neque laborare te feci, Israel. Non attulisti mihi oves holocausti tui: neque in victimis tuis magnificasti me: nec servire te feci in hostiis, nec laborem tibi praebui in thure, nec emisti mihi argento thymiama, nec adipem hostiarum tuarum concupivi, sed in peccatis tuis defendi te, et in iniquitatibus tuis. Bestiis agri, draconibus et struthionibus laudantibus me, tu Jacob, nequaquam me invocare voluisti, nec postea laborare, ut peccatum emendares poenitentia. Quod autem arbitraris obtulisse te mihi victimas, et arietes immolasse, scias eos a me non esse susceptos, quia mihi et idolis communes erant. Illumque sensum repetit, de quo supra dixerat: Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum holocausto arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Neque enim, ait, pretiosum a te quippiam requisivi: ut in parandis eis, laborare te facerem. Non exegi a te oblationes, nec thura quaesivi: non calamum, neque incensum, et diversa pigmenta generis, quorum fumo inebriares me atque satiares. Sed obedientiam, quae est supra sacrificium: et sacrificium, de quo in Psalmis David dicit: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Ps. L, 15), illa volui, illa quaesivi. Tu autem me servire et laborare fecisti in peccatis tuis, ut cogerer dicere: Laboravi sustinens; et nequaquam ultra ferre te possum. Unde et per Osee idem loquitur Deus: Quid tibi faciam, Ephraim: protegam te, Israel (Ose. XI, 8)? Quid tibi faciam? quasi Adamam ponam te, et quasi Seboim? Quod autem LXX posuerunt, sed in peccatis tuis defendi te, et iniquitatibus tuis, sic potest superioribus copulari, ut labor sit Dei, et lassitudo defendere peccatores.

(Vers. 25, 26 seqq.) Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Reduc me in memoriam, ut judicemur simul: narra si quid habes ut justificeris. Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me. Et contaminavi principes sanctos, dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam. LXX: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non recordabor. Tu vero memento, et judicemur. Dic tu iniquitates tuas primus, ut justificeris. Patres vestri peccaverunt, et principes vestri inique egerunt in me, et contaminaverunt principes sancta mea. Et dedi ut perderem Jacob, et Israel in opprobrium. Tu me, inquit, Jacob et Israel, laborare fecisti in peccatis tuis, et onera iniquitatum tuarum portare vix potui, quos nequaquam servos meos nec pueros voco, sed simplici appello nomine Jacob et Israel, ut ostendam et arguam peccatores. Ego autem propter me, quia misericors sum et patiens, et multarum miserationum, delebo omnes iniquitates tuas in aspersione et sanguine novi Testamenti: delebo vetus chirographum, quod adversum te scriptum erat; et peccatorum tuorum ultra non recordabor, quae tibi, si credere volueris, in baptismate dimissurus sum. Reduc ergo me in memoriam: si quid habes justi quod respondeas mihi, libenter accipiam: ut judicemur simul, et arguas me non fecisse tibi quod facere debui. Quem sensum in Michaea plenius legimus: Populus meus quid feci tibi, et quid molestus fui tibi? responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen et Aaron et Mariam. Et in quinquagesimo psalmo David loquitur ad Deum: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum fueris judicatus (Ps. L, 5). Narra ergo si quid habes, ut justificeris. Et est sensus: Ego non loquar prior contra te, ne oppressum esse te dicas multiplicatione sermonum; sed ut si quid justi habes, ipse pro te loquere; ut videaris ista quae pateris, immerito sustinere. Et ut scias me misereri tui, non ob meritum tuum, sed propter meam clementiam, a patribus tuis repetam atque majoribus, ut intelligas te a peccatoribus esse generatum: Pater tuus primus peccavit in solitudine: omnis videlicet populus Israel. Sive auctor generis tui Abraham peccasse convincitur, quando Domino terram repromissionis semini illius pollicente, respondit: In quo sciam quia possidebo eam? Et interpretes, inquit, tui praevaricati sunt in me (Genes. XV, 8): Aaron et Moyses ad aquam cotradictionis, qui inter me et te medii loquebantur (Exod. XVII). Et ut intelligamus non esse violentem expositionem, sequitur: Et contaminavi principes sanctos, de quibus et in psalmo canitur: Absorpti sunt juxta petram judices eorum (Ps. CXL, 6). Quos idcirco contaminasse se dicit, quod terram repromissionis non intraverint. Dedique ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam; ut nullus, praeter duos ex his qui de Aegypto egressi erant, intraret in Judaeam: sed cadavera eorum jacerent in solitudine. Juxta LXX, qui addiderunt de suo: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris, ad poenitentiam eos provocat Deus, ut intelligant scelera sua atque peccata, et veniam consequantur. Scriptum est enim et in alio loco: Justus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). Principesque eorum et patres dicuntur Domini sancta violasse, non servientes Legi Dei: sed traditiones et mandata hominum requirentes: propter quos periit Jacob, et in opprobrium datus est Israel, ejectus de sua provincia, et totius orbis exul atque peregrinus.

