Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Commentariorum in Isaiam Prophetam
libri duodeviginti

Liber secundus

Finito in Isaiam primo volumine, quod ut potui, non ut volui, celeri sermone dictavi: sensum potius Scripturarum, quam compositae orationis verba perquirens: nunc transcendam ad secundum; et quidquid in me virium est, pronaeque in Dominum voluntatis, offeram ei qui per Prophetam locutus est: Ego visiones multiplicavi: et in manibus Prophetarum assimilatus sum (Ose. XII, 10). Unde obsecro te, virgo Christi Eustochium, ut nobis in Scripturarum explanatione certantibus, tu cum Mose ad Dominum eleves manus: ut qui exeuntes de Aegypto, mare transivimus Rubrum, vincamus Amalec, qui interpretatur devorans et elingens; et possimus tecum dicere: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum (Ps. CXLIII, 1).

(Cap. III.Vers. 1.) Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem, et ab Juda validum, et fortem: omne robur panis, et omne robur aquae. Hucusque de judicio dici putant. Quod sequitur, de captivitate ventura; quam alii ad Babylonios, alii referunt ad Romanos. Sed melius est, ut supra diximus, cuncta referri ad Dominicam passionem. Post interfectionem quippe illius, omnes gratiae et donationes sublatae sunt a Judaeis: secundum quod in Evangelio scriptum est: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Matth. XI, 13). Et est ordo: Quoniam noluistis cessare ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, qui excelsus reputatus est: sed econtrario fudistis sanguinem justi, et cogitastis consilium pessimum, dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12); ideo fructum adinventionum vestrarum comedetis. Nihil apud Judaeos post Passionem Domini forte, nihil validum est: sed omnia infirma et languida. Nec aliquis potest apud eos dicere: Omnia possum in eo, qui me confortat (Phil. IV, 13), Christo Jesu Domino nostro. Et quia juxta LXX legimus validum et validam; valido illud possumus coaptare: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Porro validae: Volo, inquit, omnes vos virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2). Fortitudo autem panis, et fortitudo aquae, pro omni cibo, et potu accipitur. Legimus quod Moses fuerit in monte Sinai, et quadraginta diebus panem non comederit, et aquam non biberit (Exod. XXXIV). Illud quoque quod ad Adam dicitur: In sudore vultus tui comedes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es (Gen. III, 19), similiter audiendum. Nec non quod a Salvatore dicitur: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur per os Dei (Matth. IV, 4). Fortitudo igitur panis auferetur ab eis: ille qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Et fortitudo aquae, de qua idem Dominus loquebatur: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13). De hujusmodi panibus et in Proverbiis legimus: Aperi oculos tuos, et replere panibus (Prov. XX, 13). Habent Judaei panem, sed absque fortitudine; habent aquas, sed absque robore. Legunt enim Scripturas, sed non intelligunt. tenent membranas, et Christum, qui in membranis scriptus est, perdiderunt (I Cor. III). Lacte enim aluntur, quasi parvuli, et non solido cibo. Et quia fortitudinem perdiderunt, et infirmi sunt, propterea olera comedunt. Athletarum autem solidus cibus est, qui et vitam sustentat humanam, et viventibus praebet fortitudinem (Rom. XIV). De istiusmodi pane et aqua, quod auferantur a Judaeis, etiam alius Propheta testatur, dicens: Ecce dies veniet, dicit Dominus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi sermones Domini (Amos VIII, 11).

(Vers. 2.) Fortem et virum bellatorem, judicem et Prophetam, et hariolum, et senem. Pro forti, quod solum est in Hebraeo, duo simul LXX transtulerunt, gigantem et fortem, eumdem volentes gigantem esse, quem fortem. De forti supra dictum est. Gigantem autem in bonam partem, hoc est, de Domino Salvatore, in octavo decimo psalmo legimus: Exultavit ut gigas ad currendam viam suam: a summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum illius (Psal. XVIII, 8). Sin autem legerimus, Nemrod gigantem (Gen. X), qui fuit venator coram Domino, et gigantes (Gen. VI), propter quos venit diluvium super terram, in contrariam partem accipiendi sunt. Virum quoque bellatorem juxta historiam sic intelligimus, quod capti sint, et usque hodie serviant, et non deposuerint servitutis jugum. Sed ne judices quidem habeant proprios, Romanisque subjiciantur judicibus: in tantum ut de principibus eorum, qui esse videntur in populo, Romani principes judicent. Sed et hoc dicendum, quod nullus sit apud eos bellator in lege, habens scientiam judicandi: sed omnia vana sint, et caduca, et plena stultitiae. De Propheta autem, quod apud eos esse cessaverit, nulli dubium est. Quaerimus juxta Hebraicum, quomodo interpretemur hariolum, quem omnes interpretati sunt divinum: exceptis LXX, qui pro hoc conjectorem transtulerunt. Et dicendum quod saepe etiam per hariolos futura dicantur, sicut in Balaam divino legimus, et in divinis quinque urbium Palaestinarum, Gazae et Ascalonis, Geth, et Accaronis, et Azoti, qui dant consilium quomodo arca Domini remittatur (I Reg. VI). Et est sensus: Et vera et falsa a Judaeis pariter auferentur. Senem quoque, quem LXX presbyterum transtulerunt, intelligit [Al. intelliget] ablatum a Judaeis, qui scierit in Scripturis sanctis presbyteros merito et sapientia eligi, non aetate. Neque enim apud Judaeos senes esse cessarunt, quos usque ad decrepitam senectutem saepe venire conspicimus. Et inveteratos dierum malorum duos presbyteros juxta Theodotionem in Danielis principio legimus (Dan. XIII). Nam et Mosi praecipitur, ut eligat presbyteros, quos scit esse presbyteros (Exod. XVIII). Et apostolus Paulus, qualis presbyter eligi debeat, plenissime scribit ad Timotheum (I Tim. V). Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities (Prov. XX, 29). Quae est ista canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est (Sap. IV, 8). Cumque nongentos, et eo amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legamus (Genes. XXIV), nullus alius prius appellatus est presbyter, id est, senex, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Unde scribit et Joannes post pueros et juvenes, etiam ad senes, dicens, Scripsi vobis, patres, quia cognovistis eum, qui a principio est (I Joan. II, 13). Et Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia noluit audire presbyteros (III Reg. XII).

(Vers. 3.) Principem super quinquaginta. Συνεκδοχικῶς a parte totum. Quomodo enim Centuriones vocantur, qui centum praesunt militibus, et Chiliarchi, qui mille, quos nos Tribunos appellamus, ab eo quod praesint tribui: sic in Israelitico exercitu Quinquagenarii vocabantur, qui in capite erant quinquaginta militum. Unde et Decanos dicimus, qui decem praesunt hominibus. Nec mirum si apud Judaeos omnis perierit dignitas bellatorum, cum militandi sub gladio, et arma portandi non habeant potestatem. Quia vero quinquagenarius numerus semper refertur ad poenitentiam: princepsque poenitentiae, et caput eorum, qui salvantur per poenitentiam, Christus est: breviter numeri hujus sacramenta pandamus. In Genesi legimus, loquente Abraham ad Dominum, quod a quinquaginta primum justis, si inveniantur in civitate, dixerit urbem esse salvandam. Et septem hebdomadarum in Numeris, id est, Pentecostes celeberrima festivitas est. Jubileus quoque, id est, remissionis annus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, quadraginta novem annis texitur, in quo clangunt tubae, et ad omnes revertitur antiqua possessio, hoc continet sacramentum. Unde et David in quinquagesimo numero Psalmum scribit poenitentiae. Legimus quoque in eodem Numerorum libro, quod de praeda et spoliis, quinquagesimum [Al. quingentesimum] caput, tam de hominibus, quam de jumentis accipiant sacerdotes, et quinquagesimum levitae, qui custodiunt fores tabernaculi. Illa quoque Evangelii parabola (Luc. VII et XVI), in qua dicuntur duo debitores, unus qui debebat quingentos denarios, et alius quinquaginta, ad hanc refertur intelligentiam. Unde et Apostolus apud Ephesios, quibus mystica quaeque dissolverat, vult permanere usque ad Pentecosten, donec perfecte ad Dominum convertantur, dicens: Ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, sed adversarii multi (I Cor. XVI, 9). Imitatur autem, et diabolus Israeliticum exercitum, de quo Jethro dederat genere suo Mosi consilium, ut constitueret super populum tribunos et centuriones et quinquagenarios (Exod. XVIII). Unde impius rex (IV Reg. I) mittit duos quinquagenarios cum subditis sibi militibus, ut exhiberent Eliam: qui divino igne consumpti sunt. Tertius autem salvatur ex eis, qui conversus ad preces, poenitentiae sacramenta cognoverat. Unde et Judaei, nolentes Dominum esse perfectum, nec principem quinquagenarium, dicunt ad eum: Quinquaginta annos necdum habes, et Abraham vidisti (Joan. VIII, 57)? Et ille sciens se esse non solum poenitentium principem, sed et justorum respondit: Antequam Abraham esset, ego sum (Ibid., 58). Quod autem Dominus Princeps sit Quinquagenarius, ex una festivitate intelligere possumus, de qua ait: Dominus est Sabbathi, filius hominis (Matth. XII, 8). Quod si Sabbathi, et Kalendarum. Si Kalendarum, et Paschae, id est, Azymorum. Si Paschae, et Jubilei. Si Jubilei, et Tabernaculorum. Si Tabernaculorum, et Pentecostes, quae ad quinquagesimum refertur numerum. Et honorabilem vultu, et consiliarium. Pro duobus, id est, honorabili vultu, et consiliario, LXX unum virum admirabilem consiliarium transtulerunt. Inter caeteras gratias etiam hoc Dominus auferet a Judaea, ut nullum habeant consiliarium: sed faciant cuncta absque consilio. Et Graeci poetae laudabilis illa et admiranda sententia est: "Primum esse beatum, qui per se sapiat; secundum, qui sapientem audiat." Qui autem utroque careat, hunc inutilem esse, tam sibi, quam omnibus. Unde et illud in nostris libris legimus: Amici tibi sint plurimi, consiliarius autem unus de mille (Eccl. VI, 6). Et iterum: Cum consilio omnia age (Prov. XIII, 10): et dabit tibi prudentia admirabilem consiliarium. Senatus quoque consulta dicuntur, et principes quondam Romani, consules appellati sunt, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio. Et nos habemus in Ecclesia senatum nostrum, coetum presbyterorum. Cum ergo inter caetera etiam senes Judaea perdiderit, quomodo poterit habere consilium, quod proprie seniorum est? Et sapientem architectum. Pro quo Aquila transtulit sapientissimum artificum, ut ostenderet eos plures quondam habuisse artifices: qualis et ille fuit Beseleel filius Uri, filii Ur de tribu Juda, quem implevit Deus spiritu sapientiae, et intelligentiae, ac disciplinae, ut in omni opere esset faber perfectissimus, non solum in auro, et argento, sed et in aere, et caeteris quae Moses enumerat, qui aedificavit Tabernaculum Dei (Exod. XXXI). Illis ergo perdentibus architectos, omnis aedificandi gratia translata est ad Ecclesiam. Unde Paulus apostolus dicit: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10). Et Jeremias architectus erat, qui non solum eradicabat, et suffodiebat, et perdebat, sed et aedificabat (Jerem. XVIII): Unde idem Apostolus loquitur: Dei agricultura, Dei aedificatio sumus (I Cor. III, 9). Dominus quoque noster appellatur structor maceriarum (Ephes. II). Et in Evangelio filius fabri sugillatur, qui universa condiderit (Matth. XIII). In Regum quoque volumine legimus, quod miserit rex Salomon, et tulerit Hyram Tyrium, filium mulieris viduae, qui erat de tribu Nephthali, et habebat patrem Tyrium, artificem aeris. Ingressusque est ad regem, et fecit omnia opera regi Salomoni: in quo typus est aedificandae Ecclesiae, quae non solum de tribu Juda, sed de Nephthali quoque, et patre Tyrio generatus sit, qui habuit matrem viduam; quia priorem virum perdiderat (III Reg. VII). Et multo plures sunt filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. XV). Sed et in Paralipomenon libro legimus vallem artificum: Saraias autem genuit Joab patrem vallis artificum: ibi quippe artifices erant (I Par. IV, 14). Qui propterea habitare dicuntur in valle, quia non eos inflabat scientia, sed humilem atque mansuetum sequebantur Jesum, et cum Apostolo dicere poterant: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus (I Cor. XV, 9). Et alibi: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. XIII, 9). Et prudentem eloquii mystici. Pro quo LXX interpretati sunt, prudentem auditorem; Theodotio, prudentem incantatorem; Aquila, prudentem susurratorem; Symmachus, prudentem eloquii mystici, quem et nos in hoc loco secuti sumus. Dicendum primum juxta LXX; quod inter caeteras gratias spiritales, etiam prudens auditor in Ecclesia necessarius sit. Alii enim datur prophetia: alii discretio spirituum (I Cor. XII, 10). Unde, et constituti erant in populo Judaeorum sacerdotales gradus, qui prophetas, pseudoprophetasque discernerent: hoc est, intelligerent, qui de Dei spiritu loquerentur, qui de contrario. Legamus Jeremiam. Prudens autem eloquii mystici (Jerem. XIV), sive susurrator, et ut Theodotio voluit, incantator, videtur mihi vir esse eruditus et exercitatus tam in Lege et Prophetis, quam in Evangelio et Apostolis, qui possit singulas animi perturbationes sua sanare doctrina, et ad statum mentis reducere: dum et scortator recipit castitatem, et ganeo frugalitatem, et quondam avarus, dat eleemosynam. Eventila omnes Judaeorum syanagogas, et nullum poteris invenire doctorem, qui sancta praecipiat, et contemptis divitiis, sectandam doceat paupertatem. De itiusmodi incantatoribus contra serpentes et aspides, id est, contra peccatores, qui Dei justitiam reliquerunt, David loquebatur in Psalmo: Alienati sunt peccatores a vulva: erraverunt ab utero, locuti sunt falsa. Furor eorum juxta similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae et obturantis aures suas, quae non exaudit vocem incantantium, et venefici medicantis sapienter (Psal. LXVII, 4 seqq.). Omnis sermo Apostoli contra serpentes et aspides incantatio est, quem non exaudiunt peccatores, et haeretici, quia claudunt aures suas, ne audiant veritatem.

