Vulgata. Secundum Marcum

Secundum Marcum

1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei

2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam

3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius

4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum

5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua

6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat

7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius

8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto

9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne

10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso

11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui

12 et statim Spiritus expellit eum in desertum

13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi

14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei

15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio

16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores

17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum

18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum

19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia

20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum

21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos

22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae

23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit

24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei

25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine

26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo

27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei

28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae

29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne

30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa

31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis

32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes

33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam

34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum

35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat

36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant

37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te

38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni

39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens

40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu fldixit si vis potes me mundare

41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare

42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est

43 et comminatus ei statim eiecit illum

44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis

45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

2 et iterum intravit Capharnaum post dies

2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum

3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur

4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat

5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata

6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis

7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris

9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula

10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico

11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam

12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus

13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos

14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum

16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester

17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores

18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant

19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare

20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die

21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit

22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet

23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas

24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet

25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant

26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant

27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum

28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

3 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam

2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum

3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium

4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant

5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi

6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent

7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum

8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum

9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum

10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas

11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes

12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum

13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum

14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare

15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia

16 et inposuit Simoni nomen Petrus

17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui

18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum

19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum

20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare

21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est

22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia

23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere

24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud

25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare

26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet

27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet

28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint

29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti

30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet

31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum

32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te

33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei

34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei

35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

4 et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat

2 et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua

3 audite ecce exiit seminans ad seminandum

4 et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud

5 aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae

6 et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit

7 et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit

8 et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum

9 et dicebat qui habet aures audiendi audiat

10 et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas

11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt

12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata

13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis

14 qui seminat verbum seminat

15 hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum

16 et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud

17 et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur

18 et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt

19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur

20 et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum

21 et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur

22 non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat

23 si quis habet aures audiendi audiat

24 et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis

25 qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo

26 et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram

27 et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille

28 ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica

29 et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis

30 et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud

31 sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra

32 et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare

33 et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire

34 sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia

35 et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra

36 et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo

37 et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis

38 et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus

39 et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna

40 et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

5 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum

2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo

3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare

4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare

5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus

6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum

7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas

8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine

9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus

10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem

11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens

12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus

13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare

14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti

15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt

16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis

17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum

18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo

19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui

20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur

21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare

22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat

24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum

25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim

26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat

27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius

28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero

29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga

30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea

31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit

32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat

33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem

34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua

35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum

36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede

37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi

38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum

39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit

40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens

41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge

42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo

43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

6 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui

2 et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur

3 nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

4 et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua

5 et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit

6 et mirabatur propter incredulitatem eorum

7 et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum

8 et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes

9 sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis

10 et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde

11 et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis

12 et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent

13 et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant

14 et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo

15 alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis

16 quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit

17 ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam

18 dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui

19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat

20 Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat

21 et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae

22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi

23 et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei

24 quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae

25 cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae

26 et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare

27 sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere

28 et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae

29 quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento

30 et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant

31 et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant

32 et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum

33 et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos

34 et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa

35 et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit

36 dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent

37 et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare

38 et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces

39 et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum

40 et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos

41 et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus

42 et manducaverunt omnes et saturati sunt

43 et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus

44 erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum

45 et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

46 et cum dimisisset eos abiit in montem orare

47 et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra

48 et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos

49 at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt

50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere

51 et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant

52 non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum

53 et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt

54 cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum

55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse

56 et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

7 et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis

2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt

3 Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum

4 et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum

5 et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem

6 at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me

7 in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum

8 relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa

9 et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis

10 Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur

11 vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit

12 et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri

13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis

14 et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite

15 nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem

16 si quis habet aures audiendi audiat

17 et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam

18 et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare

19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas

20 dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem

21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia

22 furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia

23 omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem

24 et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere

25 mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius

26 erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius

27 qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus

28 at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum

29 et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua

30 et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse

31 et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos

32 et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum

33 et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius

34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire

35 et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte

36 et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant

37 et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

8 in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis

2 misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent

3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt

4 et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine

5 et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem

6 et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae

7 et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi

8 et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas

9 erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos

10 et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha

11 et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum

12 et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum

13 et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum

14 et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi

15 et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis

16 et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus

17 quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum

18 oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini

19 quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim

20 quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem

21 et dicebat eis quomodo nondum intellegitis

22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

23 et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret

24 et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes

25 deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia

26 et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris

27 et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines

28 qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis

29 tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus

30 et comminatus est eis ne cui dicerent de illo

31 et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere

32 et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum

33 qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum

34 et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me

35 qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet

36 quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae

37 aut quid dabit homo commutationem pro anima sua

38 qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis

39 et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

9 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu

4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

9 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum

11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis

14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum

15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis

16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum

17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans

20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia

21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam

24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum

25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit

27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire

30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior

34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis

36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum

38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me

39 qui enim non est adversum vos pro vobis est

40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur

42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem

43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis

45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

10 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos

2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum

3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses

4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere

5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud

6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus

7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam

8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro

9 quod ergo Deus iunxit homo non separet

10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum

11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam

12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur

13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus

14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei

15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud

16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos

17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam

18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus

19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem

20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea

21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas

23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt

24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire

25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri

27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum

28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium

30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam

31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi

32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura

33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus

34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget

35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis

36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis

37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua

38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari

39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini

40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est

41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne

42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum

43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus

45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans

47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei

48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei

49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te

50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum

51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam

52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

11 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum

5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis

7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via

9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit

13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum

14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius

15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius

19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei

23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra

27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam

30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi

31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei

32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset

33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

12 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est

2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae

3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum

4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt

5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes

6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum

7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas

8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam

9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis

10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli

11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris

12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt

13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo

14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus

15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam

16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris

17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo

18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes

19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo

20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine

21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter

22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier

23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem

24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei

25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis

26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob

27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis

28 et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum

29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est

30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum

31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est

32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum

33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis

34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare

35 et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David

36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum

37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit

38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro

39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis

40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium

41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa

42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans

43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium

44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

13 et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae

2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

3 et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas

4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari

5 et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat

6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent

7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis

8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec

9 videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis

10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium

11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus

12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos

13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit

14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes

15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua

16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum

17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus

18 orate vero ut hieme non fiant

19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient

20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies

21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis

22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos

23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia

24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum

25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur

26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria

27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli

28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas

29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis

30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant

31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt

32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater

33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit

34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet

35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane

36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes

37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate

14 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent

2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi

3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius

4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est

5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam

6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me

7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis

8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam

9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius

10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis

11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet

12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha

13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum

14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem

15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis

16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha

17 vespere autem facto venit cum duodecim

18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum

19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego

20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino

21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille

22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum

23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes

24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur

25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei

26 et hymno dicto exierunt in montem Olivarum

27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves

28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam

29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego

30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus

31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant

32 et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem

33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere

34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate

35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora

36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu

37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare

38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma

39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens

40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei

41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum

42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est

43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus

44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite

45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum

46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum

47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam

48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me

49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae

50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt

51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum

52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis

53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores

54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant

56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant

57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes

58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo

59 et non erat conveniens testimonium illorum

60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his

61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti

62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli

63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes

64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis

65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant

66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis

67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras

68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit

69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est

70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es

71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis

72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

15 et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato

2 et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis

3 et accusabant eum summi sacerdotes in multis

4 Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant

5 Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus

6 per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent

7 erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium

8 et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis

9 Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum

10 sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes

11 pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis

12 Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum

13 at illi iterum clamaverunt crucifige eum

14 Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum

15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

16 milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem

17 et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam

18 et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum

19 et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum

20 et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum

21 et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius

22 et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus

23 et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit

24 et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret

25 erat autem hora tertia et crucifixerunt eum

26 et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum

27 et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius

28 et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est

29 et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat

30 salvum fac temet ipsum descendens de cruce

31 similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere

32 Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei

33 et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam

34 et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me

35 et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat

36 currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum

37 Iesus autem emissa voce magna exspiravit

38 et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum

39 videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat

40 erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome

41 et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma

42 et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum

43 venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

44 Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset

45 et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph

46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti

47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

16 et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum

2 et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole

3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti

4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde

5 et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt

6 qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum

7 sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis

8 at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

9 surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia

10 illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus

11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt

12 post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam

13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt

14 novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant

15 et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae

16 qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur

17 signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis

18 serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt

19 et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei

20 illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis


Index              Poster