(Cap. XLIV.—Vers. 1 seq.) Et nunc audi, Jacob serve meus, et Israel, quem elegi. Haec dicit Dominus, faciens et formans te ab utero auxiliator tuus. Noli timere, serve [Al. servus] meus Jacob, et Rectissime quem elegi. Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. Et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas. Iste dicet, Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Jacob, et hic scribet manu sua, Domino: et in nomine Israel assimilabitur. LXX: Nunc autem audi, Jacob puer meus, et Israel quem elegi. Ego Dominus Deus, qui feci te, et plasmavi te de ventre, adhuc habebis auxilium. Noli timere, puer meus Jacob, et dilecte Israel quem elegi, adhuc ego dabo aquam in siti qui ambulant in inaquoso: ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictiones meas super filios tuos. Et orientur ut in medio aquae fenum, et sicut salix juxta praeterfluentes aquas. Iste dicet Dei sum: iste clamabit in nomine Jacob. Et alius scribet in manu sua, Dei sum ego, et in nomine Israel clamabit. Ubi accusatur populus Judaeorum ob incredulitatem atque blasphemiam, absque ulla nominis dignitate, puris appellatur vocabulis: Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israel; et iterum: Dedi ad internecionem Jacob, et Israel in blasphemiam (Supra, XLIII, 22, 28). Ubi autem ad Apostolorum chorum, qui ex Judaeis est, sermonem facit, junguntur et nominum privilegia. Audi, Jacob serve meus, et Israel quem elegi: ut prima sit servitus, secunda electio. Haec dicit Dominus, factor et formator tuus, qui ab utero auxiliatus est tui (Genes. XXV): ut adhuc in ventre matris plantam fratris arriperes. Sive qui in principio nascentis Ecclesiae te de persecutoribus conservavit. Noli timere crudelitatem eorum, serve meus Jacob, et Rectissime quem elegi. Alio nomine Israelem vocat; ISURUN (יסרון) enim verbum Hebraicum, caeteri εὐθύτατον, sive εὐθῆ, id est, rectissimum, et rectum interpretati sunt: soli LXX dilectissimum, jungentes de suo, Israel. Proprie enim juxta Hebraeos et litterarum fidem, ISRAEL (ישראל), rectus Dei dicitur. Vir autem videns Deum non in elementis, sed in sono vocis est. Unde et liber Geneseos appellatur εὐθεῖς id est, justorum, Abraham, Isaac, et Israel. Noli igitur timere, Jacob et Israel, quia effundam aquas super sitientem et aridam, de qua saepe dictum est: Et effundam, sive ponam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam, quae ex aqua et Spiritu Sancto in baptismate renascetur. Quam et in Evangelio Salvator promisit, dicens: Qui sitit, veniat ad me, et bibat. Statimque infertur: Hoc autem dicebat de Spiritu Sancto, quem credentes accepturi erant (Joan. VII). Comparat quoque in baptismate renascentes herbis virentibus, et salici quae juxta fluentes aquas oritur: et contra rerum naturam affert fructus, quae prius sterilis erat, vel cujus semen in cibo sumptum, steriles facit. Quod quidem in primo psalmo legitur: Et erit sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructus suos dabit in tempore suo, et folium ejus non decidet. Alii inter herbas et renascentes salices duplicem vocationem intelligunt: ut in herbis populus nationum sit; in salicibus, hi qui ex Israel crediderunt. Simulque describit varietatem credentium: Alius dicet, Domini ego sum, qui justitiae opera in se esse confidit: alius vocabit, subauditur, peccatores ad poenitentiam in nomine Jacob; ut et ipsi supplantent vitia atque peccata. Alius scribet manu sua, Dei sum. Sive ut LXX transtulerunt, scribet in manu sua, Dei sum: ut novo tyrocinio servitutis Christi se militem glorietur. Et in nomine Israel assimilabitur. Non enim omnes ex Israel, sed magna pars ex gentium multitudine, in nomine Israel assimilabitur: ut recipiat Legem et Prophetas, omnesque gratias Spiritus Sancti, quae Israel populo repromissae sunt.

(Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus rex Israel, et redemptor ejus Dominus exercituum: Ego primus et ego novissimus, et absque me non est Deus. Quis similis mei? vocet et annuntiet, et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quae futura sunt annuntient eis. Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi: vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. Quis formavit Deum, et sculptile conflavit ad nihil utile? Ecce omnes participes ejus confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt, et pavebunt, et confundentur simul. Faber ferrarius lima operatus est: in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae. Esuriet, et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. Artifex lignarius extendit normam [Al. formam], formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et circino tornavit illud: et fecit imaginem viri, quasi speciosum hominem habitantem in domo. Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus. Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: succendit, et coxit panes. De reliquo autem operatus est Deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud. Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit. Coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah! calefactus sum, vidi focum. Reliquum autem ejus Deum fecit, et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia Deus meus es tu. Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt, ne videant oculi eorum, ne intelligant corde suo. Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt ut dicant: Medium ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes. Coxi carnes, et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam, ante truncum ligni procidam, pars ejus cinis est: cor insipiens adoravit [Al. adorabit] illud: et non liberavit [Al. liberabit] animam suam, neque dicet: forte mendacium est in dextera mea. Post praedicationem Apostolorum, vocationem gentium, Salvatoris adventum, et effusionem Spiritus Sancti, quem cunctis credentibus daturum se esse promisit, quando pro varietate meritorum alius dicet, Domini ego sum: alius vocabit in nomine Jacob: alius scribet manu sua se esse Domini, et cum ortus sit de infideli turba gentilium, in nomine assimilabitur Israel, ut relictis idolis, unius Dei cultor sit: incipit altera περικοπή, quam totam simul proposuimus, ne unius sensus divideremus continentiam. Et quia Septuaginta in hoc capitulo exceptis paucis verbis non discrepant ab Hebraico, nostra editione contenti sumus, qua intellecta, noscentur et caeterae. Est autem sermo contra illius temporis idololatras, quo Isaias propheta ventura populis nuntiabat, et arguit eos, qui Dei omnipotentis religione contempta, simulacris ligneis inclinentur, et adorent opera manuum suarum. Curramus ergo per singula. Haec dicit Dominus rex Israel, qui in me crediturus est, et redemptor ejus, qui Filii mei suscipiet adventum: Dominus exercituum atque virtutum, et Omnipotens. Hoc enim in Hebraico sonat SABAOTH (צבאות). Ego sum primus, et ego novissimus, ego Α et Ω; et absque me non est Deus, quia puer quem elegi, in me Deus est. De quo supra dixi: Ecce puer meus, quem elegi: electus meus, quem suscepit anima mea: judicium gentibus proferet: et in nomine ejus gentes sperabunt. Nec dicit se esse solum, sed praeter virtutem suam atque sapientiam nullum esse externum Deum, deorumque multorum opinionem, et simulacra condemnans: Quis, inquit, similis mei est? Vocet ea quae non sunt quasi sint, et exponat ordinem creaturae meae, qui cuncta ratione libraverim, ex quo feci hominem super terram. Nec hoc solum volo, sed quaero etiam scientiam futurorum. Unde tu, Israel, cujus et rex et redemptor sum, noli timere simulacra, quae esse nihil, in Sina monte didicisti. An forsitan Creator est alius, quem ego non noverim? Aut praeter hunc alter est mundus, qui ignoti Dei monstret potentiam? Neque vero ea solum quae fiunt, sed et illi qui faciunt, habebuntur pro nihili. Cumque vindictae tempus advenerit, nequaquam poterunt eos manuum suarum opera liberare, quae caeca et insensibilia