(Vers. 4.) Et dabo pueros principes eorum. Si ex persona Prophetae dicitur: Ecce enim dominator Dominus exercituum, auferet ab Jerusalem, et ab Juda validum et validam: omne robur panis, et omne robur aquae, et reliqua: quomodo nunc idem propheta loquitur: Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis? Ergo juxta consuetudinem prophetalem loquente Propheta, subito Deus loquitur per Prophetam ex persona sua, et dicit: Dabo pueros principes eorum: sublatis enim his quae ante donaveram, et quasi bona iratus abstuleram, nunc econtrario dabo mala. Tuli senem et quinquagenarium, et admirabilem consiliarium, et sapientem architectum et prudentem auditorem, etc. Pro his dabo pueros principes. Qui enim presbyterum perdiderunt, qualem superior sermo [Al. servo] monstravit, qualis et Abraham primus appellatus est presbyter, recte juvenes principes accipiunt (Genes. VII). De quibus, et in Ecclesiaste legimus: Vae tibi civitas, cujus rex juvenis, et principes tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex filius ingenuorum (Eccl. X, 16). Talis fuit rex juvenis Roboam filius Salomonis, qui secutus est juvenum consilia (III Reg. XII). Non quod aetate esset juvenis, sed sapientia. Alioqui quadraginta et amplius annorum regnum accepisse narratur. Et econtrario Salomon duodecim annorum erat quando suscepit imperium, et quia habebat sapientiam, propterea non est appellatus juvenis. Erat enim in eo latitudo cordis, et amplitudo sapientiae quanta arena est in maris littoribus. Unde et Apostolus scribit ad Timotheum, Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12). Qui enim aetate juvenis est, maturitate senex est. Et Daniel juxta Theodotionem antequam judicaret, appellatus est puer (Dan. XIII). Postquam vero excitavit in eo Deus spiritum, et judicavit senes, accepit presbyterii dignitatem. Jeremiae quoque, qui ad mittentem se Dominum dixerat, Qui es dominator, Domine: Ecce ego nescio loqui, quia juvenis sum (Jerem. I, 6), respondit Dominus, Ne dicas, quia juvenis sum; prius enim quam formareris in utero, novi te, et antequam exires de vulva matris tuae, sanctificavi te, et prophetam in gentibus constitui te. Ob hanc causam reor et adolescentulas viduas juberi ab Apostolo (II Tim. V), ut accipiant maritos, et matresfamiliae sint, et educent liberos suos, quia multae retro abierunt post Satanam. Et cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Nec Ecclesiasticis vidua sustentatur alimentis, nisi quae sexaginta annorum est, et maturitatem habet morum pariter et aetatis. Putet aliquis, et illud quod Apostolus prohibet (I Tim. III), episcopum fieri neophytum, ad hoc pertinere, quia parvulus in fide est, ne elatus in superbiam, incidat in judicium diaboli. Judicium autem diaboli nullum est aliud, nisi superbia, propter quam de coelestibus cecidit. Unde et Salvator loquitur, Videbam Satanam, quasi fulgor cadentem de coelo (Luc. XX, 18). Et effeminati dominabuntur eis. Pro quo in Hebraeo scriptum est THALULIM (תעלולים), quos LXX et Theodotio illusores interpretati sunt, Aquila ἐναλλάκτας, qui se mutent, et turpitudinis exerceant vices. Quales in Judicum libro super concubina Levitae in Gabaa legimus (Judic. XIX). Consideremus Patriarchas Judaeorum, et juvenes sive pueros, effeminatosque ac deliciis affluentes, et impletam prophetiam esse cernemus. Possumus illusores dicere et magistros populi Israel, qui devorant populum Dei, sicut escam panis, et perverse Scripturas sanctas interpretantur, illuduntque stultitiae discipulorum.

(Vers. 5.) Et corruet populus vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. Quando juvenes fuerint principes, et illusores Domini, quales propheticus sermo describit, tunc nec dignitatis, nec aetatis, nec scientiae ullus ordo servabitur; sed rebellabunt pueri senibus, et ignobiles nobilibus, et mutuo corruent. Et implebitur illud Apostolicum: Mordentes invicem, consumpti estis ab invicem (Galat. V, 15). Haec sub Tito filio Vespasiani accidisse populo Judaeorum, scribit Josephus (Lib. V de Bello Jud.): et quod, cum expugnarentur a Romanis, fuerit Jerusalem in tres partes divisa seditio: et alii arcem et Templum, alii inferiorem, alii superiorem partem urbis tenuerint.

(Vers. 6.) Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui. Vestimentum tibi est, princeps esto noster: ruina autem haec sub manu tua. Pro ruina, Symmachus et Theodotio infirmitatem transtulerunt, LXX cibum. Significat autem raritatem hominum, et maxime rerum omnium penuriam, quod qui cibum, et vestimentum habuerit, potens, et dives, et inclytus esse credatur. Quod autem ait juxta Hebraicum: Ruina autem haec sub manu tua, hunc sensum habet: Miseria nostra et calamitas tuo substentetur et protegatur auxilio. Et hoc considerandum quod singuli sibi eligant principes singulos, et in principum electione seditio sit, dum alii alios principatu dignos putant. Nec dicunt ad eos, possessiones tuae, et divitiae, et reditus sustentare nos poterunt, sed infirmitas ista, sive cibus meus, ex tuo sanabitur et pendebit arbitrio.

(Vers. 7.) Et respondebit in die illa, dicens, non sum medicus, et in domo mea non est panis, neque vestimentum; nolite constituere me principem populi. Pro medico, Symmachus et LXX transtulerunt, principem: Theodotio, ἐπιδεσμεύοντα qui liget vulnera, et provideat sanitati: Respondebit, in Hebraeo non habetur, sed de LXX additum est. In Hebraeo enim his quae supra scripta sunt jungitur: In illa die dicet, non sum medicus, et reliqua. Is autem dicet, qui princeps fuerit electus. Et sicut populus qui eum quem, comparatione sui locupletiorem intelligit, principem habere desiderat, sic qui eligitur considerans paupertatem, et imbecillitatem suam, indignum se esse delato honore testatur, nec posse mederi vitiis, id est, curare languentes, esurientibus cibum tribuere, vestire nudos, qui ipse se sustentare vix valeat. Ergo non statim multitudinis acquiescamus judicio, sed electi in principatum, noverimus mensuram nostram, et humiliemur sub potenti manu Dei: quia Deus superbis resistens, humilibus dat gratiam (I Petr. V). Quanti panem non habentes, et vestimentum, cum ipsi esuriant et nudi sint, nec habeant spirituales cibos, neque Christi tunicam integram reservarint, aliis et alimoniam et vestimenta promittunt, et pleni vulneribus, medicos esse se jactant; nec servant illud Mosaicum: Provide alium quem mittas: aliudque mandatum: Ne quaeras judex fieri: ne forte non possis auferre iniquitates (Eccl. VII, 6). Solus Jesus omnes languores sanat, et infirmitates, de quo scriptum est: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum (Ps. CXLVI. 3).

(Vers. 8, 9.) Ruit enim Jerusalem, et Juda concidit: quia lingua eorum, et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Agnitio vultus eorum respondit eis: et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Hoc Propheta loquitur, non ut plerique arbitrantur, ille qui princeps fuerat electus. Et dicit ideo nullum velle praeesse populo peccatori, quia et Judas et Jerusalem, et urbs, et Judaea provincia, sive tribus Juda pariter conciderint. Causasque reddit impietatis eorum, quia contra Dominum blasphemaverunt, atque dixerunt: Tolle, tolle, crucifige talem, non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 15, 16): et clementissimum Dominum furore linguae suae ad amaritudinem provocaverunt. Agnitio vultus eorum respondebit eis: id est, sua recepere peccata, sive ut Septuaginta transtulerunt: confusio vultus eorum restitit eis: id est, ante oculos suos propria semper habuere delicta. Et quomodo Sodomitae cum omni libertate peccantes, et ne pudorem quidem ullum habentes in scelere, dixerunt ad Lot: Educ foras viros, ut concumbamus cum eis (Gen. XIX, 5): sic et isti publice proclamantes, suum praedicavere peccatum, nec ullam in blasphemando habuere verecundiam. Secunda enim post naufragium tabula est, et consolatio miseriarum, impietatem suam abscondere. Unde et principes appellantur Sodomorum, quia Sodomitica habuere peccata.

(Vers. 10, 11.) Vae animae eorum: quoniam reddita sunt eis mala. Dicite justo, quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comederunt. Vae impio in malum: retributio enim manuum ejus fiet ei. Juxta Hebraicum et caeteros Interpretes hunc sensum habet: Vae illis quia sua scelera receperunt. Unde vos qui auditis, vel qui librum Prophetae legitis, laudate justitiam Dei, quia benefecerit: quia impii labores manuum suarum comederunt. Et vae impio populo in malum: recepit enim quod merebatur. Et qui principem suum Romanae tradidit potestati, ipse Romanae subjacet servituti. Juxta LXX autem Interpretes qui dixerunt: Vae animae eorum: quoniam cogitaverunt consilium pessimum contra semetipsos, dicentes: Alligemus justum, quoniam inutilis est nobis: itaque fructus operum suorum comedent, perspicue de Christi dicitur passione, quod inierint consilium pessimum, non tam contra justum, quam contra semetipsos, et animam suam: et nunc fructus operum suorum comedant. Quae enim seminaverit homo, haec et metet (Gal. VI, 5-8), et unusquisque onus suum portabit.

(Vers. 12.) Populum meum exactores sui spoliaverunt: et mulieres dominatae sunt eis. Pro mulieribus, quas solus interpretatus est Symmachus, et Hebraice dicuntur NASIM (נשים): Aquila et LXX transtulerunt ἀπαιτοῦντας, qui significant exactores: Theodotio δανειστάς, id est, foeneratores. Loquitur autem sermo propheticus contra Scribas et Pharisaeos, qui turpis lucri gratia, ut acciperent decimas et primitias, Dei Filium negaverunt. Et non eos vocat magistros, scribas atque doctores, sed exactores (Luc. XX), qui quaestum putant esse pietatem: et devorant, non juxta Apostolum, domos tantum viduarum, sed universum populum; accusansque luxuriam eorum, et turpem conversationem, non solum exactores appellat, ut ab invitis pecuniam videantur exigere; sed mulieres: quia propter libidinem omnia faciant, et sint dediti voluptatibus. Caveamus ergo et nos, ne exactores simus in populo; ne juxta impium Porphyrium matronae et mulieres sint noster senatus, quae dominantur in Ecclesiis, et de sacerdotali gradu favor judicat feminarum.

(Vers. 13.) Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant, sive conturbant. Scribas et Pharisaeos exactores appellaverat, non magistros; et supra illusores, qui propter munera, quae excaecant oculos etiam sapientium, non solum peccatores in populo non corripiebant, sed pro divitiis atque compendiis efferebant laudibus: beatos vocantes, et columnas domus Dei, et caetera quae solent adulatores dicere. Ille est ergo doctor Ecclesiasticus, qui lacrymas, non risum, movet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem: nec praevenit sententiam judicis sui, dicente Scriptura sancta (Eccl. II, 30): Ne beatum dicas quemquam hominem ante mortem. Sed et in alio loco legimus (Prov. XXVII, 14); Qui benedicit amico mane grandi voce, a maledicente nihil differt. Unde spernentes hominum judicia, nec laudibus eorum extollamur, nec obtrectationibus contristemur: sed ingrediamur rectam viam, et tritas a sanctis prophetis semitas: audiamusque Jeremiam prophetam dicentem: State in viis, et videte: et interrogate semitas Domini sempiternas, quae sit via bona: et ambulate in ea (Jer. VI, 16). Quod si quando erraverimus, et quasi homines perverso itinere perrexerimus, Domini per Ezechiel exspectemus promissa dicentis: Dabo eis viam alteram, et cor aliud (Ezech. XXXVI). Exactores autem perverterunt atque turbaverunt viam Domini: ut habentes clavem scientiae, nec ipsi intrarent, nec populum intrare paterentur; sed facerent eos perdere viam veritatis, quae loquitur in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV, 6).

(Vers. 13, 14.) Stat ad judicandum Dominus: et stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et cum principibus ejus. Populus, qui propter simplicitatem imperitiamque deceptus est, adhuc vocatur populus Dei: et propterea judicatur, ut salvetur. Nec sedet Dominus in habitu judicantis, ut in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII, 9): sed stat ad judicandum: et stat ut judicet populus, volens eos stare, quorum via fuerat dissipata. Contra principes autem et presbyteros populi sui venit ad judicium, non ut judicet, sed ut pariter judicetur: dans ei locum defensionis, si potuerint habere quod respondeant, juxta illud quod in quinquagesimo psalmo dicitur: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum fueris judicatus (Vers. 6). In Michaea quoque propheta tale quid legimus (Cap. VI), quod in suo loco interpretati sumus. Ergo contra Pharisaeos et Δευτερωτάς, praesens locus accipitur. Inter senes autem et principes hoc fuisse reor in veteri populo, quod nunc est inter presbyteros et episcopos. Vos enim depasti estis vineam meam: rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commollitis, sive conteritis, et ut LXX interpretati sunt, confunditis. Servat consuetudinem prophetalem, ut mutet repente personas: supra enim ipse Dominus dixerat: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt: et postea Propheta subjecerat: Stat ad judicandum Dominus: Dominus ad judicium veniet. Igitur post prophetam ipse Dominus, qui ad judicium venerat cum senibus populi sui et principibus ejus, loquitur ad eos, et corripit delinquentes: Quare depascitis vineam meam? de qua scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti (Ps. LXXIX, 9). Et in hoc eodem propheta: Vinea Domini sabaoth, domus est Israel (Isai. V, 7). Hanc vineam et in Evangelio locavit Dominus agricolis pessimis, qui missum ad se patrisfamilias filium iuterfecerunt (Matth. XXVIII). Rapina, ait, pauperis in domibus vestris. Pauperem vel simpliciter accipe, qui indiget eleemosyna: vel certe pauperem spiritu, de quo scriptum est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. XL, 1). Et Paulus Apostolus: Tantum, inquit, ut pauperum memores essemus (Gal. II, 10). Quodque sequitur: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commollitis, sive confunditis, manifeste ad principes dicitur Judaeorum. Sed et ad nostros principes referri potest, si atterant subjectam sibi plebem, et pauperes delinquentes publice arguant atque confundant, divitibus autem pejora peccantibus ne mu quidem facere audeant. Et rapina pauperum in domibus eorum est, quando replent thesauros suos, et Ecclesiae opibus abutuntur in delicias, publicasque stipes, quae ad sustentationem pauperum datae sunt, vel sibi reservant, vel propinquis distribuunt, et alienam inopiam, suas suorumque faciunt esse divitias.

(Vers. 15.) Et dixit Dominus: pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nulibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant. Supra et populum et principes tam propheta quam Dominus corripuerat; nunc ad mulieres de quibus prius dixerat: Et mulieres dominatae sunt eis, propheticus sermo convertitur, ne se alienas arbitrentur a crimine, ob quarum delicias atque luxuriam depasti sunt exactores vineam Domini: et rapina pauperis in domibus eorum est, et attriverunt populum ejus, et facies pauperum confuderunt. Quas quidam putant vere feminas Judaeorum, alii metaphorice de urbibus Judaeae dici arbitrantur, quae appellantur filiae Sion: minores videlicet civitates, vici et oppida. Unde et in libro Jesu per singulas tribus ponuntur nomina civitatum (Jos. XV), et postea describuntur villae atque castella, et filiae nuncupantur. Alii secundum tropologiam, mulieres animas arbitrantur, quae si extento collo ambulaverint, et se erexerint in superbiam, et non virilem duritiam, sed dissolutionem sectatae fuerint feminarum, corripiantur a sermone prophetico, et omnia perdant ornamenta virtutum, quae sub lunulis torquibusque et monilibus atque armillis, mitris et discriminalibus caeterisque hujusmodi, describuntur. Abutendum est hoc testimonio et adversum Ecclesiae feminas, quae ambulant collo extento, et nutibus loquuntur oculorum, et plaudunt tam manibus quam pedibus, et ut composito incedant gradu, non naturam sequuntur ducem, sed histriones redimunt praeceptores.

(Vers. 16.) Decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et crinem earum nudabit, et pro ornatu erit ignominia. Hoc et nobis accidet quorum peccata celantur, cum impletum fuerit illud quod scriptum est: Nihil occultum quod non revelabitur (Luc. VIII, 17). Quamdiu enim protegimur crine, et veste ignorantiae, et homines nos putant sepulcra dealbata (Matth. XXIII), qui intus sumus pleni ossibus mortuorum, videmur aliquid habere munditiae. Cum autem patuerit quod occultum est, auferetur universa caesaries, et foeda calvicies omnibus apparebit.

(Vers. 17.) In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum. In qua die? Judaei putant, captivitatis Babyloniae. Nos verius esse convincimus, quando a Romanis capti sunt, et omnia vestium atque gemmarum, aurique ac monilium ornamenta, et diversas supellectiles perdiderunt. Sive per metaphoram mulierum, omnis ornatus urbium destructus esse narratur. Ornamenta urbium in plateis et porticibus, foro atque gymnasiis et moenibus publicis intellige. Quae si referamus ad animarum statum, calceatos pedes ejus, qui carnes agni comesturus est, et celebraturus Pascha, legisse nos recordemur, et per solitudinem transeuntium, nec vestimenta, nec calceamenta consumpta. Quae sunt ista calceamenta? Illa de quibus Apostolus scribit ad Ephesios: Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis (Eph. VI, 15). Quae calceamenta animae perditurae sunt, quando extento collo ambulaverint, et pedibus traxerint vestimenta, et pro munditia matronali, terrae verrent spurcitiam.

(Vers. 18-21.) Et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos et gemmas in fronte pendentes. Describit monilia feminarum, et per haec insignia civitatum: vel juxta anagogen variarum ornamenta virtutum. Habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes, quas nos ad Ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminatur sole justitiae. Torques quoque, quae ad pectus usque pendentes, intelligentiam, ac principale (ἡγεμονικόν) mentis in corde demonstrant. Et monilia, quae uno sermone omnia ornamenta significant: et armillarum bona opera; quales Rebecca accepit in sponsalibus (Gen. XXIV): et mitras, capitis ornamenta, discriminalia, ut judicium habeat singulorum: et periscelidas, quibus noster gressus ornatur, ut audiamus: Pes tuus non offendet (Ps. XC); et: Eruet pedes meos a lapsu (Ps. LV); et murenulas, quae auri atque argenti texuntur virgulis, sensu videlicet, et sermonibus Scripturarum: et olfactoriola, ut Christi bonus odor simus (II Cor. II, 15); et inaures, ne audiamus judicium sanguinis, sed Domini verba dicentis: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 18): et annulos, quibus signamur ad Domini militiam, quem Deus signavit Pater. Unde dicitur ad principem Tyri: Tu es signaculum similitudinis (Ezech. XXVIII, 12). Filius quoque prodigus cum stola recepit annulum (Luc. XV), et calceamenta, et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur. De cujus capitis ornamento, et in psalmo legimus: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Ps. CXXXII, 1). Quae omnia licet LXX Interpretes, Aquila, et Symmachus, ac Theodolio diversis modis interpretentur, nos ut potuimus vel de Hebraeo, vel de ipsorum translatione texuimus: nec volumus diutius in singulis immorari, ne frivola sit expositio, et prudenti lectori fastidium faciat.