confundunt artifices suos. Quis enim possit hoc credere quod ascia, lima, et terebro malleoque formetur Deus? Et vel in prunis simulacra fundantur; vel norma, runcina, et angularibus, circinoque in deos repente consurgant? Praesertim cum fame et siti artificis, artis vilitas demonstretur. Fit enim lignea statua, humanam exprimens speciem, et quanto pulchrior fuerit, tanto Deus putatur angustior. Ponitur in fano, et aeterno clauditur carcere, quae longo tempore crevit in saltibus, et pro varietate arborum, cedrus et ilex et quercus vel pinus fuit. Mirumque in modum segmenta ejus atque rasurae mittuntur in focum, ut calefaciant artificem Dei, et coquant diversa pulmenta: pars autem altera formatur in Deum, ut opere completo, adoret illam factor suus, et operis sui imprecetur auxilium; nec intelligit, vel recogitat, immo nec carnis, nec mentis aspicit oculis, quod non possit esse Deus, cujus pars igne combusta est: nec hominis manu fieri divina majestas. Pleniusque super irrisione idolorum propheticus sermo contexitur, quae facilis intelligentiae sunt, nec laciniosam, immo superfluam expositionem desiderant. Super quo et Flaccus scribit in Satira, deridens simulacra gentium (Satir. VIII, lib. I). Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum:

              Cum faber incertus scamnum faceretne Priapum.

              Maluit esse deum: deus inde ego, furum aviumque,

              Maxima formido. . . . . . . . . . . . .

Quidquid autem de idolis dictum est, potest referri, et ad herese on principes, qui simulacra dogmatum suorum atque mendacii, artifici corde componunt, et venerantur ea quae a se sciunt esse simulata. Nec sufficit eis error proprius, nisi simplices quosque eorum adoratione deceperint. Qui quaestum putant esse pietatem, et devorant domos viduarum (I Tim. VI), abutentesque vulgi imperitia, ita arte dialectica, quasi ascia et terebro, lima et runcina formant Deum suum, et cudunt malleo, atque inaurant sermonis rhetorici venustate: quorum Deus venter est, et gloria in confusione eorum (Philipp. III).

(Vers. 21 seqq.) Memento horum Jacob, et Israel, quoniam servus meus es tu: formavi te, servus meus es tu, Israel, ne obliviscaris mei. Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Revertere ad me: quoniam redemi te. Laudate, coeli, quoniam [Vulg. addit misericordiam] fecit Dominus: jubilate, extrema terrae, resonate, montes, laudationem, saltus, et omne lignum ejus: quoniam redemit Dominus Jacob, et Israel gloriabitur [Al. glorificabitur]. LXX: Memento horum, Jacob et Israel; quoniam puer meus es tu: formavi te puerum meum: et tu, Israel, ne obliviscaris mei. Ecce enim delevi sicut nubem iniquitates tuas: et sicut caliginem peccata tua. Revertere ad me, et redimam te. Laetamini, coeli, quoniam misertus est Deus Israelis. Canite tuba, fundamenta terrae, clamate, montes, laetitiam: colles et omnia ligna quae in eis sunt, quoniam redemit Deus Jacob: et Israel inclytus erit. Cum haec se ita habeant, et idola hominum scias esse figmenta, o Jacob, et puer meus Israel, ne obliviscaris Creatoris tui, tibique ipsi injuriam facias, ut incurveris operi manuum tuarum. Quae quia in adventu pueri mei, quem elegi, penitus destruenda sunt; propterea tota mentis aviditate cognosce, quod sicut nubes et caligo, et nebula, vel solis calore dissolvitur, vel vento raptante tenuatur: ita iniquitates tuas, et universa peccata, quibus prius me offenderas, dissolvi faciam. Tu tantum revertere ad me, et age poenitentiam, quia redimendus es pretioso sanguine. Quod si feceris, scias in salute tua coelos terramque laetari, et omnia elementa concinere. Sive angelos qui morantur in coelis, et alias potestates, quibus terrae fundamenta portantur. Vel certe Apostolos et Prophetas, de quibus loquebatur et Apostolus: Aedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20). Montes quoque et silvae, sive colles, qui pro varietate virtutum prima et media loca et ultima possederunt, jubentur jubilare, et tuba canere, scientes quod redemerit Dominus Jacob, et in Israel conversione laetetur, sive ipse Israel ab errore conversus, inclytus fiat.