(Vers. 22.) Et mutatoria, et pallia, et linteamina. Pro linteamina, LXX perspicua laconica, interpretati sunt: volentes tenuissimas significare vestes, quibus Lacedaemoniorum, qui fuerunt ad bella promptissimi, et austerioris vitae, corpora tegebantur: quamquam Laconica, nec Hebraicum habeat, nec ullus alius interpretum. Mutatoria autem et pallia, quae significantius Symmachus transtulit ἀναβολαια, ornamenta sunt vestium muliebrium, quibus humeri et pectora proteguntur. Mutatoria juxta anagogen illa sunt, de quibus dicitur: Ibunt de virtute in virtutem (Ps. LXXXIII, 8): et linteamina, ut loti in Domino deliciis perfruamur, secundum illud, quo in Psalmis scriptum est: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Ps. XXXV, 9). Haec autem omnia perdiderunt filiae Sion, quia ambulaverunt extento collo, et oculorum nutibus superbiam gestierunt: putantes suae esse potentiae quod habebant, et non Domini gratiae.

(Vers. 23.) Et acus, et specula, et sindones, et vittas, et theristra. Habent acus mulieres, quibus ornatorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et in sparsos dissipentur capillos. Habent et specula, quibus considerant vultum suum, et si quid deesse viderint, addunt ornatui. Habent sindones, quae vocantur amictoria: et vittas, quibus crines ligantur, quas appellant . Habent et theristra, quae nos pallia possumus appellare: quo obvoluta est et Rebecca. Et hodie quoque Arabiae et Mesopotamiae operiuntur feminae: quae Hebraice dicuntur ARDIDIM, Graece θέριστρα: ab eo quod in θέρει, hoc est, in aestate et caumate corpora protegant feminarum. Filiae ergo Sion propter superbiam suam perdiderunt acus, quibus omnium praeceptorum regula stringebatur. Perdiderunt specula, quae obtulerunt in Exodo manentes in foribus tabernaculi mulieres ad luterem Domini fabricandum (Exod. XXXVIII): de quibus et apostolus Paulus loquebatur: Videmus autem nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII, 12). Amiserunt sindones et vittas, quibus operiebant humeros, et fluentem huc atque illuc animum constringebant: et theristra, quo tutissimo in aestibus tegebantur umbraculo. Haec dicimus ne omnino tropologiam hujus loci fugere videamur. Caeterum laboris est maximi in singulis immorari, et latam explanationem quaerere.

(Vers. 24.) Et erit pro suavi odore, foetor: et pro zona, funiculus. Foetere peccata poenitens loquitur: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6). Zona accingi lumbos, Apostolus praecepit, dicens: State accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI, 14). Et de peccatore legimus: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Igitur pro bono odore virtutum, filiae Sion habebunt putredinem peccatorum: et pro cingulo veritatis, mendacii funiculis ligabuntur, quos habuerunt super capita qui cum pannis et sordibus vitam a rege Syriae precabantur. Et pro fascia pectorali cilicium. Pro fascia pectorali, quam interpretatus est Symmachus, LXX tunicam μεσοπορφύραν, id est, clavatam purpura transtulerunt: quod Aquila cingulum exultationis expressit. Theodotio ipsum verbum Hebraicum PHTHIGIL (פתיגיל) posuit, quod genus ornamenti muliebris est. Fascia pectus tegit, et eum possidet locum in feminis, quem Rationale in Pontificibus. De hac fascia pectorali, et Jeremias mystico sermone dicebat: Si oblivisci potest sponsa ornatus sui, aut virgo fasciae pectoralis suae, et ego obliviscar tui, dicit Dominus (Jer. II, 32). Virgo, qualem exhibere nos cupit Apostolus Christo (II Cor. II), quamdiu non corrumpitur in Aegypto, nec franguntur mamillae ejus, quae pectorali fascia colligatae sunt, jungitur sponso: et cum quotidie virtutum filios generet, nequaquam virgo esse desistit. Quod si aliquando divaricaverit pedes omni transuenti, et secuta fuerit amatores suos: et juxta Osee vaticinium, sepserit Dominus vias ejus, et intercluserit semitas, revertetur ad virum suum priorem, et audiet: Exue te vestimentis luctus, et induere vestibus gloriae tuae (Ose II).

(Vers. 25.) Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent: et fortes tui in praelio. Pro pulcherrimis viris, LXX interpretati sunt, et filius tuus pulcherrimus, quem diligis, gladio cadet. Quod si de animae statu intelligimus, quae post virtutes peccaverit, pulcherrimum filium ejus, bona accipiamus opera, quae hostili gladio conciderunt: et fortes quoque periisse in praelio, quia justitia justi non liberabit eum in quacumque die aberraverit (Ezech. XXXIII, 12). Sin autem sequamur historiam, ex his sermonibus docebimur, non de mulieribus prophetae esse sermonem, quarum viri in praelio corruerunt; sed de urbibus Judaeae, quas filias Sion appellavit, et quarum bellatores ceciderunt in certamine. Denique de eadem Sion sequens versiculus loquitur.

(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra. Quod usque hodie oculis cernimus. Facilis secundum tropologiam interpretatio est, quod quicumque locum dederit diabolo, et non omni custodia servaverit cor suum, lugeant portae ejus: et absente sponso, semper in luctu sit, ac de excelsis corruens, in terrae pulvere sedeat.

(Cap. IV.Vers. 1.) Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum. Cum pulcherrimi urbis Jerusalem gladio ceciderint, et fortes perierint in praelio; et moeruerint, luxerintque portae ejus; et ipsa fuerit desolata ob nimiam hominum raritatem, interfectis bellatoribus, septem mulieres apprehendent unum virum, cupientes habere semen in Sion, et domesticos in Jerusalem: cibum et vestimentum se habere dicentes: tantum ne absque marito esse videantur, et subjacere illi maledicto, quod scriptum est: Maledicta sterilis, et quae non facit semen in Israel (Deut. VII). Zacharias quoque huic congruit sensui: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium fimbriam viri Judaei dicentes: Ibimus vobiscum, audivimus enim quoniam Deus vobiscum est (Zach. VIII, 23). Septenarius et denarius numerus propter sabbatum, et decem praecepta legis, Judaeis familiaris est: et ideo hoc frequenter abutuntur: licet juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, qui verbum SABA (שבע), nunc septem, nunc plures, nunc juramentum interpretantur, possit in hoc loco non septem significare, sed plures. Hoc secundum litteram. Caeterum in adventu Domini Salvatoris, septem mulieres, id est, septem gratiae Spiritus sancti, de quibus in consequentibus idem Propheta dicturus est: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus conscendet: et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et implebit eum spiritus timoris Domini (Isa. XI, 1, 2); apprehendent Jesum, quem multo tempore desideraverant, quia nullum alium potuerant invenire, in quo aeterna statione requiescerent. Unde et Joannes Baptista refert in Evangelio: Et qui misit me, ipse mihi dixit: Super quem videris Spiritum sanctum descendentem et manentem in eo, ipse est (Joan. I, 33). In Zacharia quoque legimus super lapidem unum septem oculos, et in uno aureo candelabro septem lucernas, et septem suffusoria, ac duas olivas ex utraque parte lampadis, firma radice fundatas (Zach. III). Quod autem gratia sancti Spiritus cuncta possideat, expositione non indiget. Sed quia in hominibus semper patiebatur opprobrium, nullo vivente, ut Spiritus sancti dona poscebant: propterea Jesu nomen sibi cupiunt invocari, ut quod in Lege imperfectum erat, in Evangelio compleatur.

(Vers. 2, 3.) In die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria: et fructus terrae sublimis, et exultatio his qui salvati fuerint de Israel. Et erit, omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. Cum filiae Sion propter superbiam omnem ornatum perdiderint: et moeruerint luxerintque portae ejus, et ipsa desolata conciderit, omnesque bellatores ejus perierint in praelio, in tantum ut multae mulieres unum virum habere vix possint: tunc orietur germen nominis christiani, et terra dabit fructum suum: et exultatio erit his qui de Israel salvati fuerint, de quibus et supra dictum est: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrae fuissemus (Isa. I, 9). Et nota quod non omnis Israel salvetur, sed reliquiae populi Sion, et residuus in Jerusalem: omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem, quibus et Dominus loquebatur: Gaudete, quoniam nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 20). Significat autem Apostolos et eos qui per Apostolos crediderunt.

(Vers. 4.) Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii et spiritu combustionis. Tunc salvabuntur reliquiae de Israel, quando in baptismate Salvatoris eis fuerint peccata dimissa, et ille sanguis ablutus, quem super se errans populus imprecatus est: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25). Unde supra legimus: Cum extenderitis manus, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I, 15, 16). Et postea eos ad poenitentiam provocans infert: Lavamini, mundi estote. Et nota quod sordes filiarum Sion laverit spiritu judicii, sanguinem autem Jerusalem, spiritu combustionis. Quod enim leve est, lavatur: quod gravius, exuritur. De quo judicii spiritu, et spiritu combustionis Joannes Baptista in Evangelio loquebatur: Ego baptizo vos in aqua, qui autem post me venit, ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni (Matth. III, 11). Ex quo discimus, quod homo tantum aquam tribuat: Deus autem Spiritum sanctum, quo et sordes abluuntur, et sanguinis peccata purgantur.

(Vers. 5.) Et creabit (al. creavit) Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem, et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte. In Christo enim nova creatura est, de qua alibi legimus: Vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Pro quo LXX transtulerunt: Et veniet, et erit omnis locus montis Sion, et omnia quae in circuitu ejus sunt, proteget nubes per diem, et lumen ignis flammantis in nocte. Quis autem veniet nisi ille, de quo scriptum est: Veniet ex Sion qui liberet (Isa. LIX, 20, juxta LXX). Et de quo alius propheta commemorat: Adhuc paululum modicum, qui venturus est veniet, et non tardabit (Abac. II, 3). Cum ille venerit, reddetur populo felicitas pristina, quam aliquando habuere in eremo; praecedente Domino eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis (Exod. XIII): ut nec in prosperis, nec in adversis aliquando turbentur. Quod et in psalmo dicitur: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Ps. CXX, 6). Fumus autem in hoc loco non errorem et ignorantiam, sed gloriam significat, juxta illud quod in hoc eodem propheta, secundum quorumdam opinionem, lecturi sumus (Infra c. 6): Et domus impleta est fumo. Et in Joel de gratia Spiritus sancti, quae descendit super apostolos, dicitur: Effundam de spiritu meo, et prophetabunt (Joel. II). Et, Dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi (Act. II, 17). Id ipsum significare puto et illud in Psalmis: Qui tangit montes, et fumigabunt (Ps. CIII, 32).

(Vers. 6.) Super omnem autem gloriam protectio. Et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluvia. Hunc locum Judaei ad Antichristum referunt, quem per turbinem et tempestatem significari aestimant, quando eos Dominus a potentissimo adversario defensurus sit. Nos autem omnia referamus ad primum adventum Christi, de quo et in psalmis legimus: Protexit me in abscondito tabernaculi sui: in petra exaltavit me (Psal. XXVI, 9, 10): super quam fundata Ecclesia nulla tempestate concutitur, nullo turbine ventisque subvertitur. Plurimi Judaeorum et haec et universa, quibus ista sociata sunt, super Babylonia captivitate et reditu in Jerusalem sub Zorobabel et Ezra et Neemia intelligunt.

(Cap. V.Vers. 1.) Cantabo nunc dilecto meo canticum patruelis mei, vineae suae. Cantat propheta carmen lamentabile populo Israel, quod composuit ille, de quo scriptum est in Evangelio: Cum autem vidisset eam (haud dubium quin Jerusalem) flevit super eam, et dixit: Si scires et tu quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt tibi inimici tui munitiones, et vallabunt te, et prosternent te, et filios tuos (Luc. XIX, 41 et seqq.). Et rursum: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos sub alas suas, et noluisti? Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38): cui simile est hoc quod nunc in isto carmine dicitur: Dimittam vineam meam. Quod autem Christus dicatur dilectus atque charissimus, quem Aquila πατράδελφον interpretatus est, patruum, vel patruelem, quadragesimi quarti psalmi nos inscriptio docet: Canticum pro dilecto. Et vox Dei Patris in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17). Et in sexagesimo septimo psalmo legimus: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Rex virtutum dilecti (Ps. LXVII, 12, 13). Hic ergo dilectus carmen lugubre fecit vineae suae, quod ego cantabo dilecto atque miserabili populo meo. Vel certe ita intelligendum: Cantabo Omnipotenti Deo Patri canticum Christi, qui est patruelis meus, hoc est, ex eadem mecum gente generatus. Quod autem vinea Dei appelletur populus Israel, et in fine hujus cantici legimus: Vinea Domini exercituum, domus est Israel, et vir Juda germen laudabile ejus. Et in septuagesimo nono psalmo (Vers. 9): Vineam de Egypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. In Evangelio quoque pene eisdem verbis, quibus Propheta nunc loquitur, Dominus texit parabolam: Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et maceriam illi circumdedit: et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, etc. (Matth. XXXI, 33). Et in Jeremia legimus: Ego plantavi te vineam fructiferam, totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem, vinea aliena (Jerem. II, 21)? Itaque Jerusalem, ut diximus, plangitur: et sermone prophetico illius ruina cantatur. Porro Ecclesiae, et populo quondam gentium, aliud carmen est editum, de quo in psalmis legimus: Cantate Domino, omnis terra, annuntiate diem ex die salutare ejus. Annuntiate in gentibus gloriam illius in omnibus populis mirabilia ejus (Ps. XCV, 2, 3). Et rursum: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Ostendit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam (Ps. XCVII, 1, 2). Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Hoc juxta Hebraicum Theodotio et Aquila transtulerunt: Symmachus autem more suo manifestius: Vinea facta est dilecto meo in cornu in medio olivarum. Porro LXX sensum magis quam verbum interpretati sunt: Vinea facta est dilecto meo in cornu, in loco pingui, sive uberi, πίων enim utrumque significat. Et revera nihil terra Repromissionis pinguius, si non montana quaeque atque deserta, sed omnem illius latitudinem consideres, a rivo Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem contra Orientem: et ad septentrionalem plagam usque ad Taurum montem et Zephyrium Ciliciae: quod mari imminet. Cornu autem regnum significare, et potentiam saepe legimus, ut est illud in Evangelio: Suscitavit cornu salutis nostrae in domo David pueri sui (Luc. I, 69). Et, In te inimicos nostros cornu ventilabimus (Ps. XLIII, 6). Et in Zacharia quatuor cornua quatuor potentissima regna demonstrant (Zach. I). Hebraei hunc locum ita edisserunt: Vinea Christo plantata est in cornu, id est, in forti loco atque sublimi, qui appellatur filius olei, vel quod indigeat Dei misericordia, et ejus sustentetur auxilio: vel quod cunctis gentibus clarum Dei notitiae lumen praebuerit.

(Vers. 2.) Et sepsit eam, et lapidos elegit ex illa, et plantavit vineam Sorec, et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea. Per metaphoram, ut prius diximus, vineae, describit populum Judaeorum, quem sepsit Angelorum auxilio. Et lapides elegit ex eo, vel idola, vel omnia quae Dei cultum poterant impedire. Et plantavit eam vineam Sorec, quam solus Symmachus electam interpretatus est, non verbum e verbo, ut mihi videtur, exprimens, sed sensum qui tenetur in verbo. Aiunt enim Hebraei, Sorec genus esse vitis optimae, quod uberes fructus faciat atque perpetuos. Denique Sorec a quibusdam καλλίκαρπος interpretatur: quod nos in pulcherrimos fructus vertere possumus. Aedificavit quoque turrim in medio ejus, templum videlicet in media civitate: et torcular exstruxit in ea, quod quidam altare significari putant. Sicut enim ad torcular omnes uvae comportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur vinum, sic altare omnis populi suscipit fructus, et immolatas hostias devorat; juxta illud quod de Benjamin, in cujus tribu templum fuit et altare, legimus: Benjamin lupus rapax, mane comedet: et ad vesperam dabit escam (Gen. XLIX, 27). Cuncta quae dicuntur de vinea, possunt et ad animae humanae referri statum, quae a Deo plantata in bonum, non uvas attulerit, sed labruscas; et postea sit tradita bestiis conculcanda: nec divinum imbrem susceperit doctrinarum; quia praeterita dona contempserit. Et exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas. Pro labruscis, quas nos vertimus, in Hebraeo scriptum est BUSIM (באשים): quod Aquila interpretatus est, σαπρίας, id est, fructus pessimos: Symmachus ἀτελῆ, hoc est, imperfectos: LXX et Theodotio spinas: quibus Judaei Dominum coronaverunt. Illo enim exspectante, ut vindemiae tempore deferrent uvas ad torcularia, pro quibus octavus et octogesimus tertius psalmus habent titulos, isti se curis et vitiis saeculi demergentes, quae in Evangelio (Marc. IV) spinae interpretantur, blasphemiarum stimulos obtulerunt. Puto autem melius esse, Busim labruscas, quam spinas intelligi, ut coeptae translationis similitudo servetur. Unde et Salvator dicit in Evangelio: Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus (Matth. VII, 16).

(Vers. 3, 4.) Nunc ergo habitatores Jerusalem, et viri Juda judicate inter me et vineam meam: quid est quod ultra debui facere vineae meae et non fecerim ei? An quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? Feci, inquit, universa quae debui, plantavi vineam in loco uberrimo, circumdedi maceriam, elegi lapides, et flagella ejus hastilibus calamisque subrexi: vitis quoque ipsa non fuit una de pluribus, sed electa et καλλίκαρπος. Aedificavi firmissimam turrim, in qua fruges reconderem, et de qua insidiantes frugibus bestias contemplarer. Exstruxi torcular, ut in eodem potissimum loco premerentur uvae, et vinum funderent. Quia haec igitur feci, quae facere debui, respondeant mihi habitatores Jerusalem et Judae: immo judicent inter me et vineam meam, quid est quod facere debui, et non fecerim? Et illis tacentibus, sibi ipse respondet: Nisi forte in hoc erravi, quod pro labore meo exspectavi, ut uvas faceret, non labruscas, quas inculta ac deserta vinea afferre consuevit. Tale quid et Nathan Propheta ad David missus loquitur (II Reg. XII), et interrogat eum per parabolam, ut dum de alio judicat, de se promat sententiam. Ergo et hic populus interrogatur quasi de vinea, ut contra se ipse respondeat. Hunc locum in Evangelio plenius Salvator exequitur (Matth. XXI), et quod hic praetermissum est, Scribas et Pharisaeos interrogat. In Isaia enim nihil dictum est de agricolis, nec quae passuri sint indicatur; sed tantum de vinea sermo est: ibi autem quasi alia sit vinea et alii agricolae, sic de populo loquitur et magistris, ut malos male perdat, et vineam aliis agricolis locet; significans apostolos et eos qui apostolis successuri sunt. Nec vero ταυτολογία est, ut plerique aestimant in eo quod ait: An quod exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? Supra enim apud se tacitus loquitur, hic autem quod cogitaverat, alios interrogat.

(Vers. 5, 6.) Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: Auferam sepem ejus, et erit in direptionem: diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam; non putabitur, et non fodietur: et ascendent super eant vepres et spinae. Provocavi, inquit, vos supra, o habitatores Jerusalem, et viri tribus Judae, ut judicaretis inter me et vineam meam, et interrogavi, ut diceretis quid debuerim facere quod non fecerim. Et quia juxta Evangelicam parabolam non vultis respondere quod sciscitor, ego mihi respondebo ipse pro vobis, indicans quid facturus sim: Quoniam feci vineae meae cuncta quae debui, et pro uvis attulit labruscas, auferam universa quae dederam. Tollam angelorum auxilia, de quibus in psalmis scriptum est: Circumdat Angelus Domini in circuitu timentium eum, et liberabit eos (Ps. XXXIII, 8): et diripietur ab adversariis. Destruam muros, et inimicis gentibus subjacebit, eritque deserta et non putabitur in aeternum, nec fodietur, ut redigatur in vepres: et ascendent in ea spinae. Haec autem sub metaphora vineae, de Jerusalem atque Judaeae dicuntur solitudine, quod plerique Judaeorum putant sub Babyloniis accidisse: quod et nos ex parte factum negare non possumus. Sed quia sequitur: Et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem, hoc in illa captivitate intelligi non potest. Siquidem et Jeremias capta jam urbe prophetavit in populo: et Ezechiel, Daniel quoque et tres pueri, vel prophetasse, vel mirabilia signa etiam in captivitate fecisse narrantur: et postea Aggaeus et Zacharias futura dixerunt in consolationem populi servientis. Tollitur autem Dei auxilium ab his qui indigni sunt: ut quia non senserant Deum per beneficia, sentiant per supplicia. Vel ideo truculenta quaedam et aspera comminatur, ut conversi ad poenitentiam, imminentia tormenta devitent. Verbum Hebraicum SAITH (שית) omnes voce simili spinas interpretati sunt. Si ergo Saith in praesenti loco spinae dicuntur juxta Aquilam et Theodotionem et LXX, respondeant quomodo supra Busim non labruscas, sed spinas transtulerunt. Et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. Istae sunt nubes quas eduxit Dominus ab extremo terrae, de quibus et in psalmo legimus: Veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV, 6). Hae nubes, quoniam sub Elia omnes idololatrae erant, tribus annis et sex mensibus super terram Israel non pluerunt (III Reg. XVIII). Quod quidem non solum de prophetis, sed de apostolis possumus intelligere, quod post passionem Domini, nec prophetas, nec apostolos habuerunt Judaei, ne pro uvis afferrent spinas, sed pro sterilitate et ariditate sua precarentur eum, qui potest imbres praebere virtutum. Unde et in Levitico loquitur ad eos: Ponam coelum vobis ferreum, et terram aeneam (Levit. XXVI, 19). Et in Deuteronomio: Erit coelum super caput tuam aeneum, et terra subter te ferrea (Deut. XXVIII, 23, 24). Et rursum, Dabit Dominus pluviam terrae tuae. Et, Cinis de coelo descendet super te, donec eradicet te, et deleat; quia terra quae frequenter super se venientem suscipit pluviam, et non facit segetem, sed spinas et tribulos, reproba est et maledictionis proxima, cujus finis combustio est.