(Vers. 24 seqq.) Haec dicit Dominus redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus faciens omnia, extendens coelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. Irrita faciens signa divinorum, et hariolos in furorem vertens: convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens. Suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens. Qui dico Jerusalem: habitaberis [Al. aedificaberis], et civitatibus Judae: aedificabimini, et deserta ejus suscitabo. Qui dico profundo: desolare, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro: pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis. Qui dico Jerusalem: aedificaberis; et templo: fundaberis. LXX: Sic dicit Dominus qui redemit te, et formans te ex utero. Ego Dominus, qui compleo omnia: extendi coelum solus, et firmavi terram. Quis alius dissipavit signa pythonum, et divinationes de corde? qui averto prudentes retrorsum, et consilium eorum stultum facio. Et statuo verbum pueri mei, et consilium Angelorum ejus verum probo. Qui dico Jerusalem, habitaberis: et civitatibus Judae: aedificabimini, et deserta illius orientur. Qui dico abysso, desolaberis, et flumina tua arefaciam. Qui dico Cyro, ut sapiat, et omnes voluntates meas faciat; qui dico Jerusalem, aedificaberis: et domum sanctam meam fundabo. Destructis idolis et iniquitatibus Israel, peccatisque deletis, quando omnis simul creatura gaudebit; et juxta Evangelii fidem (Luc. XV), super poenitentia peccatorum Angeli laetabuntur in coelis, describitur potentia Dei, quod nequaquam ei grande sit redimere Jacob, et Israel instaurare cor rectum, quem formavit ex utero. Et si hoc alicui non parvum videatur, non sit illi difficile qui extenderit coelos solus. Juxta quod alibi legitur: Qui extendit coelum quasi pellem (Ps. CIII, 2). Non quo Filius excludatur ab extensione coelorum: Omnia enim per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan. I, 3), sed quo, ut saepe diximus, per hanc sententiam excludantur idola. Nam et in Proverbiis Salomonis ex persona Christi Dei virtutis [Al. virtus] Deique sapientiae [Al. sapientia] dicitur: Quando parabat coelum, ego eram cum eo (Prov. VIII, 27). Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Ps. CXLVIII, ps. XXXII, 9); et: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Haec frequenter ingerimus, ne ulla blasphemandi Christum haereticis occasio relinquatur. In stabilitate quoque terrae, quando illius fundamenta solidabat, nullus erat cum Deo, praeter eum qui erat in eo. Iste igitur tantus ac talis, cum praefiniti mysterii tempus advenerit, ut cuncta idola destruantur, et Dei solius notitia praedicetur in mundo, omnia vaticinia divinorum, et pythonum, et hariolorum signa atque portenta, quibus humanum deceperunt genus, destruet atque subvertet; et sapientiam philosophorum, quae et ipsa erroris pars maxima est, stultam esse monstrabit: dum nequaquam humanis cogitationibus, Dei probantur comprehendisse sapientiam. Qui etiam verbum pueri, sive servi sui, de quo supra diximus, et consilium nuntiorum ejus, rebus explebit: Apostolorum scilicet omniumque doctorum, qui voluntatem magistri sui gentibus nuntiabunt. Ipse ergo qui est tanta facturus, cujus potentiam brevi sermone descripsi, etiam ad Jerusalem, quae destruenda erit a Babyloniis, nunc dicit antequam destruatur, quod rursum habitetur a populis: et civitatibus Judaeae, quod instaurentur [Al. instaurarentur], qui et solitudines illius suscitabit, ut omnia cultoribus