(Vers. 7.) Vinea autem Domini exercituum domus Israel est: et viri Juda germen delectabile ejus. Id est, Dei: sive ut LXX transtulerunt, novella plantatio dilectissima. Israel et Judas hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israel, et postea, regnante David super tribum Juda, et Roboam filio Salomonis super duas tribus, Judam et Benjamin, hi qui erant in Samaria, hoc est, decem tribus, vocabantur Israel; et quibus regnabant de genere David, appellabantur Juda. Et quoniam ab Israel vituli colebantur in Dan, et in Bethel, propterea ab Assyriis primum est capta Samaria; et multo post tempore Judas a Chaldaeis ductus est in Babylonem, quia minora peccaverant. Unde et in Ezechiele ad utriusque populi peccata purganda, Israel in sinistro latere ponuntur, juxta Septuaginta, dies centum nonaginta, sive ut verius in Hebraico continetur, trecenti nonaginta: Judae autem quadraginta dies (Ezech. IV, juxta LXX et juxta Hebraicum). Hoc dico, ut comparatione Israel, id est, decem tribuum, amabilem atque dilectum ostendam Judam, in quo erant sacerdotes et levitae, et Dei religio versabatur eo tempore, quo propheta Isaias loquebatur ad populum. Et pulchre Israel, hoc est, totus populus, domus est: Judas autem, qui separatis tribubus postea pullulavit, novellum dicitur delectabile. Sed et hoc notandum, quod juxta consuetudinem prophetalem, quae prius per metaphoram dicta sunt, vel per parabolam, postea exponuntur manifestius: quod vinea et novella plantatio, Israel et Judas sit. Et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor, sive ut LXX transtulerunt, Exspectavi ut faceret judicium, et fecit iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem. Volumus Latinis insinuare auribus quod ab Hebraeis didicimus: Judicium, apud eos appellatur MESPHAT (משפט): iniquitas, sive dissipatio, ut interpretatus est Aquila, MESPHAA (משפה). Rursum justitia dicitur SADACA (צדקה): clamor autem appellatur SAACA (צעקה). Una itaque vel addita littera, vel mutata, sic verborum similitudinem temperavit, ut pro MESPHAT, MESPHAA: et pro SADACA poneret SAACA, et elegantem structuram sonumque verborum, juxta Hebraeam linguam redderet. Exspectavit autem Deus, ut populus Judaeorum faceret judicium, id est, uvas: et fecit iniquitatem, id est labruscas: et exspectavit justitiam, ut largitorem tantorum munerum a Patre missum susciperet, et fecit clamorem, quo vociferatus est contra Dominum, et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige talem (Joan. XIX, 15). Unde et Paulus apostolus scribit: Omnis ira et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV, 31). Vel certe quoniam justi sanguinem fuderant, sanguis Dominicae passionis clamabat ad Dominum: propterea clamorem pro justitia reddiderunt, juxta illud quod in Genesi legimus, Vox sanguinis Abel fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10).

(Vers, 8.) Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: Numquid habitabitis soli vos super terram? Pro eo quod nos diximus, usque ad terminum loci, LXX transtulerunt, aut auferatis proximo: Symmachus et Theodotio: donec deficiat, vel non sit locus; ut deficiente terra, nequaquam saturetur avaritia. Quod quidem et generaliter adversum omnes, quibus nihil satis est, dictum puto: et specialiter contra vineam Domini, quae pro uvis fecit labruscas, id est, pro judicio iniquitatem, et pro justitia clamorem. Quae est enim rabies, cum tecta et agri ad depellendos imbres, et ad serendas [Al. cerendas] fruges haberi debeant, ea habere cupere, in quibus cunctis habitare non possis, et quae colere non sufficias: alteriusque necessitatem, tuam facere voluptatem? Juxta tropologiam contra haereticos quidam hoc dictum arbitrantur: qui cum moverent pedes suos de Oriente, veniunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium: et aedificant civitatem confusionis, turrimque superbiae, et audiunt sub verbis aliis: Audite haec, duces domus Jacob, et residui domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate (Mich. III, 9, 10). Isti domos domibus, id est, dogmata conjungunt dogmatibus; quibus dicitur per Michaeam, Nolite aedificare in domo derisum (Mich. III), ne supra fundamentum Christi, quod apostolus Paulus posuit (I Cor. III) et in quo debuerant aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: econtrario aedificent ligna, fenum, stipulam, quorum finis incendium est. De hujuscemodi domibus Salvator in Evangelio loquitur: Omnis qui audierit verba mea, et non fecerit ea, assimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina domus illius magna (Matth. VII, 26, 27). Tamdiu autem quaerunt haeretici nova veteribus jungere, et eadem recentioribus immutare, donec et sensus humanus et sermo deficiat.

(Vers. 9.) In auribus meis sunt haec Domini exercituum: Nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae absque habitatore. Pro eo quod nos juxta Hebraicum vertimus, In auribus meis sunt haec Domini exercituum, id est, verba quae locutus est Dominus, adhuc resonant in auribus meis: LXX transtulerunt, Audita sunt haec in auribus Domini sabaoth. Non quod Propheta verba Domini audierit, sed in auribus Domini audita sint quae Propheta dicturus est: cum consequentius sit intelligere, audisse Prophetam, quae Dominus sit locutus. Dominus autem locutus est, quod post captivitatem, domus magnae atque pulcherrimae desertae futurae sint, non habentes habitatorem.

(Vers. 10.) Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Pro laguncula, quam soli LXX transtulerunt, omnes alii batum interpretati sunt, quod Hebraice dicitur BETH (בת). Et pro triginta modiis, quos nos pro coro posuimus, qui Hebraice dicitur OMER (תמר), LXX verterunt artabas sex: quae mensura Aegyptiaca est, et facit modios viginti. In sterilitate ergo nimia quae sequitur captivitatem, decem jugera vinearum facient batum, id est, tres amphoras: et triginta modii seminis, id est, corus, faciet ephi, quod LXX tres mensuras interpretati sunt, id est, tres modios. Batus autem in liquidis speciebus dicitur, et ephi, sive epha ejusdem mensurae in aridis. Sicut in Ezechiel juxta Hebraicum legimus: Ephi justum, et batus justus erit vobis. Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum (Ezech. XLV, 10, 11). Quaerimus juxta anagogen, quomodo haereticorum domus grandes et pulchrae sint, quae cum judicii tempus advenerit, nullum habitatorem habeant. Omnis enim pompa structuraque verborum, et argumenta dialectica redigentur ad nihili. Et quia juxta apostolum Paulum (II Cor. III) non solum Dei aedificatio sumus, sed et agricultura, quam imitantes haeretici suffodiuntur et eradicantur ab Jeremia: idcirco ubi decem jugera vinearum, sive ubi decem juga boum operantur, facient batum unum, et triginta modii sementis facient ephi (Jerem. XVIII), ut de denario numero, qui in Scripturis sanctis mysticus atque perfectus est: et de tricenario, in quo prophetavit Ezechiel (Ezech. I), et Dominus baptizatus est (Luc. III), redigantur ad ephi, qui ad comparationem multiplicis numeri, unione constringitur. Quod autem aedificatio et agricultura referatur ad intelligentiam spiritalem, etiam alio loco Paulus apostolus docet (Ephes. IV), fundatos et radicatos in charitate credentes esse contestans. Unde et Ecclesiastes (Eccl. II), non solum sibi aedificavit domos, sed plantavit vineas, et fecit hortos et pomaria, et instituit omnes arbores pomiferas, exstruxitque piscinas, ut irrigaret saltum. Porro haeretici imaginem tantum habentes umbramque virtutum, et non ipsam veritatem, absque fructu operum, verborum folia pollicentur. De quorum arboribus dicit Dominus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13). De vinea enim Sodomorum vinea eorum, et propago eorum de Gomorra: Uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis eis, furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 32, seqq.).

(Vers. 11, 12.) Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, tympanum, et libia, vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Pro ebrietate, quam Aquila est interpretatus et Symmachus, LXX ipsum Hebraicum posuerunt SICERAM (שכר), quod omnem significat potionem, quae inebriare potest, et statum mentis evertere. Arguit autem juxta consequentiam coeptae explanationis agricolas vineae, qui imminente sterilitate, et vicino incendio, quo vepres et spinae sunt comburendae, luxuriae se et voluptatibus tradiderunt: non solum in vescendo et bibendo; sed in aurium quoque oblectatione, et in diversis musicae artis generibus. Qui cum ista faciunt, opus Domini non respiciunt, nec considerant quae ventura sint. Abutamur hoc testimonio adversum principes Ecclesiae, qui de mane consurgunt ad sectandam siceram, et bibendum usque ad vesperam: de quibus in alio loco dicitur: Vae tibi civitas, cujus rex juvenis est, et principes tui mane comedunt (Eccl. X, 16). Qui deliciis occupati, ex creaturis non intelligunt Creatorem, nec considerant opera manuum ejus, de quibus legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6). Potest juxta altiorem intelligentiam, omnis animae perturbatio ebrietas appellari, quae concipitur de vino furoris draconum, et de veneno aspidum insanabili, quod nonnulli bibunt ab adolescentia usque ad senectutem, hoc est, de mane usque ad vesperam (Deut. XXXII). Alii vero hora tertia, sexta, vel nona, et undecima suscitantur de convivio, et dicitur ad eos: Expergiscimini qui ebrii estis a vino. Super hoc vinum, et super hujuscemodi uvas ac vineas pluit Dominus sulphur et ignem a Domino: et quicumque ex earum vino biberit, aestuat atque comburitur. Requirit citharam et psalterium, cujus repertor est Jubal, de Cain stirpe generatus (Gen. IV), nec audit Dominum dicentem ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis tu et filii tui, quando ingredimini in tabernaculum testimonii, aut accedetis ad altare (Lev. X, 8). Has citharas, et lyras, tympanumque, et tibias rex Babylonius habuit, quibus consonantibus, universarum gentium populi prosternebantur in terram, et adorabant auream statuam (Dan. III). Quod autem primum tempus humanae sapientiae, quando egredimur pueritiam, et ad rationalem venimus aetatem, mane in Scripturis intelligatur, multa testimonia docere nos poterunt: de quibus exempli causa ponenda sunt pauca: Mane mittebam Prophetas; et: Mane exaudies orationem meam. Mane assitam tibi, et videbo (Ps. V, 4, 5); et: De nocte consurget spiritus meus (Ps. LXII, 1); et: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Ps. C, 8); et: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Ps. XXIX, 7); et in alio loco: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia, et caetera his similia. Consurgimus autem de mane, quando vitia relinquimus in pueritia, et dicere possumus: Peccata juventutis meae et ignorantiae ne memineris (Psal. XXIV, 7). Ortoque nobis sole justitiae, fugantur tenebrae, et statim interficimus omnes cogitationes, quae ad peccata nos provocant, et de civitate mentis nostrae illos disperdimus peccatores, de quibus Salvator loquitur: De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Matth. XV, 19), et reliqua. Infelicissimi autem sunt qui de mane usque ad vesperam ebrietate, gula et diversis voluptatibus occupati, non intelligunt in se opera Domini, nec considerant cur creati sunt.

(Vers. 13.) Propterea ductus est captivus populus meus, quia non habuit scientiam: et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit. Haec juxta litteram accidisse populo Judaeorum sub Vespasiano et Tito Romanis principibus, tam Graeca quam Latina narrat historia. Quod quidem et spiritualiter hodie quoque patiuntur, sustinentes non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi sermonis Dei: quia nec respexerunt opus Domini, nec consideraverunt opera manuum ejus, neque habuerunt ejus scientiam, qui semper locutus est per Prophetas (Amos. VIII). Unde et in Psalmis dicitur de eis: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem (Ps. LVIII, 16). Quod autem omnis sermo doctrinae, panis appelletur et aqua, illud docet Evangelicum: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei (Luc. IV, 4): Et, Quicumque biberit de aqua, quam dedero ei, non sitiet in aeternum (Joan. IV, 13). Et in psalmo dicitur: Super aquas refectionis educavit me (Ps. XXII, 2). Unde et Dominus non vult esurientes in eremo dimittere, ne lassentur; et corruant, et interficiantur fame (Matth. XV). Et de justo viro dicitur: Juvenis fui, et senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem (Ps. XXXVI, 25). Quidam hoc quod dicitur: Captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit, generaliter de inferis, et gehenna interpretari volunt, in qua punietur omnis qui Dei non habuerit scientiam.

(Vers. 14, 15.) Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. Qui surrexerunt mane ad sectandam siceram, et permanserunt in ebrietate usque ad vesperam, et voluptate ac deliciis occupati, opus Domini respicere noluerunt, nec opera manuum ejus contemplati sunt, propterea ducti sunt in captivitatem, quia non habuerunt scientiam Filii Dei, dicente ipso ad eos, Nec me scitis, nec qui me misit (Joan. VIII, 19), et in ipsa captivitate fame perierunt, ac aruerunt siti. Unde infernus et mors dilatavit animam suam, et aperuit os suum, et absque ullo numero, et satietate devoravit in perpetuum puniendos: ita ut principes et populus, et sublimes gloriosique terrae Judae descenderent ad eum, et humiliaretur omnis superbia, et oculi sublimium deprimerentur, intelligentium se esse mortales; et cuncta rebus expleta, quae ventura per Prophetas Dominus nuntiarat. Infernus autem animam habere dicitur, non quod animal sit, juxta errorem quorumdam; sed quod verbis humanae consuetudinis, rerum insensibilium exprimamus affectum, quod insatiabilis sit, et numquam mortuorum multitudine compleatur. Quomodo et in manu linguae mors dicitur (Prov. XVIII), et omnipotens Deus Sabbatha, et Neomenias Judaeorum odisse loquitur animam suam (Isai. I). Quidquid de populo diximus Judaeorum, tropologice referri potest ad eos qui saeculi deliciis occupati, nec respicientes opera Dei, captivi ducuntur in peccatum, et non habent scientiam Dei: et idcirco fame et siti pereunt bonorum operum atque virtutum, et detrahentur in gehennam, ibique aeternis cruciatibus deputati, potentiam et superbiam miseria cernent et humilitate mutari.

(Vers. 16.) Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio: et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. Cum captivus ductus fuerit populus, quia non habuit scientiam, et interierit fame, et siti exaruerit, et dilataverit infernus animam suam: et descenderint fortes atque sublimes gloriosique in profundum, et incurvatus fuerit homo, et humiliatus vir, et receperint omnes juxta merita sua: tunc exaltabitur Dominus in judicio, cujus prius injustum videbatur esse judicium, et Deus sanctus ab omnibus sanctificabitur in justitia, ut impleatur illud quod in Evangelio dicitur: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9); et: Pater juste, mundus te non cognovit (Joan. XVII, 25). Unde cavere debemus ne praeveniamus judicium Dei, cujus judicia magna sunt, et inenarrabilia, et de quo Apostolus loquitur: Inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles viae illius (Rom. XI, 33), donec illuminet occulta tenebrarum, et aperiat cogitationes cordium (I Cor. IV, 5), qui dicit in Evangelio: Nolite judicare, ut non judicemini (Matth. VII, 1). Cui sententiae congruens Paulus apostolus praecepit: Tu quis es qui judicas alienum servum? suo Domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum (Rom. XIV, 4).

(Vers. 17). Et pascentur agni juxta ordinem suum: et deserta in ubertatem versa, advenae comedent. Pro pascentibus agnis juxta ordinem suum, quod in bonam partem accipitur, nescio quid volentes LXX transtulerunt, pascentur direpti quasi tauri; pro agnis tauros intelligentes, et rursum pro advenis interpretantes agnos. Quando autem Dominus exaltatus fuerit in judicio, et sanctus in sua sanctificatus justitia, ut mali agricolae male pereant, et exaltata cedrus securi Domini succidatur; tunc qui fuerint de agnorum numero, non haedorum, pascentur in Ecclesiae pratis, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit (Ps. XXII, 1); et quae a Judaeis deserta sunt, versa in ubertatem comedet gentium populus. Haec juxta tropologiam. Caeterum ut ordinem compleamus historiae, id ipsum aliis verbis dicitur, de quo supra legimus: Regionem vestram in conspectu vestro alieni devorant, et deserta est atque subversa a populi sexternis (Isai. I, 7). De toto enim orbe congregata gentium multitudo habitat in Judaea, et ejectis prioribus populis, ideo ex parte caecitas facta est domui Israel, ut subintraret plenitudo gentium (Rom. XI). Pulchreque juxta LXX direpti sunt atque vastati et ducti in captivitatem quasi tauri, de quibus Dominus dixerat: Tauri pingues obsederunt me, ut loca taurorum occuparent agni.

(Vers. 18, 19.) Vae, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. Qui dicitis: festinet et cito veniat opus ejus, ut videamus, et appropiet et veniat consilium sancti Israel, et scimus illud. Pro vinculo plaustri, corrigiam jugi vitulae, sive vaccae, LXX transtulerunt. Quod autem vincula dicantur esse peccata, crebrius legimus. E quibus illud est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Et Dominus arguens populum delinquentem, qui peccatis peccata sociarat, fecit flagellum de funiculis, ostendens eis quomodo domum Dei fecissent speluncam latronum (Joan. II), et sedem orationis vertissent in domum negotiationis (Matth. XXI). Conviva quoque coenae Dominicae, vestem non habens nuptialem, vinctus pedibus ac manibus ejicitur in tenebras exteriores (Matth. XXII). Et Dominus venit, ut his qui erant in vinculis diceret: Exite (Isa. XLIX, 9); et qui versabantur in tenebris, revelamini (Psal. CLXV, 8). Ipse enim solvit compeditos, et illuminat caecos: quos Jeremias vinctos terrae nuncupat. Nec plangit eos qui peccare coeperint, statimque desierint: non est enim justus super terram qui faciat bonum, et aliquando non peccet (Eccl. VII, 2); sed qui longo funiculo peccata protraxerint. Unde et in Numeris legimus (Cap. XIX), vaccam rufam, cujus cinis expiatio populi est, non aliter immolari et offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, jugumque non traxerit, nec vinculis jugi Nabuchodonosor fuerit alligata. Et in hoc eodem propheta pro cingulo veritatis, filiae Sion cinguntur funiculo. Achitophel quoque et Judas [quorum alter David, alter Dominum prodiderunt] fune longissimo trahentes peccata sua, periere suspendio; putantes malum conscientiae praesenti morte finiri, et nihil esse post mortem. Quod autem juxta Hebraicum et omnes alios interpretes, appellantur funiculi vanitatis; hoc significat, quod facientibus peccatum facile texitur, et tam inane et facile est, ut aranearum fila texuntur: sed cum inde voluerimus exire, solidissimis vinculis nectimur. Plaustrum autem plenum oneratumque peccatis facilius intelligunt, qui meminerint scriptum in Zacharia, impietatem sedere super talentum plumbi (Zach. V): et Aegyptios qui gravi peccatorum sarcina premebantur, quasi plumbum in mare Rubrum esse demersos (Exod. XV). Et in alio loco peccator loquitur: Iniquitates meae supergressae sunt caput meum: sicut onus grave gravatae sunt super me (Ps. XXXVII, 5). Dicuntur autem haec ad principes Judaeorum, qui supra arguti sunt in avaritia atque luxuria: quod provocati a Domino ad poenitentiam, et postea ab Apostolis ejus, usque hodie perseverent in blasphemiis, et ter per singulos dies in omnibus synagogis sub nomine Nazarenorum anathematizent vocabulum Christianum. Est autem sensus: Vae vobis qui putatis diem judicii non futurum, vel non venturam captivitatem quam propheticus sermo praedicit: qui dicitis ad Prophetam: Usquequo nobis Dei minaris iram? volumus eam scire, jam veniat. Hoc autem per ironiam loquuntur, quoniam eam non putant esse venturam, sed simulari a Propheta.