impleantur. Qui igitur dicit Jerusalem et Judaeae et desertis ejus, quod habitetur et aedificetur et suscitetur, hic dicit profundo sive abysso, id est, Babyloni, desolare et flumina tua arefaciam, omnem regum potentiam. Sive quia profundum et abyssum dixerat, recte per translationem, et flumina posuit, de quibus et Psalmista decantat: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus (Ps. CXXXVI, 1). Et qui Jerusalem instaurat, et Babylonem destruit. Dicit quoque Cyro regi Persarum, qui primus destruxit Babylonem atque Chaldaeos: pastor meus es, sive ut Septuaginta transtulerunt, ut sapiat. Cujus differentiae causa manifesta est. Verbum enim Hebraicum ROI si per RES litteram legamus (רעי), intelligitur pastor meus; si per DALETH (דעי), sciens vel intelligens meus, quarum similitudo parvo apice distinguitur, ac per hoc saepe confunditur. Scriptum est in Esdrae principio, quod ad edictum Cyri regis Persarum atque Medorum, populi Israel sit laxata captivitas, et remissi in Jerusalem, qui redire voluerunt sub Zorobabel filio Slathiel, et Jesu filio Josedec sacerdote magno. Huic enim Dominus inspiravit ut suam faceret voluntatem, et illius praecepta compleret. Signanterque addidit, qui dico Jerusalem, aedificaberis, et Templo, fundaberis. Sub Cyro enim jussum est, ut aedificaretur Jerusalem et Templum, cujus tantum illo vivente jacta sunt fundamenta. Caeterum sub Dario, anno illius secundo, prophetantibus Aggaeo et Zacharia, Templum aedificari coeptum est.

(Cap. XLV.—Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas: et portae non claudentur. Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum: ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel. Propter servum meum Jacob, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me. Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus: accinxi te, et non cognovisti me. Ut sciant hi, qui ab ortu solis, et qui ab occidente, quoniam absque me non est [Antea addebatur Deus]. Ego Dominus, et non est alter. Formans lucem, et creans tenebras: faciens pacem, et creans malum. Ego Dominus faciens omnia haec. Scio in hoc capitulo non solum Latinorum, sed Graecorum plurimos vehementer errare, existimantium scriptum esse: Sic dicit Dominus Christo meo, Domino; ut intelligatur, juxta illud quod alibi legimus: Pluit Dominus a Domino (Genes. II). Et: Dixit Dominus Domino meo (Ps. CIX, 1). Neque enim κυρίῳ, quod Dominum sonat, sed Cyro dicitur, qui Hebraice appellatur CHORES (כרש), regi Persarum, qui Babylonem Chaldaeosque superavit. Et junctis Medis, agitator bigae, id est, cameli et asini, supra legitur. Iste appellatus est Christus, id est, unctus Domini, quod erat insigne apud Hebraeos regiae potestatis, ut quomodo apud nos diadema et purpura solis Imperatoribus datur: sic apud Hebraeos regnaturi perfundebantur unguento. Unde et Saul Christus Domini dicitur (I Reg. VI). Et in Psalmis legimus: Nolite tangere Christos meos: et in Prophetis meis nolite malignari (Ps. CIV, 15). Hujus dexteram apprehendit et tenuit, ut nullus fortitudini ejus valeret resistere. Legamus Xenophontis octo librorum Cyri majoris historiam, et prophetiam Isaiae cernemus expletam. Quae enim civitas illi non patuit? quae non regum terga subjecit? Qui muri prius inexpugnabiles, non illius obsidione subversi sunt? Unde ad ipsum Cyrum Deus apostropham facit: Dedi tibi thesauros, et absconditas opes cunctarum urbium; ut qui prius colebas idola, beneficiis unum sentires Deum, praesertim