(Vers. 20.) Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Ejusdem criminis est, bonum, lucem, et dulce, contrariis vocare nominibus, cujus, malum, tenebras, et amarum vocabulis appellare virtutum. Hoc contra eos qui peccatum non putant, si bono detrahant, et non aestimant esse delictum, si laudent malum. Ponunt autem Judaei bonum malum, et lucem tenebras, et dulce amarum, suscipientes Barabbam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes Jesum, qui non venerat nisi ad oves perditas domus Israel, ut salvaret quod perierat. In Barabbam intelligamus diabolum, qui cum sit nox et tenebrae, transfiguratur in Angelum lucis (Matth. XXVII). Unde et Apostolus loquitur: Quae participatio justitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? qui consensus Christi et Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Neque enim lucerna tollenda est, et ponenda sub modio, vel sub lecto, sed supra candelabrum, ut omnibus luceat. Nec arbor malos afferens fructus, bonae arboris est appellanda vocabulo (Matth. V). Unde et in Genesi mystico sermone narratur, quod diviserit Deus inter lucem ac tenebras, quae in principio super abyssum ferebantur (Gen. I). Quod autem bonus Salvator sit appellatus, ipse in Evangelio loquitur: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X, 11). Lucem quoque esse se dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12), et quotidie coelesti pane saturati dicimus: Gustate et videte, quam suavis est Dominus (Ps. XXIII, 9). E contrario quando dicimus: Libera nos a malo (Matth. VI, 13); et: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19), diaboli cupimus insidiis liberari. Quod autem ipse tenebrarum et amaritudinis significetur nominibus, crebrius legimus. Sed et hoc possumus dicere, quod omnia contraria dogmata veritati amara sint, et sola dulcis veritas. Unde cavendum est, ne pro veritate sequamur mendacium, ne pro lumine tenebras. Multae enim sunt viae quae videntur hominibus rectae, et novissima earum perveniunt in profundum inferni. Est quoque justus periens in justitia sua, cui dicitur: Ne sis justus multum (Eccl. VII, 17). Quas ob causas Israel repromittit se via ambulaturum regia, nec ad sinistram, nec ad dexteram declinaturum (Deut. V). Et ut loquar quod sentio: difficile hoc maledicto quis carere potest, cum et malis frequenter adulemur propter potentiam, et bonos despiciamus propter inopiam. Unde significantius interpretatus est Aquila: Vae qui dicit malo, bonus es, et bono, malus es (Prov. XVII, 13). Et in hunc congruit sensum illud quod Salomon in Proverbiis loquitur: Qui judicat justum injustum, et injustum justum, abominabilis est uterque apud Deum. Scribae quoque et Pharisaei verba Salvatoris non recipientes, sed traditiones hominum, et aniles fabulas, fecerunt bonum malum, et malum bonum.

(Vers. 21.) Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Qui vobis, inquit, ipsi videmini sapientes esse, qui prudentiam sequimini, non Dei, sed hominum: et cum non recipiatis Dei virtutem Deique sapientiam, putatis vos esse sapientes (I Cor. I). Inter sapientiam et prudentiam hoc dicunt interesse Stoici, quod sapientia rerum sit divinarum humanarumque notitia: prudentia autem tantum mortalium. Consequenter autem haec adversum Scribas dicuntur et Pharisaeos, qui habentes clavem scientiae, nec ipsi ad Christum introeunt nec alios introire permittunt (Luc. XI).

(Vers. 22.) Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam siceram, id est ebrietatem. Quibus supra dixerat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis, de his etiam nunc loquitur: qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum siceram (Deut. XXXII). Qui inebriati vino draconis, et veneno aspidum insanabili, virtute Domini calumniabantur. Et ipsi ebrii inebriabant populos, ut pari furore bacchantes, adversus Dominum conclamarent. Juxta tropologiam ante jam diximus: quod sacerdotes ingressuri Tabernaculum Dei, non debeant vinum bibere et siceram (Levit. X). Quibus nunc addimus, quod Nazaraeis quoque praeceptum sit, qui se sanctificant Domino, ut vinum et siceram, et omne quod de uvis est, non bibant, nec comedant, ne uvam quidem passam, et acetum ex vino (Num. VI). Sed et in Proverbiis praecipitur: Potentes qui iracundi sunt; vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae. Inter vinum et siceram juxta anagogen hoc esse arbitror, quod vinum e pluribus una perturbatio est, verbi gratia, libidinis, avaritiae, gulae, et invidiae. Sicera autem, id est, ebrietas, omnes in se vitiorum continet passiones, quas rectius Latino sermone perturbationes possumus dicere, quod statum mentis evertant, et ebrios faciant nescire quid agant. Qui ergo praesunt, plurimum debent carere vitiis, et maxime ira, quae furori proxima est: ne quanto plus possint, tanto amplius subjectis noceant. Miscet siceram qui cum ebrietate plenus sit, ad decipiendos homines, umbras quasdam et imagines simulat se habere virtutum.

(Vers. 23.) Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Et haec pars vitiorum est vineae, quae pro uvis fecit labruscas, et exspectante Domino, ut faceret judicium, fecit iniquitatem, justificans impium pro muneribus, et non causas, sed dona considerans, quae excaecant etiam oculos sapientium. Unde cavendum est, ne inebriemur vino, in quo est luxuria (Deut. XVI, 19; Ephes. V), et nudentur femora turpitudinis nostrae (Gen. IX), et adulemur impiis pro muneribus, et justitiam justi pro inopia despiciamus. Quod et in Epistola Jacobi praecipitur: ne honorantes impios divites, et despicientes sanctos pauperes, fiamus judices iniquitatis.

(Vers. 24.) Propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit: sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et sermonem sancti Israel blasphemaverunt. Propter superiores causas superbiae, et ebrietatis, et avaritiae, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, ligna, stipulam, arsurosque vepres; ideo radix malitiae eorum redigetur in favillam, et omnis flos et pulchritudo divitiarum et corporis pulveri comparabitur (I Cor. III). Non enim solum ista fecerunt, sed his gradibus pervenerunt ad blasphemiam, ut legem Domini non reciperent, et sermonem Sancti Israel blasphemarent; de quibus supra legimus: De Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. II, 3). Potest radix in malis cogitationibus accipi, fructus autem et germen in malis operibus atque sermonibus, ut quod in radice latet, monstretur in germine: quae utraque Domini incendio vorabuntur. Unde et Apostolus (Heb. XII, 15), radicem amaritudinis malorum, sursum loquitur germinantem.

(Vers. 25.) Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor ejus: sed adhuc manus ejus extenta: Quoniam abjecerunt legem Domini exercituum, quam se daturum per Jeremiam Dominus pollicetur, dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32). Et sermonem Sancti Israel blasphemarunt, dicentes: Daemonium habet, et Samaritanus est (Joan. VIII, 48); et: Nonne hic est filius fabri (Matt. XIII, 55)? Idcirco iratus est furor Domini in populum suum, qui prius iratus fuerat contra principes et potentes, qui sapientes erant in oculis suis, et justificaverunt impium pro muneribus, et devoraverat [Al. devorat] eos quasi stipulam lingua ignis, et calor flammae exusserat, ut potentes potenter tormenta paterentur. Et extendit manum suam adversum eum, quem vocat populum suum: eo quod fuerit pars haereditatis ejus, et funiculus possessionis illius (Deut. XXXII). Extendit autem manum, ut percutiat, et furor ejus irascatur, de quo et in alio loco legimus: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps. VI, 1). Et Jeremias: Corripe nos, inquit, Domine; verumtamen in judicio, et non in furore (Jerem. X, 24). Furere autem Dominus dicitur, non quod humanis perturbationibus subjaceat; sed quod nos qui delinquimus, nisi irascentem audierimus, Dominum non timeamus. Unde et Apostolus scribit, (Rom. II), quod bonitas Dei, et patientia provocet nos ad poenitentiam: nos autem secundum duritiam et impoenitens cor nostrum, thesaurizemus nobis iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Quae sit autem manus quae extenditur, vel elevatur super populum peccatorem, Job loquitur manifestius: Manus enim Domini tetigit me (Job. XIX, 21). Unde et diabolus sciens potentem manum Domini, et brachium quod universis gentibus revelatum est, dicit ad Dominum: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: nisi in faciem benedixerit tibi (Job. II, 5). Quod autem quasi praeteritum dicitur, quod futurum est, consuetudinem sequitur prophetalem, in qua tam certa sunt quae futura dicuntur, ut putentur esse praeterita. Quod et in Psalmis canitur: Dederunt in cibum meum fel, et siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22). Et iterum: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ps. XXI, 19). Quodque sequitur: Et percussit eum, id est, populum suum, et conturbati sunt montes: montes quidam putant contrarias fortitudines; sive eos spiritus qui in ministerio Dei sunt, et quibus traduntur peccatores ad puniendum. Nos autem hyperbolice dictum putamus, quod pro magnitudine malorum imminentium etiam montes commoveantur, et cadaveribus mortuorum repleantur omnes plateae urbium. Hoc accidisse Judaeis post passionem Domini sub Vespasiano et Adriano, nemo dubitat. Cumque haec facta sint, non est adversus furor ejus: sed adhuc manus ejus extenta, sive excelsa, quae habitum irascentis, et percutientis ostendit. Et notandum in his omnibus, quod non eis exprobret idololatriam, non alia peccata, propter quae offenderint Deum, sed quia abjecerunt legem Evangelii, et sermonem Domini blasphemaverunt.

(Vers. 26 et seqq.) Et levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, et ecce festinus velociter veniet. Et non erit deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum lumborum ejus, nec rumpetur corrigia calciamenti ejus. Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti: ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis. Rugitus ejus ut leonis, rugiet ut catuli leonum, et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat. Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris: aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est caligine ejus. Hebraei hunc locum de Babyloniis et Nabuchodonosor intelligunt prophetari, quod Dei voluntate adductus sit in Judaeam et Jerusalem, templumque subverterit. Nos autem sequentes ordinem, et sequentia superioribus copulantes, ideo signum in nationibus procul elevatum dicimus esse, et sibilasse Dominum, vel traxisse eos de finibus terrae; quoniam abjecerunt legem Evangelii, et sermonem sanctum blasphemaverunt. Si enim de Babyloniis esset sermo, juxta consuetudinem prophetalem dixisset: Vocabo eum qui ab Aquilone est, eo quod juxta Judaeae situm, Assyrii atque Chaldaei in Septentrionali plaga sint. Vel certe apertius Babylonios Assyriosque describeret. Nunc vero dicendo: Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, gentes longe positas significat, et quae in terrae finibus commorantur: haud dubium quin Romanos, et omnes Italiae, Galliarumque et Hispaniae populos, qui sub Vespasiano et Adriano, Romano imperio subjacebant. Unde et Italia ab eo quod ibi Hesperus occidat, olim Hesperia dicebatur. Et hoc veniente percussus est, et omnes Judaeae montes turbati sunt, ut interpretatus est Theodotio et Symmachus, vel commoti, ut Aquila posuit, vel acerbati, ut LXX transtulerunt, ut impetu hostium omnes replerentur plateae cadaveribus mortuorum. Describit ergo sermo divinus velocitatem venientis exercitus, qui non sua, sed Domini venerit voluntate; immo attractus sit, et sibilo illius provocatus, quod non defecerit, nec tanto itinere laboraverit, et cupiditate praedandi, somnum oculis non admiserit, calciamenta quoque illius non sint attrita, sagittariorum multitudinem, equitum turmas, curruum quadrigarumque fervorem, quod instar leonis, non tam ad pugnandum, quam ad praedandum, et vorandum venerit, et ululatus vincentis exercitus, marinis fluctibus comparatur. Ex quo notandum ubicumque sonitus maris in Scripturis appellatur, quid significet. Cum igitur venerit Romanus exercitus, et tenuerit praedam, et non fuerit qui eruat, Propheta compatientis affectu se jungit populo, et ait: Aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis. Coelum enim aspicere non audebimus, cujus habitatorem offendimus: et lux nostra quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est. Legi in cujusdam Commentariis, hoc quod dicitur: Levabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae, de vocatione gentium debere intelligi, quod elevato signo Crucis, et depositis oneribus peccatorum, velociter venerint atque crediderint. Sed nescio quomodo huic sensui possint congruere quae sequuntur.


Index              Poster

Hosted by uCoz