cum scias, multo antequam nascereris tuum nomen esse praedictum. Quod quidem et Josephus in undecimo Judaicae Antiquitatis volumine refert, legisse Cyrum ab Isaia de se certo vaticinatum nomine, et idcirco Judaeos quasi Dei familiares plurimum dilexisse. Haec autem, inquit, tribui tibi propter Jacob servum meum, et Israel electum meum, et vocavi te nomine tuo, sicut vocavi Abraham, Isaac, et Jacob; et multo ante praedixi, ut Isaac et Josiam: ne putareris ille esse Christus, cui assimilatus es, et in cujus typum et imaginem praecessisti. Tu autem non cognovisti me, id est, simulacra coluisti, non Deum. Accinxi te fortitudine; multarum gentium feci esse victorem, et non cognovisti auxiliatorem tuum. In quo loco satis mirari nequeo, quae stultitia sit legentium; ut haec ad Christum referant, per quem mundus reconciliatus est Deo. Ego, ait, Dominus, et non est amplius extra me. Praeter sermonem quippe atque rationem virtutemque meam et sapientiam, quae in me est, nullus est alter Deus. Et haec feci, ut ab Oriente et Occidente omnis orbis agnoscat, nullum esse alium absque me Deum. Ego Dominus, et non est alter. Pater enim in Filio, et Filius in Patre. Qui loquitur in Evangelio: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et in Esdrae volumine positum est, scripsisse Cyrum ad omnes gentes, nullum esse Deum, nisi solum Deum Israel. Sive ita intelligendum, quod captivorum laxatio, et Dei in populum suum clementia, cunctis gentibus Deum fecerit notiorem. Qui igitur tibi dedi fortitudinem, et solus Deus sum, ipse res inter se contrarias facio, lucem et tenebras, id est, diem et noctem: pacem et malum, hoc est, otium et bellum, per quae significat et iratum fuisse se populo suo, quando tenebras captivitatis, malaque sustinuit servitutis. Et rursum misertum, quando remissi in patriam, pacem et gaudium receperunt. Quomodo enim luci contrariae tenebrae sunt: ita paci contrarium bellum est. Unde confundatur haeresis, quae malorum arbitratur conditorem Deum. Cum hic malum non contrarium bono, sed pro afflictione ponatur et bello, secundum illud quod in Evangelio scriptum est: Sufficit diei malitia sua (Matth. VI, 34). Possumus juxta tropologiam haec et de ecclesiastico viro dicere, cui Deus dedit sermonem atque sapientiam, ut omnes sectas contrarias veritati sua disputatione subvertat. Sicut et de Stephano sancta Scriptura commemorat (Act. VI), quod nullus potuerit resistere sapientiae ejus, et ut reges, id est, patriarchas singularum haerese on, suae subjiciat potestati: et aperiat atque confringat, quod prius videbatur dialectica arte conclusum: et in medium proferat arcana haereticorum, superans eos atque convincens, ut Christi secreta cognoscant, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II). Istiusmodi virum vocat Deus ex nomine suo, quia defensor est pueri ejus Jacob, et electi illius Israel. Hunc suscipit, et assimilat sermoni suo, qui cavere debet ne suum putet esse quod loquitur, sed omnia ad datoris referat gloriam; ne et ipse mereatur audire: Accinxi te, et non cognovisti me. Cum enim instructus armatura Apostoli, omnes docuerit non esse alium Deum nisi unum, qui sit Jacob et Israel Deus: confundetur Marcion, duos deos intelligens, unum bonum, et alium justum; alterum invisibilium, alterum visibilium conditorem. E quibus prior lucem faciat, secundus tenebras; ille pacem, hic malum: cum utrumque pro diversitate meritorum unus Deus idemque condiderit.


Index              Poster